XIV. Iuramenta praestabant Papae in hac basilica de sua in nocentia. XV. Ordinationes presbyterorum, et diaconorum Cardinalium, itemque episcoporum omnium ibidem fiebant. XVI. Iubilaei annus ibidem institutus, et maximae perpetuaeque indulgentiae. XVII. Portam sanctam anno iubilaei in basilica vaticana solus Papa aperit clauditque. XVIII. De canonizatione sanctorum ibidem celebrata. XIX. XX. Sollemnis populi romani a summo Pontifice benedictio. ciebat. XXI. Papae sepultura. XXII. Papae residentia antiqua et recens vicina, et perpetua officiorum divinorum celebratio. XXIII. Si prima sedes est propter Petrum, ergo eius ecclesia prima. XXIV. Elogia basilicae vaticanae, quod prima sit Urbis et orbis, mater, caput, magistra, fundamentum omnium ecclesiarum, et sedes beati Petri. CAPITA SEPTIMI LIBRI. Praefatio in septimum librum. Cap. I. De veteri ecclesia diruta, et nova condita. III. De sancta Maria de febre, alias sacrario sancti Petri. V. De palatio Pontificis vaticano, et eius cubiculis, sacellis, ambulatoriis, hortis, et villa. VI. De bibliotheca vaticana. VII. De civitate Leonina. In codice vat. 6237, si quis titulo credat, subtexitur octavus operis liber. Falso id tamen ibi supponitur : etenim nihil est aliud quam nota historia sollemnis translationis ex Graecia ad vat. basilicam capitis Andreae apostoli, Pio II. pon tifice: cui subtexitur prolixa Rhodi insulae descriptio et historia, deinde Pii quoddam iter, et gesta, et cum Gallis controversia, quae nihil prorsus ad vaticanae basilicae argumentum attinent, neque Panvinii calamo unquam exciderunt. CAP. I. De monte vaticano, in quo condita est Mons vaticanus trans Tiberim, non procul ab amne in Etru ria est a ponte Milvio usque ad mare protensus, cuius pars, quae urbis muris clausa porrigitur, Ianiculum dicitur. Vaticanus vero antiquitus neque admodum frequens erat, neque ad urbem pertinebat; ita dictus, ut ex Verrio tradit Festus, quod eo potitus sit populus romanus vatum responso expulsis Etruscis. Gellius lib. XVI. cap. XVII. scribit: « agrum vaticanum, et eiusdem agri deum praesidem appellatum esse a vaticiniis, quae vi aut instinctu eius dei in eo agro fieri solita essent. M. Varro in libris rerum divinarum aliam istius nominis rationem tradit. Nam sicut Aius, inquit, deus appellatus, araque ei statuta est, quae est in infima nova via, quod in eo loco divinitus vox edita erat, ita vaticanus deus nominatus, penes quem essent vocis humanae initia, quoniam pueri simul atque parti sunt, eam primam vocem edunt, quae prima in vaticano syllaba est. Idcirco vagire dicitur, exprimente verbo sonum vocis recentis.» Augustinus libro IV. de civitate Dei cap. VIII. et XI. vagitanum, alias vaticanum, dixit deum, tamquam infantium vagitibus praesidentem, unde vagire dicuntur: ipsum, inquit, in vagitanos apponat, ut vocetur deus vaticanus, alias vagitanus. De monte vaticano Marcus Cicero epistolarum ad Atticum libro XIII. 33: «casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Milvio Tiberim duci secundum montes vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum vaticanum fieri quasi Martium campum.» De monte et agro vaticano Plinius lib. III. cap. V. (nune IX.) «Tiberis citra 'XIII. millia passuum Urbis, veientem agrum a crustumino, dein fidenatem, latinumque a vaticano dirimit. » De hoc monte Horatius carminum lib. I. ode XX. ita : Clare Maecenas eques, ut paterni Fluminis ripae, simul et iocosa Montis imago. Porphyrio Horatii interpres hoc loco vaticanum montem scribit non longe esse a theatro Pompeii, quem resonuisse simul cum ripis plausu populi dicit. Martialis saepius eiusdem collis meminit, cuius vina pessima fuisse scribit (ep. I. 19.) Quid te, Tucca, iuvat vetulo miscere falerno In vaticanis condita musta cadis ? Quid tantum fecere boni tibi pessima vina? Quem collem cretosum vasisque fabricandis opportunum fuisse intelligitur ex Plinio et Iuvenale. Hic enim satyra VI. 344. ait: Et vaticano fragiles de monte patellas. Ille vero libro XXXV. cap. XLVI: « Vitellius in principatu suo H-S. decies condidit patinam, cui faciendae fornax in campis exaedificata erat.» Campos vero vaticanos intelligit (de quibus et Livius lib. X. cap. XXVI) quorum terram argillam esse ad fabricam commodissimam videmus (1). Tacitus lib. hist. II. cap. XCIII. infamem vocat: «postremo, inquit, ne salutis quidem cura, infamibus Vaticani locis magna pars militum tetendit; inde crebrae in vulgus mortes.» De vetustissima ilice, quae in Vaticano fuit, Plinius lib. XVI. cap. XLIV: « vetustior urbe in Vaticano ilex, in qua titulus aereis litteris etruscis religione arborem iam tunc dignam fuisse significat. » Iulius Capitolinus auctor est, L. Verum imperatorem volucri equo prasino ab se adamato, mortuo sepulchrum in Vatieano fecisse. In eodem monte vaticano ubi nunc basilica (1) De figlinis Romae operibus videsis quae disserit Caietanus Marinius in prologo ad veteres doliares epigraphas, quem nos edidimus Script. vet. T. VII. part. 2. p. 163. seqq. Magnus in agro vaticano detectus est numerus fictilium vasorum, laterculorum, tegularum etc. quia ibi et olim fornacariae officinae fuerunt, et nunc etiam haud procul basilica exercentur, propter idoneae cretae copiam. E. sancti Petri est, circus antiquus fuit, cuius adhuc integer suo loco extat obeliscus, in eiusdem basilicae latere, cum eiusmodi inscriptione. DIVO. CAESARI DIVI IVLI FILIO. AVGVSTO . De quo Plinius lib. XXXVI. cap. XI: «tertius obeliscus, inquit, est in vaticano Caii et Neronis principum circo, ex omnibus unus omnino fractus in molitione eius, quem fecerat Sesostridis filius Nuncoreus. Eiusdem remanet et alius centum cubitorum, quem post caecitatem visu reddito, ex oraculo soli sacravit.» Tranquillus in Claudio cap. XXI: «circenses etiam frequenter in Vaticano commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus venatione. » Lampridius in Heliogabalo, ipsum elephantorum quatuor quadrigas in Vaticano agitasse scribit, dirutis sepulchris, quae obsistebant. Tacitus historiae augustae lib. XV. 44: « hortos suos in Vaticano sitos ei spectaculo, christianis necandis, Nero obtulerat, et circense ludicrum edebat habitu aurigae permixtus plebi, vel curriculo insistens.» Inde loca ea parte declivia, prata neroniana vocata. Plinius lib. XVI. cap. XL: «abies praecipuae admirationis visa est in navi, quae ex Aegypto Caii principis iussu obeliscum in vaticano circo statutum, quatuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit, qua nave nihil admirabilius visum in mari, certum est. CXXM. modiorum lentis pro suburra ei fuere. » Idem lib. VIII. cap. XIV: « boae Italiae serpentes in tantam amplitudinem exeuntes, ut divo Claudio principe occisae in Vaticano, solidus in alvo spectatus sit infans. » Hunc circum imperator Constantinus demolitus est, quando in eo maximam divi Petri honori basilicam a fundamentis exstruxit eo potissimum loco, quo crucifixus et sepultus fuerat, qui locus Petri confessio idest martyrium dicebatur, cum eum sanctus Silvester eo adduxisset. Hic mons qui speciatim hodie Vaticanus dicitur, ubi est basilica sancti Petri, ad ortum spectat campos vaticanos, Hadriani mausoleum et Tiberim; ad occasum campos neronianos, in quibus ex creta et argilla vasa fiebant, de quibus supra ex Plinio et Iuvenale dixi; ad meridiem Ianiculum, quod eius pars est; ad septentrionem prata Quinetia, montem Marii et pontem Milvium. In eodem monte et circo aediculam Apollinis fuisse referunt Damasus et Bibliothecarius; qui Neronis quoque palatium sive amplam domum ibidem fuisse adfirmant, circum pro palatio haud dubie intelligentes, cui multa cubicula et conclavia in angulis inerant. Certe Cornelius Tacitus eo loci Neronis hortos fuisse commemorat, quos affligendis christianis obtulisse tradit. Si vero horti ibidem fuere, profecto non sine insigni aedificio eos consitos fuisse existimandum. CA P. II. Quod ante Constantinum, ubi nunc basilica vaticana extat, aliud templum sive ecclesia, quae principalis Romae esse potuit, fuerit. Multa hodie, antiquis christianae reipublicae monumentis amissis, paulo obscuriora esse videntur, quae olim clarissima et manifestissima fuere: quarum rerum ita obscuratarum accurata et expressa cognitio, ex multorum locorum collatione, ex mutua singulorum veterum auctorum examinatione, facile haberi potest, ut quod auctores ipsi singillatim tacent, coniuncti aperiant. Haec apparens obscuritas cum multis rebus tum basilicae vaticanae et ecclesiae, sive martyrio illi, in quo divus Petrus apostolus et eius successores iacuere, accidit. Petri enim sepulturae locum, ante Constantini imperium persecutionum tempore, primarium in Urbe conventibus christianorum habendis, sive ( ut hodie dicimus) primariam ecclesiam fuisse, quamquam dubium apud me non sit, id tamen certis argumentis (quia apertis auctorum testimoniis, quorum summam penuriam immo nullum paene habemus, destituimur) et validis rationibus probare me posse non diffido. Atque ante omnia propositiones quasdam examinandas praemittam, ex quibus quod supra dixi facile demonstrari poterit. Persecutionum tempore materiales fabricae, quas nos modo ecclesias vocamus, in quibus coetus publicos plures christiani in unum congregati agerent, perpetuo fuerunt, quae coemete |