Billeder på siden
PDF
ePub

de Luculliano milite narratiuncula illustratur. Horatius enim quum non sine multo labore litterarum studiis potentium hominum existimationem et beatioris vitae spem adeptus esset, civilis belli adverso exitu ex curriculo quod iniverat eiectum se vidit, neque habuit unde antea initam viam iterum tentaret aut opes aut voluntatem. Patrimonii quod reliquum erat ad honeste vivendum haudquaquam sufficiebat; sed paupertas animum auxit et ita auxit, ut novam sibi qua perveniret quo cuperet viam audacter aperiret. Quod opes praebere non potuerunt, ingenium praebuit; poetica facultas laudem et post Jaudem rem quoque ei paravit. Hanc inesse patet sententiam in loco, qui et vexatus est diversissime et gravis ad perspiciendas Romam reversi poetae rationes. Hoc tamen noli credere, iuvenem tam splendide a natura exornatum, quem tam aequales quam posteri primum inter omnes eius aetatis lyricos poetas postea colerent, antea nunquam quid ingenio valeret tentavisse; potius misera clades et acerba rerum vicissitudo tantum effecerunt, ut,, cui arti animi causa pridem indulsit privatim, eam iam in re adversa maiore studio et impensiore opera palam exerceret" 19). Nimirum non latina solum sed graeca etiam carmina composuerat; quamquam ab his abstinuit, quippe ne ligna in silvam ferre videretur 20). Quae quum ita sint, haudquaquam potest negari, lyrica quoque carmina iam ab adolescente Horatio fuisse tentata atque in his ipsis quae nunc legimus carminibus inesse nonnulla quae primis postquam in Italiam reversus est annis composita recte dicamus. Nam quid erat, quod quominus postea inter edenda carmina nonnulla etiam dudum composita in scriniisque servata reciperet eum impediret ? Scilicet aliud est quaerere quo singula carmina composuerit tempore, aliud quando coniuncta ediderit. Nam quae carmina composita essent, ea statim cum amicis et aliis, quibus rectum de eiusmodi rebus iudicium esset, communicari, dein postea in unum corpus coniuncta quae maxime placuissent edi et divendi 21) solebant.

19) Franke fast. Horat. p. 20.

20) Sat. I, 10, 30-35.

21) Fuerunt etiam tum quos nunc bibliopolas appellamus; in iisque

[ocr errors]

Iam vero quum a patre ita educatus esset Horatius, ut quid honestum esset quid turpe vita magis et exemplis 22) quam libris et doctrina cognosceret, deinde Athenis ita philosophos audisset, ut vellet,,curvo dignoscere rectum" 23), Romam reversus non potuit facere, quin pravas sui temporis cupiditates, corruptos hominum mores, inania civium studia ubicunque occurrerent animadverteret candidoque quo erat animo persequeretur. Nam ut iniquitate fortunae, qua quas merito concepisset spes irritas videret, paulo exacerbatus fuerit, hoc tamen tenendum est, acerbam sortis vicissitudinem aut suarum rerum desperationem praecipuas causas, quibus ad castigandos mores irridendamque stultitiam ageretur, primo non fuisse; sed proprio quodam veri et honesti amore, falsi et turpis odio seque ipsum in dies meliorem reddendi studio eum fuisse incitatum, ut ridendo diceret verum 24). Quare primis annis Satiris scribendis et Iambis 25) magnam operam dedit, iisque ut multorum quos veritate et ludibrio tetigisset invidiam 26) et odium, ita optimi cuiusque existimationem et amorem sibi conciliavit. Contra adversarios suam agendi scribendique rationem ingeniose et liberaliter defendit ipsaque hac defensione novas adeptus est satirarum occasiones. Cum optimis et poetis eius aetatis et artium fautoribus amicitiam contraxit; inter quos nominandi sunt Plotius Tucca, C. Valgius Rufus, Aristius Fuscus, fratres Visci, Bibulus, Varius, Virgilius 27), Asinius Pollio, Messalla Corvinus, alii. Varius autem et Virgilius poetae, quorum iam tum nomina erant celebratissima, C, Cilnio Maecenati eum commendarunt. Qui vir, nobili loco natus, apud Caesarem Octavianum

nominantur fratres Sosii Epist. I, 20, 2. A. P. 345; sed pretium eos scriptoribus dedisse, eius rei apud antiquos vestigium non est, 22) Sat. I, 4, 105 sqq.

23) Epist. II, 2, 44.

24) Sat. I, 1, 24. I, 4, 134–139.

25) Iambi. sunt, quos metri ratione habita epodos solemus appellare. Epist. II, 2, 59.

26) Sat. I, 3, 25. I, 4, 23 sq. 78.sq.

27) Sat. I, 10, 81 sqq. I, 9, 61.

longe gratiosissimus, ad pacandam civitatem et ad bene administrandam rempublicam efficacissimus, litterarum bonarumque artium studiis deditissimus, quum primum quid in Horatio esset cognovit, tanto hunc honore cumulavit tamque teneris vinculis sibi devinxit, ut sensim exorta intima familiaritate neque ea unquam turbata usque ad mortem ambo conjuncti manerent. Iam quaeritur, quo primum anno Horatius a Maecenate acceptus videatur. Atque in hac quoque re invenienda ipse nos ducit. Sexta enim satira libri secundi recte iudicantibus a. 723 a. u. c. (aet. Hor. 34) scripta videtur; iam quum ibi v. 40sqq. scriptum legamus :

Septimus octavo propior iam fugerit annus,

Ex quo Maecenas me coepit habere suorum
In

numero,

efficitur 28), exortam esse inter hos viros amicitiam a. u, c. 716 exeunte vel incipiente a. 717. Neque vero imprudens erat Maecenas, quum qui olim ab adversa parte Brutianorum stetisset poeta primum ad se adduceretur. Nam audi iterum Horatium Sat. I, 6, 54 sqq.:

Nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
Virgilius, post hunc Varius, dixere quid essem.
Ut veni coram, singultim pauca locutus,
Infans namque pudor prohibebat multa profari,
Non ego me claro natum patre, non ego circum
Me Satureiano vectari rura caballo,

Sed quod eram narro. Respondes ut tuus est mos
Pauca; abeo; et revocas nono post mense iubesque
Esse in amicorum numero.

Quare primum commendatus est Maecenati exeunte a. u. c. 715 aut initio a. 716. Sed vide; non una sed iterata opus fuit commendatione; maximam tamen haud dubie excitavit gratiam ipsius praesentis modestia, quae quanta in hoc fuerit

28) In illis versibus difficile est ad intelligendum, quomodo errari potuerit. Ac fuerunt tamen, qui septimum octavo propiorem annum nonum putarent. Qui aperte errarunt; est enim septimus nondum finitus, sed ad finem vergens, propior insequentis anni i e. octavi initio.

lege et admirare.

Obtrectatorum tamen vile genus sua cu

Verum cnim vero

piditate occaecatum non vidit, quod aliud divitem nobilemque et obscurum pauperemque hominem coniungere posset vinculum, nisi ut alter haberet qui sibi adularetur, alter qui sibi largiretur. Atque ea de Horatio opinio tam vulgata fuit, ut publice ab eiusmodi criminationibus se defendere necesse haberet. Quod quidem quemadmodum fecerit, quam Maecenatis gratia non sit usus ad colligendas opes, ad captandos hónores, quanti tranquillitatem animi et otium vitae prae divitiis et honoribus habuerit, quo denique candore animi et sinceritate amoris amicum semper prosecutus sit, haec omnia tu ipse videas velim ex his potissimum locis: Sat. I, 6, 92 sqq. I, 9, 43 sqq. II, 6, 41 sqq. Epist. I, 7, 34 sqq. Epod. 1, 5. Carm. IV, 11, 18 sq. II, 17. qui si voluisset magnas etiam opes et a Maecenate et postea ab Augusto quoque accipere potuisset, quam parvo eum munere contentum et beatum vides! Is enim curas et molestias Urbis perosus, naturae eiusque amoenitatum amantissimus (Epist. II, 2, 77), rusticam vitam et solitudinem splendori et ambitioni urbanae in annos magis praeferens quid aliud ab opulentissimo amico accepit, nisi unam parvulamque villam, omnia vota satis superque explentem 29)? Villae autem tabulam ab ipso pictam habemus Epist. I, 16, 5 sqq. Sita erat in Sabinis haud procul a Tibure Aquilonem versus; additus ager coniunctus erat ex quinque agricolarum Sabinorum agris 30), qui proscriptione et distributione agraria bello civili ad Maecenatem pervenerant, satis ille magnus, ut praeter villicum octo 31) ibi servos Horatius haberet. Vicina erant Varia oppidum 32), Mandela pagus 33), Vacunae antiquae Sa

29) Sat. II, 6, 1 sqq. Carm. III, 16, 37-44. Quo anno a Maccenate villam dono acceperit, non potest accurate dici. Hoc tamen certum videtur, factum id esse ante a 721; nam quum Satiram II, 3 scriberet, villam Horatius iam habuit; cf v. 5. 10; ea autem satira scripta est aut hoc aut insequenti anno. Epod. 1, 25. 31 ostendit, ante pugnam Actiacam (a, u. 724) villam ei datam esse. 30) Epist. I, 14, 2.

31) Sat. II, 7, 118.
32) Epist. I, 14, 3.

33) Epist. 1, 18, 105.

binorum deae fanum 34); propinqui montes Lucretilis et Ustica 35); vallis irrigabatur Digentia rivo 36), tota regio silvis et saxis egregie variata 37). Sed haec de villa. Redeamus ad Horatium. Cui Maecenatis familiaritas Augusti etiam favorem conciliavit; quem quidem multi etiam nunc in criminationem ei verterunt. Nam profecto, inquit, quae tandem ea fuit hominis constantia, qui quem iuvenis odisset, contra quem cum Bruto armatus stetisset, eundem vir factus coleret et divino prope honore veneraretur? Et tamen nihil in hac re inest neque proditionis neque assentationis. Etenim semper Horatius sibi fuit constans; vero et sincero patriae amore adolescens Brutum secutus est, eodem vir Augustum admiratus. Nam quum Caesare interfecto Athenis philosophiae deditus cum prisca libertate priscam etiam morum integritatem, in qua summam rei publicae salutem positam esse cerneret, restitutum iri calido animo speraret, deinde Brutum videret hominem integerrimum unoque et vero patriae amore ardentem, tum ne ipse quidem studium quo has partes amplectebatur simulasse putandus est. At vero ea exspectatione quantopere quum ab hac etiam parte nihil prope nisi privati commodi aucupium regnare intellexisset, deceptus sit supra iam dictum est. Quid ergo? Bruto voluntaria morte oppresso libertatem populo Romano servari ea iam aetate non posse, bellis civilibus nihil esse perniciosius, fato ipso dominum imperio parari, nemini tum non fuit clarum, nisi qui nimia animi atrocitate ductus diis ipsis posse repugnari confideret. Sed non multi fuerunt Catones. Et bene quidem. Otium et pacem quam maxime petenda esse cum optimis quibusque Horatius existimavit. Inde primo iam post cladem Philippensem anno (723), quum bellum Perusinum immineret, conqueritur Epod. 16:

34) Epist. I, 10, 49.

35) Carm. I, 17, 1-11. Ustica autem vallis quoque nominabatur. 36) Epist. I, 18, 104.

37) Epist. I, 14, 19. Carm. I, 22, 9. De Bandusia fonte vide ad Carm. III, 13, 1.

« ForrigeFortsæt »