Billeder på siden
PDF
ePub

5 Care Maecenas eques, ut paterni

Fluminis ripae simul et iocosa
Redderet laudes tibi Vaticani
Montis imago.

Caecubum et prelo domitam Caleno
10 Tu bibes uvam: mea nec Falernae
Temperant vites neque Formiani
Pocula colles.

scripta.

Carmen XXI.

Dianam tenerae dicite virgines,
Intonsum pueri dicite Cynthium

[ocr errors]

care] Sic in omnibus codicibus, nisi quod Bentleius in uno invenit clare. Illud autem cum familiaritatem qua erat Horatius cum Maecenate maxime deceat, non potest dubitari quin in hoc carmine sit praeferendum. eques] Equestri ordine quo natus erat contentus Maecenas non captavit maiores honores; quae modestia quantam gratiam ei apud populum paraverit, frequens apud scriptores et poetas ostendit commemoratio. cf. Carm. III, 16, 20. datus] omisso v. est. cf. Carm. I, 12, 7. II, 7, 11. Sat. I, 10, 33. paterni fluminis] Tiberis, qui ab Etruria fluit. In quo fluminis epitheto blandum est quasi quoddam indicium, patriam quoque Etruriam de virtute Maecenatis gavisam cum populo Romano coniunctum edidisse plausum; cum qua re consentit Vaticani montis ad dextram fluminis ripam siti commemoratio. Unde simul intelligitur tam laete acceptum esse Maecenatem in theatro Pompeii e regione Vaticani montis sito. Ceterum metro coactus nominis Vaticani syllabam ti Horatius corripuit. imago] vide ad Carm. I, 12, 3. Caecubum] Iam quattuor nobilissimi vini genera nominantur. bibes] Hic futuri temporis usus non multum differt a coniunctivo quem dicunt potentialem; sic enim imprimis poetae indicant quae quominus possint fieri nihil est quod impediat. Sic Carm. II, 12, 10. Abstinendum igitur a coniecturis tum bibes, non bibes. temperant] Epod. 17, 80. Audacter hoc dictum est colles temperant, sed recte, quoniam colles vinum dare eodem iure dici possunt quo vites.

Carmen XXI.

tu

Octavianus ab Actio victor reversus in honorem Apollinis, cui victoriam se debere putaret, ludos Actiacos primum a. 726 celebravit. Iam cum tota huius carminis ratio ad ludos in honorem Apollinis et Dianae habitos pertineat, ad indicandos et celebrandos eos ludos Horatium haec cecinisse facili coniectura adducimur ut credamus. Cum qua re hoc egregie consentit, quod eodem anno Octavianus expeditiones parabat in Britannos et Arabes. Hoc tamen monendum, non credendum esse iis, qui in sollemni pompa ludorum cantatum esse carmen affirmarunt. V. 1. virgines] Alloquitur Horatius choros puerorum et puellarum, laudes Apollinis et Dianae in ludis rite canentium. intonsum] Epod. 15, 9.

Latonamque supremo

Dilectam penitus Iovi.

5 Vos laetam fluviis et nemorum coma,

Quaecunque aut gelido prominet Algido
Nigris aut Erymanthi

Silvis aut viridis Cragi;

Vos Tempe totidem tollite laudibus 10 Natalemque mares Delon Apollinis, Insignemque pharetra

Fraternaque humerum lyra.

Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem Pestemque a populo et principe Caesare in 15 Persas atque Britannos

Vestra motus aget prece.

[ocr errors]

Nam

Tibull. I, 4, 37, Solis aeterna est Phoebo Bacchoque iuventa: decet intonsus crinis utrumque deum." Cynthium] a Deli monte Cyntho. nigris silvis] cf. Carm. IV, 12, 11. IV, 4, 58. Nigrae silvae sunt, quarum arbores viridia quidem sed ad nigrum colorem vergentia habent folia; ut ilex nigra, abies nigra apud Virgil. Buc. 6,54. Aen. VIII, 599. Cragi montis Lyciae, qui viridis appellatur propter arborum folia ex viridi ad flavum colorem vergentia. fraterna] Mercurii, de quo vide Carm. I, 10, 6. hic bellum lacrimosum] Quo spectaverit communis Apollinis et Dianae religio, id optime ex Carmine saeculari cognosci potest. Nimirum cum soli et lunae, a quibus salubris aëris temperies adeoque tam agrorum fertilitas quam corporum sanitas pendet, divinam Apollinis et Dianae personam indueret antiquitas, habiti ii sunt dii salutares, publicae salutis auctores, owτnges, vel dii averrunci, ἀλεξίκακοι, αλεξίμοροι, αποτροπαῖοι, qui famem, pestilentiam atque publicam calamitatem avertere possent; et hinc iidem sunt dii socii, nagɛdooi, σivvaoi, eiusdem religionis in eodem templo participes." Doering. a populo et principe] Fuerunt qui et particulam eiicere vellent, ut sit „propterea quod princeps est Caesar." Attamen non viderunt illi Horatium particulis et et que saepe universae rei partem aliquam egregiam addere; quo factum est ut Caesaris salus arctissime coniuncta sit cum universa populi salute. De et part. hoc consilio posita vide ad Carm. I, 3, 19. Eadem fere res iam apud Homerum observatur II. XIII, 1. in Persas atque Britannos] ef. Carm. I, 2, 22. III, 27, 21–24.

[ocr errors]

Carmen XXI.

Integer vitae scelerisque purus

Non eget Mauris iaculis neque arcu
Nec venenatis gravida sagittis,
Fusce, pharetra,

5 Sive per Syrtes iter aestuosas
Sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
Lambit Hydaspes.

Namque me silva lupus in Sabina,
10 Dum meam canto Lalagen et ultra
Terminum curis vagor expeditis,
Fugit inermem;

Carmen XXII.

Horatius quid pietati in deos tribuat, manifestum est ex Carm. I, 17, 13. Idem hoc carmine probatur. Qui pii sunt, iidem sunt innocentes a diisque coluntur. Quam deorum tutelam ut in illo carmine sic in hoc quoque se ipsum expertum esse affirmat luculento exemplo. Quare sibi, pio vati et innocenti homini, nihil esse tam horribile quod possit nocere; praesenti deorum auxilio fretum ubique se posse poesi et amori indulgere. Habemus igitur iterum perpetuam Horatii doctrinam de integritate morum ac veris vitae gaudiis. Compositio carminis simplicissima est; tres enim partes sunt ex binis stophis coniunctae; in ipsis partibus altera semper stropha primam amplius illustrat, ita tamen ut in tertia, quo in finem carmen rectius excurrat, apodosis protasin sequatur. Aristium Fuscum inter amicos Horatii non ultimum locum habuisse constat ex Sat. I, 9, 61. Epist. I, 10. Tempus quo carmen compositum sit definiri nequit.

[ocr errors]

V. 1. Integer vitae] vide Zumpt. gr. lat. § 437. Mauris] vide ad Carm. I, 1, 28. gravida] plena. cf. Virg. Aen. VII, 507. Syrtes aestuosas] cf. Carm. II, 6, 3 sq. Sed explicatur etiam de ora Syrtibus adiacenti, arenosa et fervida; cf. Carm. II, 20, 15. Virg. Aen. V, 51; de qua Lucanus Phars. IX, 430: „At quaecunque vagam Syrtim complectitur ora Sub nimio proiecta die, vicina perusti Aetheris, exurit messes et pulvere Bacchum Enecat, et nulla putris radice tenetur. Temperies vitalis abest et nulla sub illa Cura Iovis terra est: natura deside torpet Orbis et immotis annum non sentit arenis.<< inhospit. Caucasum] Epod. 1, 12. fabulosus Hydaspes] India Romanis prope ignota, ut etiam Plinius H. N. VI, 17 scripserit: „Patefacta est (India) non modo Alexandri Magni armis regumque qui ei successere, circumvectis etiam in Hyrcanum mare et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum Patrocle; verum et aliis auctoribus graecis cet. Non tamen deest diligentiae locus, adeo diversa et incredibilia traduntur."

[ocr errors]

V 10. Lalage] Aakayń. curis expeditis] Alii ex codd. expedi tus; sed homoeoteleuton facit ut illud praeferendum videatur; nam utriusque scripturae sententia eodem redit. Homoeoteleuti exempla ubi

[blocks in formation]

[ocr errors]

vis obvia, ut Carm. II, 12, 1. 16, 38. 17, 1, alia. quale portentum] In his quae inest superlatio, eam apparet accommodatam esse ad sensus quibus Horatius cum conspiceret lupum subito movebatur. Daunias] Apulia. cf. Carm. IV, 14, 26. A graecis formis huic similibus in nominibus etiam latinis, cum metri quaedam necessitas urgeret, non abhorruerunt latini poetae. Est autem adiectivum nomen. aesculetis] vide ad Carm. I, 5, 8. quale portentum] vide Zumpt. gr. lat. §. 765. adnot. pigris campis] Describitur his quattuor versibus frigida, duobus insequentibus torrida zona. cf. Carm. III, 3, 55. 24, 36. Deinde notandum est, ex more satis frequenti adiectiva pigris, aestiva in mediis, substantiva campis, aura posita esse in extremis versibus; qua re egregie perspicuitati elocutionis consultum videmus. malusque Iuppiter] cf. Carm. I, 1, 25. urget] vide ad Carm. II, 9, 9. dulce ridentem] vide ad Carm. II, 12, 14. pone] Notanda anaphora in primo verbo duarum stropharum, qua facile est sentire quam magna vis huic verbo accedat. Quare haud rarum hoc genus; nam compara Carm. I, 35, 5. 9. 17. 21; II, 6, 13 et 21; II, 16, 1 et 5; II, 19, 9 et 13; II, 20, 9 et 13; III, 3, 9 et 13; III, 4, 37 et 41; III, 9, 1. 5. 9 et 13. cet. dulce loquentem] Iocose ratio habita est nominis Lalages, quae quod nomine pollicita est re comprobavit. Ceterum in vv 23. 24 alterum est genus anaphorae, quo idem vocabulum legitur in prima sede duorum inter se excipientium versuum; cuius generis alia exempla haec appono Carm. I, 28, 33 sq. I, 34, 9 sq. I, 36, 11 sq. II, 3, 5 sq. II, 6, 6 sq. II, 8, 21 sq. II, 16, 5 sq. III, 11, 30 sq. 37 sq. Iam ut hoc loco nunc defungar, tertium genus est cum idem vocabulum in prima quidem sede duorum versuum reperitur, sed qui tertio aliquo distinentur: Carm. II, 1, 17. 19. II, 3, 17. 19. III, 1, 45. 47. III, 19, 5. 7. III, 24, 33. 35. Tum quarto genere idem vocabulum in uno quidem versu repetitur sed in conspicuis locis, ut in initio et media arsi: Carm. II, 19, 17. III, 4, 45. (III, 10, 5). IV, 4, 30. IV, 7, 15. 23. Cum quo genere cognatum est hoc, cum quod in prima sede versus collocatum est vocabulum in medio altero versu iteratur: III, 3, 65 sq. Quinto genere idem vocabulum in pari sede eiusdem vel similis versus repetitur, ut IH, 4, 53. 54. IV, 13, 10. 11. Denique varia genera anaphorae non raro ad augendam vim coniunguntur; quod quomodo fiat ex his vide locis III, 29, 17-21; III, 21, 13–17; IV, 13, 17—18. IV, 14, 41–52.

Carmen XXIII.

Vitas hinnuleo me similis, Chloë,
Quaerenti pavidam montibus aviis
Matrem non sine vano

Aurarum et siluae metu:

5 Nam seu mobilibus veris inhorruit
Adventus foliis seu virides rubum
Dimovere lacertae,

Et corde et genibus tremit.

Atqui non ego te tigris ut aspera 10 Gaetulusve leo frangere persequor: Tandem desine matrem

Tempestiva sequi viro.

Carmen XXIV.

Quis desiderio sit pudor aut modus

Tam cari capitis? Praecipe lugubres

Carmen XXIII.

Ad graecum fortasse exemplum Chloën, timidam puellam et amori se subtrahentem, comparat cum hinnulo matrem anxie sequenti et pericula undique timenti. Chloe (xión) nomen ab Horatio non fictum sed electum est, quoniam bene congruit cum natura puellae et aetate.

2.

[ocr errors]
[ocr errors]

V. 1. hinnuleo] De rara hac imminuendi forma vide Zumpt. gr. lat. §. 240 ad fin. vitas] In bonis codicibus quod legitur vitat, etiamsi per metrum ferri possit (cf. Carm. I, 15, 24 et 36), repugnat tamen versui 9. Longe alia ratio est Carminis II, 5, nam ne ibi quidem transitur a tertia persona ad alteram. siluae] trisyllabum, ut Epod. 13, veris inhorruit adventus foliis] Non potest negari audacter ita dictum esse ab Horatio, nam non adventus veris proprie inhorrescit foliis, sed inhorrescunt folia adventu veris. Sic Plin. H. N. XVIII, 35 fin. : „Trifolium quoque inborrescere et folia contra tempestatem subrigere certum est." Non male iam comparatum est nostrum: „es rauscht der Frühling in den Blättern;« nam adventus veris indicatur flatu Favoniì, qui eius est comes. Carm. IV, 12, 1. virides lacertae] Hoc quoque indicium veris, lacertas prodire ex latebris, in quas hieme se condiderint. cf. Virg. Buc. 2, 9. tremit] hinnuleus. Gaetulus] Africanus. Γαιτοῦλος. frangere persequor] vide ad Carm. I, 1, 8. tiro] nubilis.

Carmen XXIV.

tempestiva

Dulcissimum hoc de morte Quinctilii ad Virgilium summum poetam carmen absolutum omnino est ac perfectum; nam

cum Horatii

« ForrigeFortsæt »