: PUB. OVIDIUS, cognomine Naso, natus Sulmone (quod oppidum in Pelignis fuit) C. Panså et A. Urb. Con. 711. Hirtio Consulibus. Ex equestri familia Sæpè pater dixit; Studium quid inutile tentas? TRIST. V. Hortante patre, factum est, ut Ovidius studium illud, atque curam absolvendi carmina intermitteret, et animum ad causas et forum converteret. Profecit legibus, et honoribus functus est; sed cùm forum displiceret, relictâ curiâ, ad irstitutum suum rediit, ac totum se dicavit poëticæ facultati, sicut ipse testatur; Sponte sud carmen numeros veniebat ad aptos; Et, quod tentabam scribere, versus erat. Ibid. Uxores habuit tres, quarum duas repudiavit; cum tertia verò, Perilla nomine, amantissimè et conjunctissimè vixit : Item filiam genuit, et alios liberos. Amicos etiam habuit permultos, doctrinâ et generis nobilitate insignes, quorum ✔familiaritate intimè usus est. Cùm autem Augustum imprudenter offendisset, in Scythas relegatus est, natus annos quinquaginta: cujus exilii, de quo ubique tristissimè queritur, causas fuisse duas testatur: alteram, quòd libros de |