Billeder på siden
PDF
ePub

40 Interea Dryadum silvas saltusque sequamur

Intactos, tua, Mæcenas, haud mollia jussa.
Te sine nil altum mens inchoat. En age, segnes
Rumpe moras: vocat ingenti clamore Citharon,
Taygetique canes, domitrixque Epidaurus equorum;
45 Et vox assensu nemorum ingeminata remugit.
Mox tamen ardentes accingar dicere pugnas
Cæsaris, et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Cæsar.

Seu quis, Olympiacæ miratus præmia palmæ,
50 Pascit equos, seu quis fortes ad aratra juvencos;
Corpora præcipue matrum legat. Optuma torvæ
Forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
Et crurum tenus a mento palearia pendent:
Tum longo nullus lateri modus; omnia magna,
55 Pes etiam; et camuris hirtæ sub cornibus aures.

angues innexuit Ixioni. Vulgo simpliciter vincula et nexus nemorantur. Indulsisse sibi poetas in Ixionis rota volvenda, videbimus inf. Geo. iv, 484. Saxum Sisyphi notari, obvium est; quod exsuperari non potest hactenus, quoniam ad summum montis verticem emoveri et adduci nequit: λâas avaions Odyss. A, 597, improbus, ingens, qui pondere suo urget, nec submoveri potest, adeoque gravis.

40, 41. Interea argumentum se suum de armentorum cura prosecuturum essse ait. Saltus intactos, argumentum carminis, quod nullus adhuc inter Romanos poeta attigerat. Haud mollia jussa h. dura, rem non levem, difficilem imponentia.

42. Præclare illud, Ades, o Mæcenas! ex eo ornat, quasi rerum quas dicturus sit turba instet, nec ut multis eum exoret patiatur. Accipe igitur dicta pro vulgari, Verum ad ipsam rem accedendum est sine mora.

43, 44. Vocat ingenti clamore Citharon. Ingenti clamore sic tuebor, ut non ad Cithæronem solum referam, verum ad omnia quæ sequuntur: ingenti clamore vocant me Citharon, Taygetus, et Epidaurus. Epidaurus cum tota Argolide equorum cura nobilis vide Intpp. Hor. Carm. i, 7, 9, Aptum dicit equis Argos.

47, 48. Sollenni poetarum hujus ævi more et artificio, Augusti laudes ampliores ad annos seriores majorique rerum et artis usu firmatos seponit. Tithonus et ipse ad gentis Juliæ origines pertinet. Erat

enim Trois abnepos, Laomedontis filius. Tempus, quod ab hoc progenitore (nam a prima Tithoni origine est, a Tithono) effluxit ad Cæsarem, pro infinito tempore ponitur.

49-51. De fœtura armentorum acturus, vaccarum optimarum, quæ tauro submitti possint, notas enarrare incipit: cf. Varr. R. R. ii, 5; Colum. vi, 1 et 21. Olympiacœ miratus præmia palmæ, splendide pro, studio certaminum curulium.

52. Turpe caput, fronte lata; ut omnes scriptores laudati monent; unde et Boûs εὐρυμέτωπος et πλατυμέτωπος. Nec ab adspectu decorus Columella Apenninum alere dixerat vi, 1, 2; et Plin. viii, 45, s. 70, Non degeneres existimandi etiam minus laudato adspectu. Nec tamen turpis et magnus propterea pro synonymis habenda. Cui plurima cervix, h. cervice longa et, quod notes, simul firma et crassa: nam in cervice robur tauri inprimis spectatur.

54. Lateribus porrectis, Babuπλeúρovs, esse vult eas vaccas. Latus autem pro toto corpore, perpetuo usu.

55. Pes etium scilicet magnus est. Hoc naturalis orationis ordo offert. Aures hirtas, setosas, pilosas, in laude esse, dubitari nequit; et eas inter notas bonæ vaccæ omnes referunt: at pedes hirtos memorari non vidi. Varronis autem locus frustra huc vocatus, et pes nimis anguste ex vulgari ratione acceptus. Poeta totum crus eo nomine designare potuit. Crura autem etiam Varro breviora potius quam longa esse voluit, ut ex libris ibi legendum; sed dum brevia sunt, crassa,

Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
Aut juga detrectans; interdumque aspera cornu,
Et faciem tauro propior; quæque ardua tota,
Et gradiens ima verrit vestigia cauda.
60 Ætas Lucinam justosque pati hymenæos
Desinit ante decem, post quatuor incipit annos:
Cætera nec fœturæ habilis, nec fortis aratris.
Interea, superat gregibus dum læta juventas,
Solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus,
65 Atque aliam ex alia generando suffice prolem.
Optuma quæque dies miseris mortalibus ævi
Prima fugit: subeunt morbi, tristisque senectus;
Et labor et duræ rapit inclementia mortis.
Semper erunt, quarum mutari corpora malis:
70 Semper enim refice; ac, ne post amissa requiras,
Anteveni, et sobolem armento sortire quotannis.
Nec non et pecori est idem dilectus equino.
Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
Præcipuum jam inde a teneris impende laborem.

compacta, adeoque magna esse possunt. Camura cornua sunt incurva, introrsum conversa. "Exikas Bóas EйрνμeтάTOUS Homeri (ut Odyss. A, 288) non male comparat Ursinus.

56. Nec mihi displiceat. Litotes figura est, inquit Servius, id est, vale placeat, ut Æn. vii, 261, Munera nec sperno. Maculis insignis et albo : definire non ausim, utrum sint maculæ nigræ in albo corpore, an albæ in nigro rufove; præstat hoc junctura, maculis et albo.

60-62. Ætas justa admittendi taurum et pariendi. Colum. vi, 24, 1, Ex his qui quadrimis minores sunt, majoresque quam duodecim (noster decem) annorum, prohibentur admissura, etc. Vide quam caste et decore poeta hanc rem expresserit; ut et in sqq. Justi hymenæi, justa et matura ætate initi.

63, 64. Interea, in spatio hoc quinquennii, dum juvenili vigore utuntur boves, tauros solve, admitte. De tauris nunc non laborat; cum de iis alio loco mox dicturus sit, vss. 212 sqq. Pecuaria non loca h. 1. sed ipsa pecora, boves, sunt. Primus, h. quamprimum mitte, dum juvenilis ætas superest, durat. Sic mox Prima fugit, vulgo, cito.

66. Optuma dies, ut optima, melior, bona atas, de juventute. Ab armentis ad homines retulit brevem ac fluxam vitæ con

ditionem. Dicas, non satis cum cæteris junctam esse sententiam: id quidem fateor; fatendum tamen et hoc, sententiæ plus dignitatis ex hac ad mortales translatione accessisse.

69-71. Varro R. R. ii, 5, 17, Item (de bobus agebat) ut in reliquis gregibus pecuariis delectus quotannis habendus, rejiculæ rejiciundæ, quod locum occupant earum quæ ferre possunt fructus. Colum. vi, 22, 1, Sed curandam est omnibus annis in hoc æque atque in reliquis gregibus pecoris, ut delectus habeatur; nam et enixæ et vetustæ, quæ gignere desierunt, summovendæ sunt, etc. Quarum corpora, h. quas cum aliis permutari velis; alias iis submittere, substituere, sufficere. Semper enim refice, h. igitur, ut yàp pro apa, dh. Amissa scil. corpora. Sortiri etiam sine sortis notione est eligere et substituere.

72-137. Sequitur locus de equorum cura, et quidem de admissura usque ad 208. Exquisita varietate, ut Servius notavit, cum de taurino genere ageret, matrem, nunc, cum de equino, patrem admissarium describit.

73. Submittere dicitur universe de iis qui substituuntur in aliorum locum, aut ad supplendum gregem aluntur; vid. sup. ad Ecl. i, 46; nunc proprie de equis qui ad admissuram aluntur, h. ut in locum aliorum, fœturæ inutilium, ipsi succedant.

75 Continuo pecoris generosi pullus in arvis
Altius ingreditur, et mollia crura reponit:
Primus et ire viam, et fluvios tentare minaces
Audet, et ignoto sese committere ponti;

Nec vanos horret strepitus. Illi ardua cervix,
80 Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga;
Luxuriatque toris animosum pectus. Honesti
Spadices, glaucique; color deterrimus albis,

Et gilvo. Tum, si qua sonum procul arma dedere, Stare loco nescit; micat auribus, et tremit artus; 85 Collectumque premens volvit sub naribus ignem. Densa juba; et dextro jactata recumbit in armo: At duplex agitur per lumbos spina; cavatque

75, 76. Continuo, primo. De forma hac cf. Geo. i, 169. Pecus, h. 1. equinum, v. 72. Altius ingreditur, Varro 1. 1. Cruribus rectis et æqualibus. Colum. vi, 29, æqualibus atque altis rectisque cruribus; nec ad spiritum et superbiam nunc referendum. Mollia crura reponit, poetica ratione pro molliter; fit autem hoc, dum crura et ipsa sunt mollia, h. quæ facile flecti et incurvari possint. Quod si ars accesserit, tum sinuat alterna volumina crurum, v. 192. Ab Ennio sumptum hemistichium, et mollia crura reponit, notavit Servius. Πωλον ὑγρῶς κάμπτειν τὰ γόvara dixit Xenoph. de re equestri, c. i, 6. Imitatur Silius xvi, 444, tum mollia crura superbi Attollens gressus. Versum etiam in animo habuit Gratius Cyneg. 503, ardua fundet in auras Crura.

80. Argutum caput. Si caput habet non magnum Varro R. R. ii, 7, § 5; exiguum caput Colum. vi, 29, 2; breve Hor. Sat. i, 2, 89. Ergo notio subest venustatis alicujus cum brevitate et alacritate; si ad animum transfertur, ingeniosæ subtilitatis et acuminis. Brevis alvus, h. venter substrictus. Varro ibid. ventre modico, lumbis deorsum versum pressis. Et Nemesian. 244, Immodicumque latus, parvæque ingentibus alvi.

81. Luxuriat toris animosum pectus, ornate pro, pectus est torosum et eminens pulpis, ut Serv. ait, h. latum ac plenum, ut Varroni ibid. Colum. autem, lato et musculorum toris numeroso pectore. Pallad. pectus late patens. Luxuriari vero ex

more de lætioribus incrementis.

82. Inter pulchros equorum colores refert spadicem glaucumque. Quanquam de colorum apud veteres nominibus difficilis est disputatio, ex loco tamen clas

sico Gellii ii, 26, satis apparet, esse spadicem, a spadice palma dictum, ex rufo genere, et convenire cum nostro fusco colore a castanea appellato: in equis color badius, bai, baio (a Bats, Batov ramus palmæ). Nam phoeniceus, quem tu Græce poívika dixisti, et rutilus et spadix, phœnicei σvvávvuos, qui factus Græce noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris; quales sunt fructus palmæ arboris, non admodum sole incocti, unde spadici et phoniceo nomen est. Spadica enim Dorici vocant avulsum e palma termitem cum fructu. Jam glaucus proxime ad cæruleum accedit. Album colorem hic pallidum, et a candido, nitente, quem ipse alibi commendat, Æn. xii, 84, diversum ponere potuit, etsi alias utrumque nomen promiscue adhibere soleat. Potest tamen et illa ratio probari, ut candor in equis quidem aliis laudari potuerit, at in aliis, ut in admissario, de quo hic agitur, improbari. Gilvus denique flavus color is esse videtur, qui ad mellis colorem proxime accedat.

83-85. Equus animosus et pugnandi ardore incensus micat auribus; in soluta oratione, aures micant in capite, celeriter moventur, arriguntur. Agiles aures Nemesian. Cyneg. 245. Et pro, tremit artubus, seu artus tremunt, magis poetice dictum tremit artus. Ignem præclare dixit ardentes anhelitus; ut et alii poetæ. Hinc Diomedis equi spirantes naribus ignem ap. Lucret. v, 29. Fumant humentes calida de nare vapores Nemes. Cyneg. 248. Multo magis res in Græcis obvia, πῦρ πνείοντες. 87. Duplex spina ab omnibus veteribus in bono equo laudatur. Innuere videntur spinam latam, crassam, ut maxime versus clunes tanquam cavum sulcum

Tellurem, et solido graviter sonat ungula cornu.
Talis Amyclæi domitus Pollucis habenis
90 Cyllarus, et, quorum Graii meminere poetæ,
Martis equi bijuges, et magni currus Achilli.
Talis et ipse jubam cervice effudit equina
Conjugis adventu pernix Saturnus, et altum
Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

95

Hunc quoque, ubi aut morbo gravis, aut jam segnior annis Deficit, abde domo; nec turpi ignosce senectæ. Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem Ingratum trahit; et, si quando ad prælia ventum est, Ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis, 100 Incassum furit. Ergo animos ævumque notabis Præcipue hinc alias artes, prolemque parentum, Et quis cuique dolor victo, quæ gloria palmæ.

faciat, nec tamen ipsa spina appareat. Nemesian. Cyneg. 243, Illis ampla satis levi sunt æquora dorso. Idem Calpurn. Eclog. vi, 54, expressit, Terga sedent; et forte hinc Ovidii Met. xii, 401, Sic tergum sessile, sic stant Pectora celsa toris. Contrarium vitium, extans spina apud Varronem, et Grat. Cyneg. 526, si tenuis dorso curvatur spina.

88. Solido cornu: vult ungulas duras esse; ut sollenne epitheton μávvxES, Kрaτερώνυχες ἵπποι. Sonat, et hoc proprie: et urbem Eques sonante verberavit ungula Hor. Epod. xvi, 11.

89-91. Cyllarus equus communiter Castori soli tribuitur, qui inπódaμos jam Homero Odyss. A, 299 dictus. Nec minus tamen interdum uterque frater equis insidet. Sunt tandem et loca ab Intpp. excitata, in quibus Cyllarus Polluci tribuitur. Amycle, Laconicæ urbs, Tyndarei regia, in qua educati Castor et Pollux. Res nota. Martis equi ex Homero Iliad. o, 119 noti. Currus Achilli, h. equi, ap. Homer. Iliad. π, 148 sq.

92-94. Talem formam habebat (at quam ornate hoc poeta extulit!) Saturnus, cum equi speciem assumsisset, ut furta sua cum Philyra, Oceani filia (unde Chiron natus), in Pelio Opem celaret.

95, 96. Parum diuturnus est vigor equi admissarii: hinc necessitas imposita, subinde submittendi alium. Abde domo, nec turpi ignosce senecta. Varie tentatus ab Intpp. locus. Etsi non video quid impediat quo minus equus admissarius qui ab armentis removetur, et in stabulo ad opus faciendum habetur, domo abdi dici

possit: Hor. i Epist. i, 5, de emerito gladiatore, latet abditus agro. Abdere est proprie dare abs se, amovere, rejicere. Jam autem potest aliquid abdi vel a loco, vel in alium locum, ut in eo servetur, abscondatur, ergo in loco. Unde duplex usus verbi abdere cum sexto casu: abdi domo, i. e. a domo, et vero etiam in domo. Res sic satis obvia. Jubet itaque poeta diligentem patremfamilias amovere, ablegare a prædio, quocunque modo, adeoque vel vendere, effætum et inutilem ad admissuram (quanquam ille adhuc laboribus sufficere potest) equum, quamvis senectæ miseratio subeat; esse enim eam turpem, vel communi senectutis epitheto, respectu juventæ, pulchræ, speciosa, nitida; vel ex sqq., qua ille se turpiter det, nec in Venerem satis animi ac virium habeat. Ovidius Trist. iv, 8, 19, Ne cadat et multas palmas inhonestat adeptas. Turpi finem donate senectæ ad nostri ductum Silius xv, 654. Alii nec turpi jungunt: et ignosce senectuti non turpi.

97, 98. Quanto cum dilectu voluptatem laborem (quanquam hoc proprium hac in re, vid. inf. ad v. 127) et ingratum et trahere pro perficere dixit! Prælia non ad veram pugnam ac bellum, sed ad ipsam admissuram referenda. Prælia Veneris frequenter: cf. Æn. xi, 736.

100-102. Procedit nunc Maro post illa, quæ in equo admissario eligendo observanda sunt inde a v. 72 ad alia in eo observanda, quo animo ac spiritu, qua ætate sit; tum demum altero loco etiam alias artes, virtutes, prolemque parentum, h. si quos alios jam pullos iidem paren

Nonne vides, quum præcipiti certamine campum
Corripuere, ruuntque effusi carcere currus,

105 Quum spes arrectæ juvenum, exsultantiaque haurit
Corda pavor pulsans: illi instant verbere torto,
Et proni dant lora; volat vi fervidus axis;
Jamque humiles, janque elati sublime videntur
Aera per vacuum ferri, atque assurgere in auras;
110 Nec mora, nec requies; at fulvæ nimbus arenæ
Tollitur; humescunt spumis flatuque sequentum?
Tantus amor laudum, tantæ est victoria curæ.
Primus Erichthonius currus et quatuor ausus
Jungere equos, rapidusque rotis insistere victor.
115 Frena Pelethronii Lapithæ gyrosque dedere
Impositi dorso, atque equitem docuere sub armis
Insultare solo, et gressus glomerare superbos.

tes ediderint, qua ii sint indole, quo vigore. Quis cuique dolor: observandum quoque quem sensum victoriæ aut ignominiæ habeat.

103-112. Præclare hæc exemplo splendidissimo exornat. Nota et modum illud efferendi: Nonne vides. Deest tamen ut. Scilicet pergere volebat: quantus amor laudum sit. Cum vero tot alia interposita essent, v. 112 novam exorsus est sententiam. Expressus autem locus ex Homero Iliad, 4, 362 sqq. cf. Æn. v, 144 sqq.

104-107. Corripuere campum, proprie, spatia per campum, campi, cf. inf. 142, noto usu poetarum. Efjusi carcere: vid. Geo. i, 512. Spes arrecte juvenum, h. aurigarum; in soluta oratione, animi sunt arrecti spe. Ita et exponenda Æn. xi, 452, arrectæ stimulis haud mollibus iræ; v, 138, laudum arrecta cupido. Exsultantia corda, h. micantia, trepidantia, non modo metu ignominiæ, ut dixit Lucret. iii, 142, Hic (in pectore) exsultat enim Pavor ac Metus; verum etiam omnino toto illo animi motu quo in tali tempore animus agitari solet. Arbitror enim, omnem illum animi tumultum et æstum spe, metu, expectatione, laudis studio, pudore subinde pectus vexante, a poeta per pavorem significari. Pavor autem haurit corda, exhaurit, dum sanguinis liberum meatum intercludit et impedit, quod sensus et experientia docet. Hinc pallor. Verbere torto, torti flagelli; aut verber pro flagello, ut sæpissime. Volat vi, cum impetu; nisi jungas, vi fervidus.

108, 109. Jamque humiles,-plane ex Hom. Iliad. 4, 368, 369. Quam magnifica autem illa, per aera (nam vacuum ornat, ut sæpe), et assurgere in auras!

110-112. Fulva nimbus arena Tollitur; certavit cum Homer. 1. 1. 365. Vid. et Iliad., 380. Amor laudum, cupiditas, ut semper poetæ.

113-117. Erichthonium, Athenarum regem post Amphictyonem, quadrigas invenisse, Centauros primos equorum domitores fuisse, non quidem perpetua ac constans, plurimorum tamen narratio est. Poeta h. 1. Lapithas nominat, (quos a saltu Pelethronio in Pelio, monte Thessaliæ, designat,) vel ut fabulam ad eos transferat a Centauris, vel ut hos inter Lapitharum genus referat, quod verum esse videtur. Frenorum inventum Bellerophonti Pindar. Ol. 13, 90 sq. tribuit loco præclaro. Scilicet non historica fide, sed aut fama obscura aut poetæ figmento talia nituntur. Rotis insistere, quadrigarum cursu certare. Rapidus (epitheto a cursu petito) et victor certamine: omnia ornate! Gyros dedere, h. invenere, docuere equum in gyrum flectere. Equitem veteres grammatici pro equo dictum volebant; perperam: cur eques non insultare dicatur, qui et incedere, decurrere? Insultare docet campis jam Varius ante Virgilium dixerat. Tum eques sub armis, armatus; idem eques insultat solo et glomerat gressum, quatenus equum id facere cogit. Lapitha itaque insidentes equis, docuere, exemplo suo, equitem insultare solo, h. primi fuere hujus artis auctores.

« ForrigeFortsæt »