P. Virgilii Maronis Bucolica et Georgica: with notes by J. Martyn

Forsideomslag
1829
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.
 

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 2 - TITYRUS. /"T~'ITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi •*• silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
Side 212 - Aonio rediens deducam vertice Musas; primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas, et viridi in campo templum de marmore ponam propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
Side 45 - Teque adeo decus hoc aevi, te consule, inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses, te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, irrita perpetua solvent formidine terras, ille deum vitam accipiet, divisque videbit 15 permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
Side 16 - Thestylis et rapido fessis messoribus aestu ю allia serpyllumque herbas contundit olentes ; at mecum raucis, tua dum vestigia lustro, sole sub ardenti resonant arbusta cicadis. nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan, quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses ? o formose puer, nimium ne crede colori ; alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Side 58 - Apollo. 35 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis; et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.
Side 101 - Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, Si valeam meminisse ; neque est ignobile carmen. " Hue ades, o Galatea ; quis est nam ludus in undis ? Hie ver purpureum, varios hie flumina circum 40 Fundit humus flores, hie Candida populus antro Imminet, et lentae texunt umbracula vites ; Hue ades ; insani feriant sine litora fluctus.
Side 202 - Assyrio fucatur lana veneno, nec casia liquidi corrumpitur usus olivi ; at secura quies et nescia fallere vita, dives opum variarum, at latis otia fundis, speluncae, vivique lacus...
Side 52 - Linus ; huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo. Pan etiam Arcadia mecum si judice certet, Pan etiam Arcadia dicat se judice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem ; Matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer ; cui non risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.
Side 209 - ... hanc olim veteres vitam coluere Sabini, hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, septemque una sibi muro circumdedit arces.
Side 23 - Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit arces, Ipsa colat ; nobis placeant ante omnia silvae. Torva leaena lupum sequitur; lupus ipse capellam ; Florentem cytisum sequitur lasciva capella; Te Corydon, o Alexi : trahit sua quemque voluptas.

Bibliografiske oplysninger