Billeder på siden
PDF
ePub

JULIO SOMMERBRODT,

PHILOSOPHIAE DOCTORI ARTIUM LIBERALIUM MAGISTRO REGI A CONSILIIS INTIMIS REGIMINIS COLLEGII REGII QUOD PRAEEST REI SCHOLASTICAE SILESIAE

SODALI EQUITI ETO.

[merged small][ocr errors]

Egregia Ottonis Ribbeck doctrina operaque factum est, ut codicibus, quibus Vergili carmina continentur, diligentissime examinatis collatisque copiosissimus adparatus criticus exhiberetur. Iam qui volent in Vergili carminum textu quem vocant constituendo elaborare, habent, unde sumant, quidquid opus est ad consilium perficiendum. Sed haud scio an Vir Doctissimus in constituendo textu subtilitate ingeni mentisque acumine inductus fuerit audacior; necessitate enim non postulante non paucos versiculos loco, quem in codicibus obtinent, movit motosque alium in locum transtulit et non paucos locos coniectura ductus mutavit. Itaque — pace Summi Viri dixerim ratio critica, quam iniit, non potuit non incurrere in varias reprehensiones. Quae cum ita sint, neque inutile neque supervacaneum videtur esse, Vergili carmina ita edere, ut a codicum auctoritate nisi coacti non discedamus.

Post Vergili editionem ab Ottone Ribbeck comparatam tres innotuerunt codices: Pragensis, Oenopontinus, Daventriensis*). Ex his Oenopontinus et Daventriensis plane inutiles sunt ad emendanda Vergili carmina; multo me

*) Cf. Johann Kvíčala, Vergilstudien nebst einer Collation der Prager Handschrift, Prag 1878 p. 203 sqq.

M. Hechfellner, Über eine Innsbrucker Vergilhandschrift, Innsbruck 1880. Cf. E. Glaser, Philol. Rundsch. I p. 376 sqq.; P. Deuticke, Jahresber. d. Philol. Vereins VIII p. 115 (Zeitschr. f. d. Gymn. W. 1882): Übrigens erklärt der Verf. selbst, dass alle nur in diesem Codex sich findenden Varianten für die Kritik ziemlich gleichgültig sein dürften.'

A. J. Vitringa, de codice Aeneidos, qui in bibliotheca publica Daventriensi adservatur, Daventriae 1881.

[ocr errors]

VIII

lior est Pragensis (II), cuius ope aliquot loci corrupti in integrum restituuntur et emendantur.

De strophica Bucolicorum compositione idem sentio, quod W.S. Teuffel.*) Neque 0. Ribbeck neque H. Kolster neque alii nobis potuerunt persuadere Bucolica a Vergilio in strophas esse digesta.

In orthographia ne unum quidem eumdemque codicem sibi constare satis notum est. Cum autem constantia opus sit in libro pueris tradendo, in orthographia Wilhelmi Brambach habitantis in hoc genere litterarum praecepta secuti

sumus.

Editio Aeneidos, quam Wenzel Klouček curavit, tum demum nobis adlata est, cum iam maior pars huius editionis typis esset descripta. Neque dolemus; Klouček enim infeliciter fuisse audacem, nemo non concedet, qui Aeneidos editionem diligentius examinaverit.

Itemque Aemili Baehrens emendationes (Fleckeis. Jahrbb. 1884 p. 391 sqq. 1885 p. 385 sqq.), quamquam ingeniose excogitatae sunt, in rem nostram ut converteremus, a nobis non potuimus impetrare; iusto enim magis ab auctoritate codicum recedunt.

Superest, ut praecipuam lectionum varietatem adiciamus.

*) Cf. Röm. Litt. 222, 3: 'Wem etwa durch die Ausstattung der Gedichte mit AaB B', aaaa, d'a'a'a' u. 8. f. das Verständnis derselben und die Freude daran erhöht worden sein sollte, dem sei das von Herzen gegönnt; wir können es nicht von uns rühmen und haben die Überzeugung, dass die ganze Hypothese vor einer unbefangenen Betrachtung der Eklogen selbst nicht Stand hält. Auch konnte dieselbe ohne die herkömmliche Auswerfung einer Anzahl Verse, die ihr hinderlich waren, und ohne Annahme etlicher Lücken an Stellen, wo sonst niemand etwas vermissen würde (wie VIII 58, X 47), nicht durchgeführt werden....

[ocr errors]

BUCOLICA. Ecl. I 12 turbatur] quam lectionem probat Servius et confirmat Quintilianus (Inst. I 4, 28), est in b 2 II, *) turbamur PRb1. - 17. Iuxta hunc versum est in II manu altera in margine minoribus litteris additus versus ecl. IX 15 saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix. 20—22. depellere] deducere Hofman- Peerlkamp; **) idem ne verbum solere in quinque versibus (20—25) ter legatur, v. 25 legi vult lenta inter solida e viburna pro lenta solent inter viburna.

27—29. Pro tamen coniecit quidem Peerlk. et v. 29 ante v. 28 posuit, pro postquam legit cum iam.

30 et 35 spurios existimat Peerlk. 42 illum] meritum Peerlk. 43 fumant] fument Peerlk. ('infelix coniectura’ Forbiger). De V. 42 et 43 cf. C. Schaper Progr. gymn. Posn. 1872 p. 7-15 et Quaest. Vergil. p. 5—7. 45 tauros] tauris Peerlk., sed Wagner recte cum Servio explicat 'tauros submittite iugo ad arandum.' 53. Locus difficillimus, haud scio an corruptus; pro hinc tibi, quae semper vicino ab limite saepes Peerlk. in voce semper offendens ingeniose coniecit hinc tibi aquae strepitu et vicino ab limite saepes; sed semper retinendum est, cf. ecl. VI 15 inflatum, ut sem

59 a equore] aethere alii, cf. Forbiger et Ribb. a. h. 1. 64–66. Post nos et Britannos signum interrogationis posuit Peerlk. – 65. certe] C. Schaper, cretae Ladewig, Ribb., Kappes (Eos I p. 152 sqq.), Cretae Wagner, Haupt. ad Oxum] Ladew.- Schap., Oaxen, quod omnino fluminis nomen videtur non esse, Ribb., Wagn., Haupt. 69 post... arista s] pascua que, et, mea regna videns, mirabor aristas? Peerlk. nulla iusta causa. 72 his nos] P, en quis 5. 79 hanc noctem] hac nocte IIs.

Ecl. II 12 mecum] me cum Bentley (cf. Rhein. Mus. N. F.

per, Iaccho.

[ocr errors]
[ocr errors]

*) Brevitatis cauga eadem codicum significatione qua 0. Ribbeck usi sumus, littera s codices deteriores vel omnes vel nonnullos significavimus.

**) Cf. Mnemosyne X p. 2 sqq.

« ForrigeFortsæt »