Billeder på siden
PDF
ePub

necdum etiam audierant inflari classica, necdum impositos duris crepitare incudibus enses.

Sed nos immensum spatiis confecimus aequor, et iam tempus equum fumantia solvere colla.

540

[blocks in formation]

Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus pastor ab Amphryso, vos, silvae amnesque Lycaei. cetera, quae vacuas tenuissent carmine mentes, omnia iam vulgata: quis aut Eurysthea durum, aut inlaudati nescit Busiridis aras?

cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos
Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,
acer equis? temptanda via est, qua me quoque possim
tollere humo victorque virum volitare per ora.
primus ego in patriam mecum, modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas;
primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas,
et viridi in campo templum de marmore ponam
propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
in medio mihi Caesar erit templumque tenebit.
illi victor ego et Tyrio conspectus in ostro
centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi
cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
ipse caput tonsae foliis ornatus olivae

dona feram. iam nunc sollemnes ducere pompas
ad delubra iuvat caesosque videre iuvencos;
vel scaena ut versis discedat frontibus utque
purpurea intexti tollant aulaea Britanni.

[blocks in formation]

in foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
Gangaridum faciam victorisque arma Quirini,
atque hic undantem bello magnumque fluentem
Nilum ac navali surgentes aere columnas.
addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten
fidentemque fuga Parthum versisque sagittis
et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea
bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
Assaraci proles demissaeque ab Iove gentis
nomina, Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
invidia infelix furias amnemque severum
Cocyti metuet tortosque Ixionis angues
immanemque rotam et non exsuperabile saxum.
interea Dryadum silvas saltusque sequamur
intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa.
te sine nil altum mens incohat; en age, segnes
rumpe moras; vocat ingenti clamore Cithaeron
Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum,
et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.
mox tamen ardentes accingar dicere pugnas
Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.

Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae
pascit equos, seu quis fortes ad aratra iuvencos,
corpora praecipue matrum legat. optima torvae
forma bovis, cui turpe caput, cui plurima cervix,
et crurum tenus a mento palearia pendent;
tum longo nullus lateri modus: omnia magna,
pes etiam; et camuris hirtae sub cornibus aures.
nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
aut iuga detrectans interdumque aspera cornu
et faciem tauro propior, quaeque ardua tota
et gradiens ima verrit vestigia cauda.
aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos
desinit ante decem, post quattuor incipit annos;
cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.

[blocks in formation]

interea, superat gregibus dum laeta iuventas,
solve mares; mitte in Venerem pecuaria primus
atque aliam ex alia generando suffice prolem.
optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
et labor, et durae rapit inclementia mortis.
semper erunt, quarum mutari corpora malis:
semper enim refice ac, ne post amissa requiras,
anteveni et subolem armento sortire quotannis.

Nec non et pecori est idem delectus equino.
tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
continuo pecoris generosi pullus in arvis
altius ingreditur et mollia crura reponit;
primus et ire viam et fluvios temptare minantes
audet et ignoto sese committere ponti
nec vanos horret strepitus. illi ardua cervix
argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
luxuriatque toris animosum pectus; honesti
spadices glaucique, color deterrimus albis
et gilvo. tum, si qua sonum procul arma dedere,
stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,
collectumque fremens volvit sub naribus ignem.
densa iuba, et dextro iactata recumbit in armo;
at duplex agitur per lumbos spina, cavatque
tellurem et solido graviter sonat ungula cornu.
talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,
Martis equi biiuges et magni currus Achilli.
talis et ipse iubam cervice effundit equina
coniugis adventu pernix Saturnus et altum
Pelion hinnitu fugiens implevit acuto.

[blocks in formation]

Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior 95

annis

deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.

frigidus in Venerem senior, frustraque laborem

ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,

ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
incassum furit. ergo animos aevumque notabis
praecipue: hinc alias artes prolemque parentum.
et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
nonne vides, cum praecipiti certamine campum
corripuere ruuntque effusi carcere currus,
cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsans? illi instant verbere torto
et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
iamque humiles, iamque elati sublime videntur
aëra per vacuum ferri atque adsurgere in auras;
nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae
tollitur; umescunt spumis flatuque sequentum:
tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
primus Erichthonius currus et quattuor ausus
iungere equos rapidusque rotis insistere victor.
frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
impositi dorso atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos.
aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri
exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,
quamvis saepe fuga versos ille egerit hostes
et patriam Epirum referat fortesque Mycenas
Neptunique ipsa deducat origine gentem.

His animadversis instant sub tempus et omnes
impendunt curas denso distendere pingui,
quem legere ducem et pecori dixere maritum;
florentesque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori
invalidique patrum referant ieiunia nati.
ipsa autem macie tenuant armenta volentes,
atque, ubi concubitus primos iam nota voluptas
sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent.
saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,

cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum surgentem ad zephyrum paleae iactantur inanes. hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus

100

105

110

115

120

125

130

135

145

150

sit genitali arvo et sulcos oblimet inertes, sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat. Rursus cura patrum cadere et succedere matrum incipit. exactis gravidae cum mensibus errant, non illas gravibus quisquam iuga ducere plaustris, 140 non saltu superare viam sit passus et acri carpere prata fuga fluviosque innare rapaces. saltibus in vacuis pascunt et plena secundum flumina, muscus ubi et viridissima gramine ripa, speluncaeque tegant et saxea procubet umbra. est lucos Silari circa ilicibusque virentem plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes, asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis diffugiunt armenta, furit mugitibus aether concussus silvaeque et sicci ripa Tanagri. hoc quondam monstro horribiles exercuit iras Inachiae Iuno pestem meditata iuvencae. hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat, arcebis gravido pecori, armentaque pasces sole recens orto aut noctem ducentibus astris. Post partum cura in vitulos traducitur omnis, continuoque notas et nomina gentis inurunt, et quos aut pecori malint submittere habendo aut aris servare sacros aut scindere terram et campum horrentem fractis invertere glaebis. cetera pascuntur virides armenta per herbas. tu quos ad studium atque usum formabis agrestem, iam vitulos hortare viamque insiste domandi, dum faciles animi iuvenum, dum mobilis aetas. ac primum laxos tenui de vimine circlos cervici subnecte; dehinc, ubi libera colla servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos iunge pares et coge gradum conferre iuvencos; atque illis iam saepe rotae ducantur inanes per terram et summo vestigia pulvere signent. post valido nitens sub pondere faginus axis

155

160

165

170

« ForrigeFortsæt »