hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum; 510 GEORGICON LIBER II. Hactenus arvorum cultus et sidera caeli; nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae." huc, pater o Lenaee tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis. Principio arboribus varia est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus. pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque: etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra. hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. Sunt aliae, quas ipse vias sibi repperit usus. hic plantas tenero abscindens de corpore matrum 5 10 15 20 · deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum cultuque frequenti in quascumque voles artes haud tarda sequentur. nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros; nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. iam quae seminibus iactis se sustulit arbos, tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpes avibus praedam fert uva racemos. scilicet omnibus est labor impendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus; plantis et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae, Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos. inseritur vero et nucis arbutus horrida fetu, et steriles platani malos gessere valentes: castaneae fagus ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos imponere sim plex. nam qua se medio trudunt de cortice gemmae 65 70 75 plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens 80 exsilit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque novas frondes et non sua poma. Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque nec Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae; nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. non eadem arboribus pendet vindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, levioribus illae; et passo psithia utilior tenuisque lageos temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis. 85 90 95 sunt et Aminaeae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus, Argitisque minor, cui non certaverit ulla aut tantum fluere aut totidem durare per annos. non ego te, dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. sed neque quam multae species nec nomina quae sint, est numerus; neque enim numero comprendere refert; quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut ubi navigiis violentior incidit Eurus, nosse quot Ionii veniant ad litora fluctus. Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt. et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. 100 105 110 115 120 125 130 flos ad prima tenax; animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis. Sed neque Medorum silvae ditissima terra, nec galeis densisque virum seges horruit hastis, an mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra? anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? an memorem portus Lucrinoque addita claustra àtque indignatum magnis stridoribus aequor, Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis? haec eadem argenti rivos aerisque metalla ostendit venis atque auro plurima fluxit. haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar, 135 140 145 150 155 160 165 170 |