Billeder på siden
PDF
ePub

hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum;
vicinae ruptis inter se legibus urbes
arma ferunt; saevit toto Mars impius orbe;
ut cum carceribus sese effudere quadrigae,
addunt in spatia et frustra retinacula tendens
fertur equis auriga neque audit currus habenas.

510

GEORGICON

LIBER II.

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli; nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum virgulta et prolem tarde crescentis olivae." huc, pater o Lenaee tuis hic omnia plena muneribus, tibi pampineo gravidus autumno floret ager, spumat plenis vindemia labris huc, pater o Lenaee, veni, nudataque musto tingue novo mecum direptis crura cothurnis.

[ocr errors]

Principio arboribus varia est natura creandis. namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua veniunt camposque et flumina late curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, populus et glauca canentia fronde salicta; pars autem posito surgunt de semine, ut altae castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet aesculus atque habitae Grais oracula quercus. pullulat ab radice aliis densissima silva, ut cerasis ulmisque: etiam Parnasia laurus parva sub ingenti matris se subicit umbra. hos natura modos primum dedit, his genus omne silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt aliae, quas ipse vias sibi repperit usus. hic plantas tenero abscindens de corpore matrum

5

10

15

20

·

deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo
quadrifidasque sudes et acuto roboré vallos;
silvarumque aliae pressos propaginis arcus
exspectant et viva sua plantaria terra.
nil radicis egent aliae summumque putator
haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
quin et caudicibus sectis - mirabile dictu
truditur e sicco radix oleagina ligno.
et saepe alterius ramos impune videmus
vertere in alterius mutatamque insita mala
ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o proprios generatim discite cultus,
agricolae, fructusque feros mollite colendo,
neu segnes iaceant terrae. iuvat Ismara Baccho
conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
tuque ades inceptumque una decurre laborem,
o decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
non ego cuncta meis amplecti versibus opto,
non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
ferrea vox; ades et primi lege litoris oram;
in manibus terrae; non hic te carmine ficto
atque per ambages et longa exorsa tenebo.

[ocr errors]

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; quippe solo natura subest. tamen haec quoque, si quis inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, exuerint silvestrem animum cultuque frequenti in quascumque voles artes haud tarda sequentur. nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros; nunc altae frondes et rami matris opacant crescentique adimunt fetus uruntque ferentem. iam quae seminibus iactis se sustulit arbos, tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores

et turpes avibus praedam fert uva racemos.

[blocks in formation]

scilicet omnibus est labor impendendus et omnes cogendae in sulcum ac multa mercede domandae. sed truncis oleae melius, propagine vites respondent, solido Paphiae de robore myrtus; plantis et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae, Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos. inseritur vero et nucis arbutus horrida fetu, et steriles platani malos gessere valentes: castaneae fagus ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos imponere sim

plex.

nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso
fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen
includunt udoque docent inolescere libro.
aut rursum enodes trunci resecantur et alte
finditur in solidum cuneis via, deinde feraces

65

70

75

plantae immittuntur: nec longum tempus, et ingens 80 exsilit ad caelum ramis felicibus arbos

miraturque novas frondes et non sua poma.

Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque nec Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae; nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis. non eadem arboribus pendet vindemia nostris, quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos; sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae, pinguibus hae terris habiles, levioribus illae; et passo psithia utilior tenuisque lageos temptatura pedes olim vincturaque linguam, purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.

85

90

[ocr errors]

95

sunt et Aminaeae vites, firmissima vina, Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus, Argitisque minor, cui non certaverit ulla

aut tantum fluere aut totidem durare per annos. non ego te, dis et mensis accepta secundis, transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis. sed neque quam multae species nec nomina quae sint, est numerus; neque enim numero comprendere refert; quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem discere quam multae Zephyro turbentur harenae, aut ubi navigiis violentior incidit Eurus, nosse quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
fluminibus salices crassisque paludibus alni
nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat colles, aquilonem et frigora taxi.
adspice et extremis domitum cultoribus orbem
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
divisae arboribus patriae. sola India nigrum
fert hebenum, solis est turea virga Sabaeis.
quid tibi odorato referam sudantia ligno
balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
quid nemora Aethiopum molli canentia lana?
velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
aut quos Oceano propior gerit India lucos,
extremi sinus orbis, ubi aëra vincere summum
arboris haud ullae iactu potuere sagittae?

et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristes sucos tardumque saporem
felicis mali, quo non praesentius ullum,
pocula si quando saevae infecere novercae,
[miscueruntque herbas et non innoxia verba,]
auxilium venit ac membris agit atra venena.
ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;
et, si non alium late iactaret odorem,
laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;

100

105

110

115

120

125

130

flos ad prima tenax; animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.

Sed neque Medorum silvae ditissima terra,
nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
haec loca non tauri spirantes naribus ignem
invertere satis immanis dentibus hydri,

nec galeis densisque virum seges horruit hastis,
sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umor
implevere; tenent oleae armentaque laeta.
hinc bellator equus campo sese arduus infert,
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas;
bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
at rabidae tigres absunt et saeva leonum
semina nec miseros fallunt aconita legentes
nec rapit immensos orbes per humum neque tanto
squameus in spiram tractu se colligit anguis.
adde tot egregias urbes operumque laborem,
tot congesta manu praeruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subterlabentia muros.

an mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra? anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? an memorem portus Lucrinoque addita claustra àtque indignatum magnis stridoribus aequor, Iulia qua ponto longe sonat unda refuso Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Avernis? haec eadem argenti rivos aerisque metalla ostendit venis atque auro plurima fluxit.

haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos extulit, haec Decios, Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar,

135

140

145

150

155

160

165

170

« ForrigeFortsæt »