Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

caveto.'

usque ad aquam et veteres, iam fracta cacumina, fagos, omnia carminibus vestrum servasse Menalcan. M. Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum nostra valent, Lycida, tela inter Martia, quantum Chaonias dicunt aquila veniente columbas. quod nisi me quacumque novas incidere lites ante sinistra cava monuisset ab ilice cornix, nec tuus hic Moeris nec viveret ipse Menalcas. L. Heu, cadit in quemquam tantum scelus? heu, tua nobis paene simul tecum solacia rapta, Menalca? quis caneret Nymphas? quis humum florentibus herbis spargeret aut viridi fontes induceret umbra? vel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper, cum te ad delicias ferres, Amaryllida, nostras? "Tityre, dum redeo - brevis est via pasce capellas, et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro cornu ferit ille M. Immo haec, quae Varo necdum perfecta canebat: "Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, sic cytiso pastae distendant ubera vaccae: incipe, si quid habes. et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt vatem pastores; sed non ego credulus illis. nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna digna, sed argutos inter strepere anser olores. M. Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse voluto, si valeam meminisse; neque est ignobile carmen. huc ades, o Galatea; quis est nam ludus in undis? hic ver purpureum, varios hic flumina circum fundit humus flores, hic candida populus antro imminet et lentae texunt umbracula vites. huc ades; insani feriant sine litora fluctus.' L. Quid, quae te pura solum sub nocte canentem audieram? numeros memini, si verba tenerem.

10

15

20

25

30

35

40

45

M. „Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus? ecce Dionaei processit Caesaris astrum,

astrum, quo segetes gauderent frugibus, et quo duceret apricis in collibus uva colorem.

insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes." omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos cantando puerum memini me condere soles: nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque Moerim iam fugit ipsa: lupi Moerim videre priores. sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas. L. Causando nostros in longum ducis amores. et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes, adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae. hinc adeo media est nobis via: namque sepulcrum incipit adparere Bianoris. hic, ubi densas agricolae stringunt frondes, hic, Moeri, canamus: hic haedos depone, tamen veniemus in urbem. aut si, nox pluviam ne colligat ante, veremur, cantantes licet usque- minus via laedat cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo. M. Desine plura, puer, et, quod nunc instat, agamus; carmina tum melius, cum venerit ipse, canemus.

eamus;

50

55

60

65

ECLOGA X.

Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem: pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris, carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo? sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos, Doris amara suam non intermisceat undam. incipe; sollicitos Galli dicamus amores, dum tenera attondent simae virgulta capellae. non canimus surdis, respondent omnia silvae.

Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae Naides, indigno cum Gallus amore peribat? nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi

5

10

ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
illum etiam lauri, etiam flevere myricae,
pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
stant et oves circum, nostri nec paenitet illas;
nec te paeniteat pecoris, divine poeta:

[ocr errors]

et formosus oves ad flumina pavit Adonis venit et upilio, tardi venere subulci,

uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

omnes unde amor iste' rogant 'tibi?' venit Apollo. 'quid, Galle, insanis?' inquit, 'tua cura Lycoris perque nives alium perque horrida castra secuta est.' venit et agresti capitis Silvanus honore, florentes ferulas et grandia lilia quassans. Pan deus Arcadiae venit, quem vidimus ipsi sanguineis ebuli bacis minioque rubentem. 'ecquis erit modus?' inquit Amor non talia curat, nec lacrimis crudelis Amor nec gramina rivis nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae.' tristis at ille tamen cantabitis, Arcades' inquit, 'montibus haec vestris: soli cantare periti Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant, vestra meos olim si fistula dicat amores!

15

20

25

30

35

Atque utinam ex vobis unus vestrique fuissem

aut custos gregis aut maturae vinitor uvae!

certe sive mihi Phyllis sive esset Amyntas,

seu quicumque furor,- quid tum, si fuscus Amyntas? et nigrae violae sunt et vaccinia nigra mecum inter salices, lenta sub vite iaceret; serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas. hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori, hic nemus; hic ipso tecum consumerer aevo. nunc insanus amor duri me Martis in armis tela inter media atque adversos detinet hostes. tu procul a patria nec sit mihi credere tantum Alpinas a, dura, nives et frigora Rheni

[ocr errors]

me sine sola vides. a, te ne frigora laedant!

40

45

a, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita versu
carmina pastoris Siculi modulabor avena.
certum est in silvis, inter spelaea ferarum
malle pati tenerisque meos incidere amores
arboribus: crescent illae, crescetis, amores.
interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis,
aut acres venabor apros. non me ulla vetabunt
frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
iam mihi per rupes videor lucosque sonantes
ire; libet Partho torquere Cydonia cornu

50

55

spicula. tamquam haec sint nostri medicina furoris, 60 aut deus ille malis hominum mitescere discat. iam neque Hamadryades rursus neque carmina nobis ipsa placent; ipsae rursus concedite silvae. non illum nostri possunt mutare labores, nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus, Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae, nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo, Aethiopum versemus oves sub sidere Cancri. omnia vincit Amor: et nos cedamus Amori.

Haec sat erit, divae, vestrum cecinisse poetam, dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco, Pierides; vos haec facietis maxima Gallo, Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas, quantum vere novo viridis se subrigit alnus. surgamus: solet esse gravis cantantibus umbra; iuniperi gravis umbra; nocent et frugibus umbrae. ite domum saturae, venit Hesperus, ite capellae.

65

70

113

75

P. VERGILI MARONIS

GEORGICON

LIBRI IV.

I I

« ForrigeFortsæt »