Billeder på siden
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

LIBER SECUNDUS.

HACTENUS arvorum cultus et sidera cœli;
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crescentis olivæ.
Huc, pater o Lenæe; tuis hic omnia plena
Muneribus; tibi pampineo gravidus auctumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris ;
Huc, pater o Lenæe, veni; nudataque musto
Tingue novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis : Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipsæ Sponte sua veniunt, camposque et flumina late Curva tenent: ut molle siler, lentæque genestæ,

Populus, et glauca canentia fronde salicta.
Pars autem posito surgunt de semine: ut altæ
Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxuma frondet
Esculus, atque habitæ Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva:
Ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.
Hos Natura modos primum dedit; his genus omne
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
Sunt alii, quos ipse via sibi reperit usus.
Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes et acuto robore vallos;
Silvarumque aliæ pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva sua plantaria terra;

Nil radicis egent aliæ; summumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
Truditur e sicco radix oleagina ligno.

Et sæpe alterius ramos inpune videmus
Vertere in alterius; mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o, proprios generatim discite cultus,
Agricolæ, fructusque feros mollite colendo;
Neu segnes jaceant terræ. Juvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famæ merito pars maxuma nostræ,
Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti.

Non ego cuncta meis amplecti versibus opto;
Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum,
Ferrea vox; ades, et primi lege litoris oram.
In manibus terræ ; non hic te carmine ficto,
Atque per ambages et longa exorsa, tenebo.

Sponte sua quæ se tollunt in luminis oras,
Infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt.
Quippe solo natura subest. Tamen hæc quoque, si quis
Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum; cultuque frequenti
In quascumque voces artis haud tarda sequentur.
Nec non et sterilis, quæ stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros :
Nunc altæ frondes et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.

Jam, quæ seminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram;
Pomaque degenerant succos oblita priores;
Et turpis avibus prædam fert uva racemos.
Scilicet omnibus est labor inpendendus; et omnes
Cogendæ in sulcum, ac multa mercede domandæ.
Sed truncis oleæ melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus;
Plantis et duræ coruli nascuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida;
Et steriles platani malos gessere valentis;

Castaneæ fagus, ornusque incanuit albo

Flore piri, glandemque sues fregere sub ulmis.

Nec modus inserere atque oculos inponere simplex. Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmæ, Et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen Includunt, udoque docent inolescere libro. Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte Finditur in solidum cuneis via; deinde feraces Plantæ inmittuntur: nec longum tempus, et ingens Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos,

Miraturque novas frondis et non sua poma.

Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec salici, lotoque, neque Idæis cyparissis.
Nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ,
Orchades, et radii, et amara pausia bacca:
Pomaque, et Alcinoi silvæ; nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos;
Sunt Thasiæ vites; sunt et Mareotides albæ
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ ;
Et passo Psithia utilior; tenuisque Lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
Purpureæ, preciæque ; et quo te carmine dicam,
Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminææ vites, firmissima vina;
Tmolus et adsurgit quibus et rex ipse Phanæus ;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla,

;

Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.
Non ego te, dis et mensis adcepta secundis,
Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque, quam multæ species, nec,

nomina quæ sint,

Est numerus, neque enim numero conprendere refert:
Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem
Discere quam multæ Zephyro turbentur arenæ ;
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.

Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices; crassisque paludibus alni
Nascuntur; steriles saxosis montibus orni;
Litora myrtetis lætissima; denique apertos
Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.
Adspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos.
Divisæ arboribus patriæ : sola India nigrum
Fert ebenum; solis est turea virga Sabæis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi ?
Quid nemora Æthiopum, molli canentia lana?
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis: ubi aera vincere summum
Arboris haud ullæ jactu potuere sagittæ ?

Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris.
Media fert tristes succos tardumque saporem

Felicis mali; quo non præsentius ullum,

Pocula si quando sævæ infecere novercæ,

« ForrigeFortsæt »