TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos Defecisse videt, sua nunc promissa reposci, Se signari oculis: ultro inplacabilis ardet, Adtollitque animos. Pœnorum qualis in arvis, Saucius ille gravi venantum volnere pectus, Tum demum movet arma leo, gaudetque comantis Excutiens cervice toros, fixumque latronis Inpavidus frangit telum, et fremit ore cruento: Haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
Tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit : Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent Ignavi Æneada; nec, quæ pepigere, recusent.
Congredior. Fer sacra, pater, et concipe fœdus. Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam, Desertorem Asia (sedeant spectentque Latini), Et solus ferro crimen commune refellam : Aut habeat victos; cedat Lavinia conjuux. Olli sedato respondit corde Latinus :
O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci Virtute exsuperas, tanto me inpensius æquum est Consulere, atque omnis metuentem expendere casus. Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est; Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris, Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri. Me natam nulli veterum sociare procorum
Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant. Victus amore tui, cognato sanguine victus, Conjugis et mæstæ lacrimis, vincla omnia rupi : Promissam eripui genero; arma inpia sumsi. Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur Bella, vides; quantos primus patiare labores. Bis magna victi pugna vix urbe tuemur Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent. Quo referor toties? quæ mentem insania mutat ? Si Turno exstincto socios sum adscire paratus: Cur non incolumi potius certamina tollo? Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet Italia ad mortem si te (Fors dicta refutet)
Prodiderim, natam et connubia nostra petentem? Respice res bello varias; miserere parentis Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo. Ut primum fari potuit, sic institit ore:
Quam pro me curam geris, hanc precor, optume, pro me Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.
Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra Spargimus, et nostro sequitur de volnere sanguis. Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem Feminea tegat; et vanis sese occulat umbris. At regina, nova pugnæ conterrita sorte, Flebat; et ardentem generum moritura tenebat : Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatæ Tangit honos animum (spes tu nunc una, senecta Tu requies miseræ ; decus imperiumque Latini Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit): Unum oro desiste manum conmittere Teucris. Qui te cumque manent isto certamine casus, Et me, Turne, manent. Simul hæc invisa relinquam Lumina, nec generum Ænean captiva videbo. Adcepit vocem lacrimis Lavinia matris
Flagrantis perfusa genas: cui plurimus ignem Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit. Indum sanguineo veluti violaverit ostro Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa Alba rosa talis virgo dabat ore colores. Illum turbat amor, figitque in virgine vultus;
Ardet in arma magis, paucisque adfatur Amatam : Ne, quæso, ne me lacrimis, neve omine tanto Prosequere in duri certamina Martis euntem, O mater; neque enim Turno mora libera mortis. Nuntius hæc Idmon Phrygio mea dicta tyranno Haud placitura refer: Cum primum crastina cœlo Puniceis invecta rotis Aurora rubescit :
Non Teucros agat in Rutulos. Teucrum arma quiescant, Et Rutulum. Nostro dirimamus sanguine bellum.
Illo quæratur conjunx Lavinia campo.
Hæc ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit : Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementis, Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia; Qui candore nives anteirent, cursibus auras. Circumstant properi aurigæ, manibusque lacessunt Pectora plausa cavis, et colla comantia pectunt. Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco Circumdat loricam humeris; simul aptat habendo Ensemque clipeumque et rubræ cornua cristæ; Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti Fecerat, et Stygia candentem tinxerat unda. Exin, quæ mediis ingenti adnixa columnæ Edibus adstabat, validam vi conripit hastam, Actoris Aurunci spolium; quassatque trementem, Vociferans: Nunc, o nunquam frustrata vocatus Hasta meos, nunc tempus adest; te maximus Actor, Te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus, Loricamque manu valida lacerare revolsam Semiviri Phrygis, et fœdare in pulvere crinis
Vibratos calido ferro myrrhaque madentis. His agitur furiis. Totoque ardentis ab ore Scintillæ absistunt; oculis micat acribus ignis. Mugitus veluti cum prima in prælia taurus Terrificos ciet, atque irasci in cornua tentat, Arboris obnixus trunco; ventosque lacessit Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.
Nec minus interea maternis sævus in armis- Æneas acuit Martem, et se suscitat ira, Oblato gaudens conponi fœdere bellum. Tum socios mæstique metum solatur Iuli, Fata docens; regique jubet responsa Latino Certa referre viros, et pacis dicere leges.
Postera vix summos spargebat lumine montis Orta dies; cum primum alto se gurgite tollunt Solis equi, lucemque elatis naribus efflant : Campum ad certamen magnæ sub moenibus urbis Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant; In medioque focos et dIs communibus aras Gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant, Velati limo, et verbena tempora vincti. Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis Agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis, Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis ;
Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis Pugna vocet. Nec non mediis in millibus ipsi Ductores auro volitant ostroque decori, Et genus Assaraci Mnestheus, et fortis Asylas, Et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
« ForrigeFortsæt » |