Billeder på siden
PDF
ePub

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER DUODECIMUS.

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis: ultro inplacabilis ardet,
Adtollitque animos. Pœnorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum volnere pectus,
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Inpavidus frangit telum, et fremit ore cruento:
Haud secus adcenso gliscit violentia Turno.

Tum sic adfatur regem, atque ita turbidus infit :
Nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
Ignavi Æneada; nec, quæ pepigere, recusent.

Congredior. Fer sacra, pater, et concipe fœdus.
Aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam,
Desertorem Asia (sedeant spectentque Latini),
Et solus ferro crimen commune refellam :
Aut habeat victos; cedat Lavinia conjuux.
Olli sedato respondit corde Latinus :

O præstans animi juvenis, quantum ipse feroci
Virtute exsuperas, tanto me inpensius æquum est
Consulere, atque omnis metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
Multa manu; nec non aurumque animusque Latino est;
Sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus agris,
Nec genus indecores. Sine me hæc haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri.
Me natam nulli veterum sociare procorum

Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine victus,
Conjugis et mæstæ lacrimis, vincla omnia rupi :
Promissam eripui genero; arma inpia sumsi.
Ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur
Bella, vides; quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
Spes Italas; recalent nostro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quo referor toties? quæ mentem insania mutat ?
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus:
Cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia ad mortem si te (Fors dicta refutet)

:

Prodiderim, natam et connubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis
Longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe
Dividit. Haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur: exsuperat magis, ægrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore:

Quam pro me curam geris, hanc precor, optume, pro me
Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
Spargimus, et nostro sequitur de volnere sanguis.
Longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem
Feminea tegat; et vanis sese occulat umbris.
At regina, nova pugnæ conterrita sorte,
Flebat; et ardentem generum moritura tenebat :
Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatæ
Tangit honos animum (spes tu nunc una, senecta
Tu requies miseræ ; decus imperiumque Latini
Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit):
Unum oro desiste manum conmittere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,
Et me, Turne, manent. Simul hæc invisa relinquam
Lumina, nec generum Ænean captiva videbo.
Adcepit vocem lacrimis Lavinia matris

Flagrantis perfusa genas: cui plurimus ignem
Subjecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rosa talis virgo dabat ore colores.
Illum turbat amor, figitque in virgine vultus;

Ardet in arma magis, paucisque adfatur Amatam :
Ne, quæso, ne me lacrimis, neve omine tanto
Prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius hæc Idmon Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: Cum primum crastina cœlo
Puniceis invecta rotis Aurora rubescit :

Non Teucros agat in Rutulos. Teucrum arma quiescant,
Et Rutulum. Nostro dirimamus sanguine bellum.

Illo quæratur conjunx Lavinia campo.

Hæc ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit :
Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementis,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia;
Qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigæ, manibusque lacessunt
Pectora plausa cavis, et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
Circumdat loricam humeris; simul aptat habendo
Ensemque clipeumque et rubræ cornua cristæ;
Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
Fecerat, et Stygia candentem tinxerat unda.
Exin, quæ mediis ingenti adnixa columnæ
Edibus adstabat, validam vi conripit hastam,
Actoris Aurunci spolium; quassatque trementem,
Vociferans: Nunc, o nunquam frustrata vocatus
Hasta meos, nunc tempus adest; te maximus Actor,
Te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus,
Loricamque manu valida lacerare revolsam
Semiviri Phrygis, et fœdare in pulvere crinis

Vibratos calido ferro myrrhaque madentis.
His agitur furiis. Totoque ardentis ab ore
Scintillæ absistunt; oculis micat acribus ignis.
Mugitus veluti cum prima in prælia taurus
Terrificos ciet, atque irasci in cornua tentat,
Arboris obnixus trunco; ventosque lacessit
Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.

Nec minus interea maternis sævus in armis-
Æneas acuit Martem, et se suscitat ira,
Oblato gaudens conponi fœdere bellum.
Tum socios mæstique metum solatur Iuli,
Fata docens; regique jubet responsa Latino
Certa referre viros, et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montis
Orta dies; cum primum alto se gurgite tollunt
Solis equi, lucemque elatis naribus efflant :
Campum ad certamen magnæ sub moenibus urbis
Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant;
In medioque focos et dIs communibus aras
Gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,
Velati limo, et verbena tempora vincti.
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
Agmina se fundunt portis. Hinc Troius omnis,
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis ;

Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
Pugna vocet. Nec non mediis in millibus ipsi
Ductores auro volitant ostroque decori,
Et genus Assaraci Mnestheus, et fortis Asylas,
Et Messapus equum domitor, Neptunia proles.

« ForrigeFortsæt »