Billeder på siden
PDF
ePub

D. MAGNI AUSONII

BURDIGALENSIS

OPERA OMNIA.

VOL. II.

[graphic]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[merged small][graphic]

EORUNDEM SEPTEM SAPIENTUM

SENTENTIÆ

SEPTENIS VERSIBUS

AB EODEM AUSONIO EXPLICATÆ.

BIAS PRIENEUS. 309

QUÆNAM Summa boni? Mens quæ sibi conscia recti. Pernicies homini quæ maxima? Solus homo alter. Quis dives? Qui nil cupiat. Quis pauper? Avarus.

Quodnam est supremum bonum? Animus sibi bene conscius. Quodnam est summum malum homini? Alius homo tantum. Quis est locuples? ille qui nihil concu

2 Pernicies hominum Vulg.—3 Al. cupiet.-4 Vulg. matronis.—7 Vetus codex Quod.

NOTE

1 Quænam summa boni] Non congruunt hæ, quæ singulis Sapientibus ab Ausonio tribuuntur, sententiæ, cum iis quæ ipsis apud Laërtium assig

nantur.

* Mens quæ sibi conscia recti] Non abludit quod Horatius lib. 1. Epist. 1. v. 6. Hic murus aheneus esto Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.'

2 Solus homo alter] Congruit cum hoc Plauti, Asinaria act. II. scen. 4. 'Lupus est homo homini, non homo.' Huc facit Cicero lib. II. de Officiis:

'Ut magnas utilitates adipiscimur conspiratione hominum, atque consensu; sic nulla tam detestabilis pestis est, quæ non homini ab homine nascatur.'

3 Qui nil cupiat] Nam, ut ait Pub. Syrus: 'Instructa inopia est in divitiis cupiditas.'

Quis pauper? Avarus] Siquidem juxta eundem: 'Inopiæ pauca desunt, avaritiæ omnia.' et: "Tam deest avaro quod habet, quam quod non habet.'

« ForrigeFortsæt »