Billeder på siden
PDF
ePub

Quippe nec in ventos, nec in ultima solvimur ossa; Ira manet, duratque dolor; quum deinde tremendi Ad solium venere Iovis, questuque nefandam Edocuere necem : patet ollis ianua leti,

Atque iterum remeare licet; comes una Sororum
Additur, et pariter terras atque aequora lustrant.
Quisque suos sontes inimicaque pectora poenis
Implicat, et varia meritos formidine pulsant.
At quibus invito maduerunt sanguine dextrae,
Si fors saeva tulit miseros, si proxima culpae,
Hos variis mens ipsa modis agit, et sua carpunt
Facta viros; resides et iam nihil amplius ausi,
In lacrimas humilesque metus aegramque fatiscunt
Segnitiem ; quos ecce vides.
Val. Fl., Argon., iii. 369–396.

95. Absyrtus urges his men to recover Medea.

Absyrtus subita praeceps cum classe parentis
Advehitur, profugis infestam lampada Graiis
Concutiens diramque premens clamore sororem:
Atque, Hanc, o si quis vobis dolor iraque, Colchi,
Accelerate viam, neque enim fugit aequore raptor
Iupiter, aut falsi sequimur vestigia tauri.
Puppe (nefas) una praedo Phrixea reportat
Vellera; qua libuit, remeat cum virgine; nobis
(O pudor!) et muros et stantia tecta reliquit.
Quid mihi deinde satis? nec quaero vellera, nec te
Accipio, germana, datam, nec foederis ulla
Spes erit, aut irae quisquam modus. Inde reverti
Patris ad ora mei tam parvo in tempore fas sit?
Quinquaginta animae me scilicet unaque mersa
Sufficiet placare ratis? te, Graecia fallax,

Persequor atque tuis hunc quasso moenibus ignem ;
Nec tibi digna, soror, desum ad connubia frater;
Primus et ecce fero quatioque hanc lampada vestro
Coniugio; primus celebro dotalia sacra,

Qui potui; patriae veniam da, quaeso, senectae.
Quin omnes alii pariter populique patresque
Mecum adsunt: magni virgo ne regia Solis
Haemonii thalamos adeas despecta mariti,
Tot decuit coiisse rates, tot fulgere taedas.

Val. Fl., viii. 260-284.

96. Juno opens

Hannibal's

's eyes that he may see the Gods ranged against him.

Quo ruis, o vecors? maioraque bella capessis,
Mortali quam ferre datum? Iuno inquit, et atram
Dimovit nubem, veroque apparuit ore.

Non tibi cum Phrygio res Laurentive colono,
En, age, (namque, oculis amota nube parumper,
Cernere cuncta dabo) surgit qua celsus ad auras,
Aspice, montis apex, vocitata Palatia regi
Parrhasio plena tenet et resonante pharetra,
Intenditque arcum, et pugnas meditatur Apollo.
At, qua vicinis tollit se collibus altae

Molis Aventinus, viden', ut Latonia virgo
Accensas quatiat Phlegethontis gurgite taedas,
Exsertos avide pugnae nudata lacertos ?

Parte alia, cerne, ut saevis Gradivus in armis
Implerit dictum proprio de nomine campum.
Hinc Ianus movet arma manu, movet inde Quirinus,
Quisque suo de colle Deus. Sed enim aspice, quantus
Aegida commoveat nimbos flammasque vomentem
Iupiter, et quantis pascat ferus ignibus iras.
Huc vultus flecte, atque aude spectare Tonantem,
Quas hiemes, quantos concusso vertice cernis
Sub nutu tonitrus. Oculis qui fulgurat ignis!
Cede Deis tandem, et Titania desine bella.

Sil., xii. 703-725.

97. Eteocles rejects the Embassy of Polynices.

Cognita si dubiis fratris mihi iurgia signis
Ante forent nec clara odiorum arcana paterent,
Sufficeret vel sola fides, qua torvus et illum
Mente gerens, ceu saepta novus iam moenia laxet
Fossor et hostiles inimicent classica turmas,
Praefuris: in medios si comminus orsa tulisses
Bistonas, aut refugo pallentes sole Gelonos,
Parcior alloquio et medii reverentior aequi
Inciperes. Neque te furibundae crimine mentis
Arguerum, mandata refers: nunc omnia quando
Plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra
Poscitis, et capulo propior manus: haec mea regi

Argolico nondum aequa tuis vice dicta reporta:
Quae sors iusta mihi, quae non indebitus annis
Sceptra dicavit honos, teneo longumque tenebo.
Te penes Inachiae dotalis regia dono

Coniugis et Danaae (quid enim maioribus actis
Invideam?) cumulentur opes: felicibus Argos
Auspiciis Lernamque regas; nos horrida Dirces
Pascua et Euboicis artatas fluctibus oras
Non indignati miserum dixisse parentem
Oedipoden.

Stat., Theb., ii. 415-436.

98. A Passionate Outpouring of Grief.

Hosne ego complexus, genitrix, haec oscula, nati,
Vestra tuor? sic vos extremo in fine ligavit
Ingenium crudele necis? quae vulnera tractem,
Quae prius ora premam? vosne illa potentia matris,
Vos uteri fortuna mei? qua tangere divos
Rebar et Ogygias titulis anteire parentes.
At quanto melius dextraque in sorte iugatae,
Quis steriles thalami nulloque ululata dolore
Respexit Lucina domum; mihi quippe malorum
Causa labor; sed nec bellorum in luce patenti
Conspicui factis aeternaque gentibus ausi
Quaesistis miserae vulnus memorabile matri:
Sed mortem obscuram miserandaque funera passi.
Heu quantus furto cruor et sine laude iacetis!
Quin ego non dextras miseris complexibus ausim
Dividere et tanti consortia rumpere leti !

Ite diu fratres indiscretique supremis

Ignibus et caros urna confundite manes.

Stat., Theb., iii. 151-169.

99. Bacchus intercedes for Thebes.

Exscindisne tuas, divum sator optime, Thebas?
Saevo adeo coniux? nec te telluris amatae,
Deceptique laris miseret cinerumque meorum?
Esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem,
Credimus; en iterum atra refers incendia terris,
Nec Styge iurata, nec pellicis arte rogatus.

Quis modus? an nobis pater iratusque bonasque *
Fulmen habes? sed non Danaeia limina talis,
Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.
Scilicet e cunctis ego neglectissima natis
Progenies? ego nempe tamen qui dulce ferenti
Pondus eram cui tu dignatus limina vitae
Praereptumque iter et maternos reddere menses.
Adde, quod imbellis rarisque exercita castris
Turba meas acies, mea tantum proelia norunt,
Nectere fronde comas et ad inspirata rotari
Buxa timent thyrsos nuptarum et proelia matrum;
Unde tubas martemque pati? Quin fervidus ecce
Quanta paret? quid si ille tuos Curetas in arma
Ducat, et innocuis iubeat decernere peltis?
Quin etiam invisos (sic hostis defuit?) Argos
Elicis o ipsis, genitor, graviora periclis
Iussa, novercales ruimus ditare Mycenas.
Anne triumphatos fugiam captivus ad Indos?
Da sedem profugo. Potuit Latonia frater
Saxa (nec invideo) defigere Delon et imis
Commendare fretis; cara submovit ab arce
Hostiles Tritonis aquas; vidi ipse potentem
Gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas
Cyllene secreta tubas, Minoave curat

Ida; quid heu tantum nostris offenderis aris?
Hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes
Herculeae, placitusque vagae Nycteidos ardor,
Hic Tyrium genus, et nostro felicior igne
Taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.

Stat., Theb., vii. 155-177, 181-192.

100. Statius commends his Poem to the Approbation of Posterity.

Non ego, centena si quis mea pectora laxet
Voce deus, tot busta simul, vulgique ducumque
Tot pariter gemitus, dignis conatibus aequem :
Turbine quo sese caris instraverit audax
Ignibus Evadne, fulmenque in pectore magno
Quaesierit; quo more iacens super oscula saevi
Corporis infelix excuset Tydea coniux :
Ut saevos narret vigiles Argia sorori :

Arcada quo planctu genitrix Erymanthia clamet,

Arcada consumto servantem sanguine vultus,
Arcada, quem geminae pariter flevere cohortes.
Vix novus ista furor, veniensque implesset Apollo,
Et mea iam longo meruit ratis aequore portum.
Durbisane procul, dominoque legere superstes,
O mihi bissenos multum vigilata per annos
Thebai? iam certe praesens tibi fama benignum
Stravit iter, coepitque novam monstrare futuris.
Iam te magnanimus dignatur noscere Caesar,
Itala iam studio discit memoratque iuventus.
Vive, precor: nec tu divinam Aeneida tenta,
Sed longe sequere, et vestigia semper adora.
Mox, tibi si quis adhuc praetendit nubila livor,
Occidet, et meriti post me referentur honores.
Stat., Theb., xii. 797 to end.

101. Piety and the Fury.

Aversa caeli Pietas in parte sedebat,
Non habitu, quo nota prius, non ore sereno,
Sed vittis exuta comam, fraternaque bella,
Ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater,
Deflebat, saevumque Iovem Parcasque nocentes
Vociferans, seseque polis et luce relicta
Descensuram Erebo et Stygios iam malle penates.
Quid me, ait, ut saevis animantum ac saepe deorum
Obstaturam animis, princeps Natura, creabas?
Nil iam ego per populos, nusquam reverentia nostri.
O furor, o homines, diraeque Prometheos artes!
Quam bene post Pyrrham tellus pontusque vacabant!
En mortale genus! Dixit: speculataque tempus
Auxilio, Tentemus, ait, licet irrita coner,
Desiluitque polo: niveus sub nubibus altis
Quanquam maesta deae sequitur vestigia limes.
Vix steterat campo, subita mansuescere pace
Agmina, sentirique nefas; tunc ora madescunt
Pectoraque, et tacitus subrepsit fratribus horror.
Arma etiam simulata gerens cultusque viriles,
Nunc his, nunc illis, Agite, ite, obsistite, clamat,
Quis nati fratresque domi, quis pignora tanta.
His quoque (nonne palam est, ultro miserescere divos?)
Tela cadunt: cunctatur equi: Fors ipsa repugnat.
Nonnihil impulerat dubios, ni torva notasset

« ForrigeFortsæt »