Billeder på siden
PDF
ePub

maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostrum redeamus. Atque ego quidem arbitror, Rhodienses noluisse, nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vicisse. Non Rhodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror. Atque haud scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire: sed enim id metuere si nemo esset homo, quem vereremur, quodque luberet faceremus, ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent; libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate, quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unus quisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitratur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi. Cato, ap. Gell., V. iii.

6. Appeal to the People on their Behalf.

Ea nunc derepente tanta nos beneficia ultro citroque tantamque amicitiam relinquemus? Quod illos dicimus voluisse facere id nos priores facere occupabimus? Qui acerrime advorsus eos dicit, ita dicit, hosteis voluisse fieri. Ecquis est tandem qui vostrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat, poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor: nam ego, quod ad me attinet, nolim. Quid nunc? Ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat: si quis illud facere voluerit, mille minus dimidium familiae mulcta esto. Si quis plus quingenta iugere habere voluerit, tanta poena esto, et si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto. Atqui nos omnia plura habere volumus, et id nobis impune est. Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem quod bene facere voluisse quis dicit, neque fecit tamen: Rhodiensibus male erit, non quod male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere? Rhodienses superbos esse aiunt, id obiectantes, quod mihi aut liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos? Cato, ap. Gell., V. iii.

7. Private Grief should not interfere with Public Rejoicing.

Cum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliret, Iovem Opt. Max. Iunonemque

reginam et Minervam precatus sum, ut, si adversi quid populo Romano immineret, totum in meam domum converteret. Quapropter bene habet: annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meo casu doleatis, quam ego vestro ingemiscerem. Aemil. Paull., ap. Val. Max., V. x. 2.

8. Fragments of a Speech of Metellus Numidicus.

Si sine uxore possemus, Quirites, esse, omnes ea molestia careremus sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius, quam brevi voluptati consulendum. ᎠᎥ immortales plurimum possunt; sed non plus velle debent nobis, quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos a Dis immortalibus diutius exspectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? His demum Deos propitios esse aequum est, qui sibi adversarii non sunt. ᎠᎥ immortales virtutem approbare, non adhibere debent. Metell., ap. Gell., I. vi. 2, 8.

9. Fragment of a Speech of the Younger Scipio.

Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam, an nequitiam, an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; sed tu in uno scorto maiorem pecuniam absumsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti. Ni hoc ita est: qui spondet mille nummum? Sed tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumsisti in flagitiis. Ni hoc ita est: qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam ? age malitiam saltem defendas. Sed tu verbis conceptis coniuravisti sciens, sciente animo tuo. ita est: qui spondet mille mummum? Scip. in Asellum, ap. Gell., VII. xi.

Ni hoc

10. On Dancing.

Docentur praestigias inhonestas: cum cinaedulis, et sambuca psalterioque sunt in ludum histrionum. Dicunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt. Eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui. Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum in

ducere, ea liberos suos homines nobiles docere. Sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quingentis; in his unum, quod me reipublicae maxime misertum est, puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare, quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset. Scip. contr. Leg. Tib. Gracch., ap. Macrob. Sat., ii. 10.

11. C. Gracchus vindicates his Political Purity.

C. Gracchus, cum ex Sardinia rediit, orationem ad populum in concione habuit. Ea verba haec sunt: "Versatus sum," inquit, "in provincia, quo modo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina: neque pueri eximia facie stabant; sed in convivio liberi vestri modestius erant, quam apud principia.” Post deinde haec dicit: "Ita versatus sum in provincia, ut nemo posset vere dicere, assem aut eo plus in muneribus me accepisse; aut mea opera quempiam sumtum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit, aut cuius quam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse." Atque ibi ex intervallo: "Itaque," inquit, "Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli. Alii vini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt." C. Gracchus, ap. Gell., XV. xii.

12. Complaint of the Violence of the Nobles.

Nuper Teanum Sidicinum consul venit; uxorem dixit in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino a M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur. Uxor renuntiat viro, parum cito sibi balneas traditas esse, et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro : eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius: vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit: alter prehensus et virgis caesus est. C. Gracchus, ap. Gell., X. iii.

13. Men must be taken as they are.

Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, et si quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui verba facimus, aliquid petimus: neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. Ego ipse, qui apud vos verba facio, uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo: verum peto a vobis, non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam. Qui suadent, ut accipiatis, ii quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate familiari suae pretium et praemium. Qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, ii vel acerrimi sunt: nam ab omnibus pretium accipiunt, et omnes fallunt. Vos, cum putatis, eos ab his rebus remotos esse, impartitis bonam existimationem. Legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumtus atque pecunias maximas praebent: uti in terra Graecia, quo in tempore Graecus tragoedus gloriae sibi ducebat, talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: Mirum tibi de detuvir, si tu loquendo talentum quaesisti? Ego, ut tacerem, decem talenta a Rege accepi. Itidem nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt. C. Gracchus, ap. Gell., XI. x.

[ocr errors]

14. A Proud Defence.

Eadem M. Scauri fortuna: aeque senectus longa ac robusta : idem animus. Qui cum pro rostris accusaretur, quod a rege Mithridate ob rempublicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: "Est quidem iniquum, Quirites, cum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere. Sed tamen audebo, vos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Sucronensis, Aemilium Scaurum, regia mercede corruptum, imperium populi Rom. prodidisse, ait: Aemilius Scaurus, huic se affinem esse culpae, negat. Utri creditis?" Cuius dicti admiratione populus commotus, Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit. Scaurus, ap. Val. Max., III. vii. 8.

15. Indignation of Crassus against Philippus.

Hic quum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad resistendum, Philippo, quasi quasdam verborum faces admo

visset, non tulit ille et graviter exarsit pignoribusque ablatis Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco multa a Crasso divinitus dicta efferebantur, quum sibi illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset. An tu, quum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignore putaris eamque in conspectu populi Rom. concideris, me his existimas pignoribus posse terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si Crassum vis coercere; haec tibi est incidenda lingua; qua vel evulsa, spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit. Crassus ap. Cic. De Or., III. i. 4.

16. A Noble Retort.

Helvius Mancia Formianus, libertini filius, ultimae senectutis, L. Libonem apud censores accusabat. In quo certamine cum Pompeius Magnus, humilitatem ei aetatemque exprobrans, ab inferis illum ad accusandum remissum dixisset: "Non mentiris," inquit, "Pompei: venio enim ab inferis, L. Libonem accusaturus: sed dum illic moror, vidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum, deflentem, quod, summo genere natus, integerrimae vitae, amantissimus patriae, in ipso inventutis flore, tuo iussu esset occisus. Vidi pari claritate conspicuum Brutum ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam crudelitate tua accidisse. Vidi Cn. Carbonem, acerrimum pueritiae tuae bonorumque patris tui defensorem, in tertio consulatu suo catenis, quas tu ei iniici iusseras, vinctum, obtestantem te, adversus omne fas ac nefas, cum in summo esset imperio, a te equite Romano trucidatum. Vidi eodem habitu et quiritatu praetorium virum Perpernam, saevitiam tuam exsecrantem; omnesque eos una voce indignantes, quod indemnati sub te adolescentulo carnifice occidissent." Obducta iam vetustis cicatricibus bellorum civilium vastissima vulnera, municipali homini, servitutem paternam redolenti, effrenata temeritate intolerabilique spiritu impune revocare licuit. Mancia ap. Val. Max., VI.

ii. 8.

[blocks in formation]

Quanto maiores nostri sapientius? qui quum intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia,

« ForrigeFortsæt »