Billeder på siden
PDF
ePub

Tullius Consul, sive praesentiam eius timens, sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem reipublicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso vultu, voce supplici postulare, "Patres conscripti ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse, ut omnia bona in spe haberet: ne existumarent, sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum plurima beneficia in plebem Romanam essent, perdita republica opus esse, quum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae." Ad haec maledicta alia quum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: "quoniam quidem circumventus, inquit, ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam." Sall., Catil., 31.

57. Jugurtha lives in Perpetual Dread.

Ad ea rex, aliter, atque animo gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, quos socios insidiarum cognoverat, interfectis, iram oppresserat, ne qua ex eo negotio seditio oriretur. Neque post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: neque loco, neque mortali cuiquam aut tempori satis credere : civis hostes iuxta metuere: circumspectare omnia et omni strepitu pavescere: alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere: interdum, somno excitus, arreptis armis tumultum facere; ita formidine, quasi vecordia, exagitari. Sall., Jug., 72.

58. A Story of two Carthaginian Brothers.

Non indignum videtur, egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraeque Africae imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, una specie: neque flumen, neque mons erat, qui finis eorum discerneret: quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes, saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant; veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur.

Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere: Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus, atque in mari, retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus arenam humo excitavit, ea, magna vi agitata, ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident, et ob rem corruptam domi poenas metuunt: criminari, Carthaginienses ante tempus domo digressos, conturbare rem: denique omnia malle, quam victi abire. Sed quum Poeni aliam conditionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eadem conditione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni conditione probata, seque vitamque suam reipublicae condonavere; ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere; aliique illis domi honores instituti. Sall., Jug., 79.

59. Capture of Jugurtha through the Treachery of Bocchus.

Haec Maurus secum ipse diu volvens, tandem promisit; ceterum dolo, an vere, cunctatus, parum comperimus. Sed plerumque regiae voluntates, ut vehementes, sic mobiles, saepe ipsae sibi adversae. Postea, tempore et loco constituto, in colloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. Illi pariter laeti, ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem colloquio decretum, Maurus, adhibitis amicis, ac statim, immutata voluntate, remotis ceteris, dicitur secum ipse multa agitavisse, vultu, colore ac motu corporis pariter atque animo varius: quae scilicet, tacente ipso, occulta pectoris patefecisse. Tamen postremo Sullam accersiri iubet, et ex eius sententia Numidae insidias tendit. Deinde, ubi dies advenit et ei nunciatum est, Iugurtham haud procul abesse; cum paucis amicis et Quaestore nostro, quasi obvius honoris caussa, procedit in tumulum, facillumum visu insidiantibus. Eodem Numida cum plerisque necessariis suis, inermis, uti dictum erat, accedit: ac statim, signo dato, undique simul ex insidiis invaditur. Ceteri obtruncati: Iugurtha Sullae vinctus traditur, et ab eo ad Marium deductus est. Sall., Jug., 113.

60. Character of Atticus.

Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. Nam praeter gratiam, quae iam in adolescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. Cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit atque ita, ut neque usuram iniquam ab his acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. Quod utrumque erat his salutare. Nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. Auxit hoc officium alia quoque liberalitate. Nam universos frumento

donavit, ita ut singulis sex modii tritici darentur; qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur. Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur. Quo factum est, ut hinc omnes honores, quos possent, publice haberent civemque facere studerent; quo beneficio ille uti noluit, quod non nulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam alia ascita. Corn. Nep., Att., 2, 3.

61. Cicero's Consulship was foretold by Prophecy.

Haec, tardata diu species multumque morata,
Consule te tandem celsa est in sede locata:
Atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna:
Ac clades patriae, flamma ferroque parata,
Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis,
Qui populos urbesque modo ac virtute regebant;
Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque
Praestitit ac longe vicit sapientia cunctos,
Praecipue coluere vigenti numine divos,
Haec adeo penitus cura videre sagaci,
Otia qui studiis laeti tenuere decoris,
Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo
Fuderunt claras fecundi pectoris artes.
E quibus ereptum primo iam a flore iuventae,
Te patria in media virtutum mole locavit.
Tu tamen anxiferas curas requiete relaxa,
Quod patriae voces studiis nobisque sacrasti.

Cic., Poëm., De suo Consul., II. 60–78.

62. An Omen.

Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles,
Arboris e trunco serpentis saucia morsu,
Subigit ipsa feris transfigens unguibus anguem
Semianimum et varia graviter cervice micantem,
Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans,
Iam satiata animos, iam duros ulta dolores,
Abiicit efflantem, et laceratum affligit in unda,
Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
Hanc ubi praepetibus pennis lapsuque volantem
Conspexit Marius, divini numinis augur,
Faustaque signa suae laudis reditusque notavit:
Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.

Cic., Poëm., De Mario., De Div., I. xlvii. 106.

63. The Zodiac.

Flumina verna cient obscuro lumine Pisces,
Curriculumque Aries aequat noctisque dieque,
Cornua quem comunt florum praenuntia Tauri,
Aridaque aestatis Gemini primordia pandunt,
Longaque iam minuit praeclarus lumina Cancer
Languificosque Leo proflat ferus ore calores.
Post modicum quatiens Virgo fugat brta vaporem.
Autumni reserat portas aequatque diurna
Tempora nocturnis disperso sidere Libra,
Et fetos ramos denudat flamma Nepai.
Pigra sagittipotens iaculatur frigora terris.
Bruma gelu glacians iubare spirat Capricorni:
Quam sequitur nebulas rorans liquor altus aquari :
Tanta supra circaque vigent ibi flumina. Mundi
At dextra laevaque ciet rota fulgida Solis

Mobile curriculum, et Lunae simulacra feruntur.
Squama sub aeterno conspectu tosta Draconis
Eminet: hanc inter fulgentem sidera septem
Magna quatit stellans, quam servaus serus in alta
Conditur Oceani ripa cum luce Bootes.

Quint. Cic., fr. ed. Or., iv., p. 1013.

[blocks in formation]

It ver et Venus et Veneris praenuntius ante
Pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
Flora quibus mater praespargens ante viai
Cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
Inde loci sequitur calor aridus et comes una
Pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
Inde autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
Inde aliae tempestates ventique secuntur,
Altitonans Volturnus et auster fulmine pollens.
Tandem bruma nives adfert pigrumque rigorem

Reddit: hiemps sequitur crepitans hanc dentibus Algu.

65. The Influence of Venus.

Lucr., v. 737-747.

Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,
Alma Venus, caeli subter labentia signa
Quae mare navigerum, quae terras frugiferentis
Concelebras, per te quoniam genus omne animantum
Concipitur visitque exortum lumina solis:

Te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
Adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
Summittit flores, tibi rident aequora ponti
Placatumque nitet diffuso lumine caelum.
Nam simul ac species patefactast verna diei
Et reserata viget genitabilis aura favoni,
Aeriae primum volucres te, diva, tuumque
Significant initum perculsae corda tua vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta
Et rapidos tranant amnis: ita capta lepore
Te sequitur cupide quo quamque inducere pergis.
Denique per maria et montis fluviosque rapacis
Frondiferasque domos avium camposque virentis
Omnibus incutiens blandum per pectora amorem
Efficis ut cupide generatim saecla propagent.
Quae quoniam rerum naturam sola gubernas
Nec sine te quicquam dias in luminis oras
Exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam,
Te sociam studeo scribendis versibus esse
Quos ego de rerum natura pangere conor

« ForrigeFortsæt »