Billeder på siden
PDF
ePub

44. Caelius sends Cicero some Political News.

De summa republica saepe tibi scripsi, me annum pacem non videre; et quo propius ea contentio, quam fieri necesse est, accedit, eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum potiuntur, sunt dimicaturi: quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit: Caesari autem persuasum est, se salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit. Fert illam tamen conditionem, ut ambo exercitus tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit; neque, mearum rerum quod consilium capiam, reperio. Quod non dubito, quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. Nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudo est; tum caussam illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem: ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem; et id melius statuere, quo tutius sit. In hac discordia video, Cn. Pompeium senatum, quique res iudicant, secum habiturum: ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala spe vivant, accessuros; exercitum conferendum non esse omnino. Modo satis spatii sit ad considerandas utriusque copias et ad eligendam partem. Prope oblitus sum, quod maxime fuit scribendum. Scis Appium censorem hic ostenta facere? de signis et tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere? Persuasum est ei, censuram lomentum aut nitrum esse. Errare mihi videtur. Nam sordes eluere vult; venas sibi omnes et viscera aperit. Curre, per deos atque homines, et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere. Crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid putem futurum. Si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit. Uterque animo et copiis est paratus. Si sine tuo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi fortuna spectaculum parabat. Caelius in Cic., Ad Fam., VIII. xiv. 2-4.

45. D. Brutus to Cicero.

Non mihi rempublicam plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse in te posse, quam isti perversi sint in me,

exploratum habes: si tamen hoc temporis videatur dici caussa, malle me tuum iudicium, quam ex altera parte omnium istorum. Tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis: quod isti ne faciant, summa malevolentia et livore impediuntur. Interpellent me, quo minus honoratus sim, dum ne interpellent, quo minus respublica a me commode administrari possit. Quae quanto sit in periculo, quam potero brevissime exponam. Primum omnium, quantam perturbationem rerum urbanarum afferat obitus consulum quantamque cupiditatem hominibus iniiciat vacuitas, non te fugit. Satis me multa scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror. Scio enim, cui scribam. Revertor nunc ad Antonium: qui ex fuga quum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo, omneque genus hominum arripiendo satis magnum numerum videtur effecisse. Huc accessit manus Ventidii, quae trans Apenninum itinere facto difficillimo ad Vada pervenit, atque ibi se cum Antonio coniunxit. Est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia Antonii haec sint necesse est: aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur; aut Apennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos, vastet ea loca, in quae incurrerit: aut rursus se in Etruriam referat, quod ea pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset atque Apenninum transisset: in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius, quam ferro conficeretur. Sed neque Caesari imperari potest, nec Caesar exercitui suo. Quod utrumque pessimum est. Quum haec talia sint: quo minus, quod ad me pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio. Haec quemadmodum explicari possint, aut, a te quum explicabuntur, ne impediantur, timeo. Alere iam milites non possum. Quum ad rempublicam liberandam accessi, H. S. mihi fuit quadringenties amplius. Tantum abest, ut meae rei familiaris liberum sit quidquam, ut omnes iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem nunc numerum legionum alo: qua difficultate, tu arbitrare. Non, si Varronis thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Quum primum de Antonio exploratum habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere senseris. III Non. Maii, ex castris, Dertona. Brut., in Cic., Ad. Fam., XI. x.

46. The Encounter between Clodius and Milo.

Interim quum sciret Clodius (neque enim erat difficile scire), iter sollenne, legitimum, necessarium ante diem XIII Kalendas Febr. Miloni esse Lanuvium ad flaminem prodendum, quod erat

dictator Lanuvii Milo: Roma subito ipse profectus pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni insidias collocaret. Atque ita profectus est, ut concionem turbulentam, in qua eius furor desideratus est, quae illo ipso die habita est, relinqueret, quam, nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset. Milo autem quum in senatu fuisset eo die, quoad senatus dimissus est, domum venit, calceos et vestimenta mutavit, paullisper, dum se uxor (ut fit) comparat, commoratus est, deinde profectus id temporis, quum iam Clodius, siquidem eo die Romam venturus erat, redire potuisset. Obviam fit ei Clodius, expeditus, in equo, nulla rheda, nullis impedimentis, nullis Graecis comitibus, ut solebat, sine uxore, quod numquam fere: quum hic insidiator, qui iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in rheda, paenulatus, magno impedimento ac muliebri et delicato ancillarum puerorumque comitatu. Fit obviam Clodio ante fundum eius, hora fere undecima aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum: adversi rhedarium occidunt. Quum autem hic de rheda, reiecta paenula, desiluisset seque acri animo defenderet, illi, qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad rhedam, ut a tergo Milonem adorirentur, partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius servos, qui post erant: ex quibus, qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt, partim occisi sunt, partim, quum ad rhedam pugnari viderent, domino succurrere prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et revera putarent, fecerunt id servi Milonis, (dicam enim non derivandi criminis caussa, sed ut factum est,) neque imperante neque sciente neque praesente domino, quod suos quisque servos in tali re facere voluisset. Cic., Mil., x. 27-29.

47. The Britons contest Caesar's landing.

At barbari, consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti, nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has caussas summa difficultas, quod naves propter magnitudinem, nisi in alto, constitui non poterant; militibus autem ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi armorum onere oppressis, simul et de navibus desiliendum, et in fluctibus consistendum, et cum hostibus erat pugnandum: quum illi aut ex arido, aut paullulum in aquam progressi, omnibus membris expediti, notissimis locis audacter tela coniicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri perterriti, atque

huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consuerant, nitebantur. Quod ubi Caesar animum advertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior, et motus ad usum expeditior, paullum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui, atque inde fundis, sagittis, tormentis, hostes propelli ac submoveri iussit: quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura, et remorum motu, et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt, ac paullum modo pedem retulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui decimae legionis aquilam ferebat, contestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret: "Desilite," inquit, "commilitones, nisi vultis aquilam hostibus prodere: ego certe meum reipublicae atque imperatori officium praestitero." Hoc quum magna voce dixisset, ex navi se proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri, cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt: hos item alii ex proximis navibus quum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquarunt. Pugnatum est ab utrisque acriter; nostri tamen, quod neque ordines servare, neque firmiter insistere, neque signa subsequi poterant, atque alius alia ex navi, quibuscumque signis occurrerat, se adgregabat, magno opere perturbabantur. Hostes vero, notis omnibus vadis, ubi ex litore liquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur: plures paucos circumsistebant: alii ab latere aperto in universos tela coniiciebant. Quod quum animum advertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit et, quos laborantes conspexerat, iis subsidia submittebat. Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit. Caes., B. G., iv. 24-26.

48. The Bridge over the Rhine.

Caesar his de caussis, quas commemoravi, Rhenum transire decreverat; sed navibus transire, neque satis tutum esse arbitrabatur, neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas faciundi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum, aut aliter non transducendum exercitum,

existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia, paullum ab imo praeacuta, dimensa ad altitudinem fluminis, intervallo pedum duorum inter se iungebat. Haec quum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecta ad perpendiculum, sed prona ac fastigata, ut secundum naturam fluminis procumberent: iis item contraria duo, ad eumdem modum iuncta, intervallo pebum quadragenum, ab inferiore parte, contra vim atque impetum fluminis conversa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte, distinebantur: quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura, ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius illigata tenerentur. Haec derecta materie iniecta contexebantur et longuriis cratibusque consternebantur; ac nihilo secius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae, pro pariete subiectae et cum omni opere coniunctae, vim fluminis exciperent: et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiiciendi operis essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur, neu ponti nocerent. Caes., B. G., iv. 17.

49. Defeat of Curio at the River Bagradas.

Quibus ex locis quum longius esset progressus, confecto iam labore exercitu, sedecim millium spatio constitit. Dat suis signum Sabura, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit; sed peditatu duntaxat procul ad speciem utitur, equites in aciem mittit. Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut spem omnem in virtute reponant: ne militibus quidem, ut defessis, neque equitibus, ut paucis et labore confectis, studium ad pugnandum virtusque deerat: sed ii erant numero ducenti, reliqui in itinere substiterant. Hi quamcumque in partem impetum fecerant, hostes loco cedere cogebant; sed neque longius fugientes prosequi, nec vehementius equos incitare poterant. At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit. Quum cohortes ex acie procucurrissent, Numidae integri celeritate impetum nostrorum effugiebant, rursusque ad ordines suos se recipientes circumibant et ab acie excludebant. Sic neque in loco manere ordinesque servare, neque procurrere et easum subire, tutum videbatur. Hostium copiae, submissis ab rege auxiliis, crebro augebantur: nostros vires lassitudine deficiebant: simul ii, qui

« ForrigeFortsæt »