Billeder på siden
PDF
ePub

sibi in collum imponit. Quo ex facto ipse posterique eins Torquati sunt cognominati. Q. Claud. Quadrig. ap. Gell., IX.

xiii. 4.

30. Letter to King Pyrrhus.

Literas, quas ad regem Pyrrhum super ea causa miserunt, Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo: "Consules Romani salutem dicunt Pyrrho regi. Nos pro tuis iniuriis continuo animo strenui, commoti inimiciter, tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum est, uti te salvum velimus; ut esset, quem armis vincere possimus. Ad nos venit Nicias, familiaris tuus, qui sibi pretium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle; neve ob eam rem quidquam commodi exspectaret et simul visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum : et quod nobis non placet, pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis." Q. Claud. Quadrig. ap. Gell., III. viii. 7, 8.

[blocks in formation]

Mancipia esse oportere neque formidolosa, neque animosa. Qui praesint esse oportere, qui literis et aliqua sint humanitate imbuti, frugi, aetate maiore, quam operarios, quos dixi. Facilius enim his, quam minore natu sunt dicto audientes. Praeterea potissimum eos praeesse oportet, qui periti sint rerum rusticarum. Non solum enim debere imperare, sed etiam facere, ut facientem imitentur, et ut animadvertant eum cum causa sibi praeesse, quod scientia praestet et usu. Neque illi concedendum ita imperare, ut verberibus coerceat potius quam verbis, si modo idem efficere possis. Neque eiusdem nationis plures parandos esse. Ex eo enim potissimum solere offensiones domesticas fieri. Praefectos alacriores faciundum praemiis: dandaque opera, ut habeant peculium, et coniunctas conservas, e quibus habeant filios. Eo enim fiunt firmiores, ac coniunctiores fundo. Itaque propter has cognationes Epiro

ticae familiae sunt illustriores ac cariores. Ad iniiciendum voluptatem his praefecturae, honore aliquo habendi sunt: et de operariis, qui praestabunt alios, communicandum quoque cum iis, quae faciunda sunt opera. Quod ita cum fit, minus se putant despici, atque aliquo numero haberi a domino. Studiosiores ad opus fieri liberalius tractando, aut cibariis, aut vestitu largiore, aut remissione operis, concessioneve, ut peculiare aliquid in fundo pascere liceat, aut huiuscemodi rerum aliis, ut quibus quid gravius sit imperatum, aut animadversum, qui consolando eorum restituat voluntatem, ac benevolentiam in dominum. Varr., R. R., I. 17.

32. The Best Oxen for Farm Work.

Igitur de omnibus quadrupedibus prima est probatio, qui idonei sint boves, qui arandi causa emuntur, quos rudis, neque minoris trimos, neque maioris quadrimos parandum, ut viribus magnis sint ac pares, ne in opere firmior imbecilliorem conficiat amplis cornibus, et nigris potius quam aliter: ut sint lata fronte, naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus. Hos veteranos ex campestribus locis non emendum in dura ac montana: nec non, ita si incidit ut sit, vitandum. Novellos cum quis emerit iuvencos, si eorum colla in furcas destitutas incluserit, ac dederit cibum, diebus paucis erunt mansueti, et ad domandum proni. Tum ita subigendum, ut minutatim assuefaciant, et ut tironem cum veterano adiungant. Imitando enim facilius domatur. Et primum in aequo loco, et sine aratro, tum eo levi simul gradi faciant, ut principio per arenam aut molliorem terram leniter procedant. Quos ad vecturas item instituendum, ut inania primum ducant plaustra, et si possis, per vicum aut oppidum. Creber crepitus, ac varietas rerum consuetudine celerrima ad utilitatem adducit. Neque pertinaciter, quem feceris dexterum, in eo manendum. Quod si alternis fit sinister, fit laboranti in alterutra parte requies. Ubi terra levis, ut in Campania, ibi non bubus gravibus, sed vaccis aut asinis quod arant, eo facilius ad aratrum leve adduci possunt. Ad molas, et ad ea, si quae sunt, quae in fundo convehuntur, alii asellis, alii vaccis ac mulis utuntur, exinde ut pabuli facultas est. Nam facilius asellus, quam vacca alitur; sed fructuosior haec. In eo agricolae hoc spectandum, quo fastigio sit fundus. In confragoso enim ac difficili haec valentiora parandum, et potius ea, quae plus fructum reddere possint, cum idem operis faciant. Varr., R. R., I. 20.

33. Directions for making a Duck-pond.

Qui autem volunt greges anatium habere, ac constituere vnoσoτgoqov, primum locum, cui est facultas, eligere oportet palustrem, quod eo maxime delectantur. Si id non, potissimum ibi, ubi sit naturalis aut lacus, aut stagnum, aut manufacta piscina, quo gradatim descendere possint. Septum altum esse oportet ubi versentur, ad pedes xv, ut vidistis ad villam Sei, quod uno ostio claudatur. Circum totem parietem intrinsecus crepido lata, in qua secundum parietem sint tecta cubilia : ante eas vestibulum earum exaequatum tectorio opere testaceo. In eo perpetua canalis, in quam et cibus ponitur iis, et immittitur aqua. Sic enim cibum capiunt. Omnes parietes tectorio levigantur, ne faeles, aliave quae bestia introire ad nocendum possit, idque septum totum rete grandibus maculis integitur, ne eo involare aquila possit, neve ex ea evolare anas. Pabulum iis datur triticum, ordeum, vinacei uvae. Nonnunquam etiam ex aqua cammari, et quaedam eiusmodi aquatilia. Quae in eo septo erunt piscinae, in eas aquam large influere oportet, ut semper recens sit. Sunt item non dissimilia alia genera, ut querquedulae phalerides. Sic perdices, quae, ut Archelaus scribit, voce maris audita, concipiunt. Quae, ut superiores, neque propter fecunditatem, neque propter suavitatem saginantur, sed sic pascendo fiunt pingues. Quod ad villaticarum pastionum primum actum pertinere sum ratus, dixi. Varr., R. R., III. 11.

34. Directions for making a Snail-bed.

Nec de cocleis, ac gliribus quaero, quod reliquum est. Neque enim magnum emolumentum esse potest. Non istuc tam simplex est, inquit Appius, quam tu putas, o Axi noster. Nam et idoneus sub dio sumendus locus cocleariis, quem circum totum aqua claudas, ne quas ibi posueris ad partum, non liberos earum, sed ipsas quaeras. Aqua, inquam, finiendae, ne fugitivarius sit parandus. Locus is melior, quem et non coquit sol, et tangit ros. Qui si naturalis non est (ut fere non sunt in aprico loco) neque habeas in opaco, ut facias, ut sunt sub rupibus ac montibus, quorum alluant radices lacus ac fluvii, manu facere oportet roscidum. Qui fit, si eduxeris fistulam, et in eam mammillas imposueris tenues, quae eructent aquam, ita ut in aliquem lapidem incidat ac late dissipetur. Parvus iis cibus opus est, et is sine ministratore. Et hunc, dum serpit, non solum in area reperit, sed etiam si rivus non prohibet, in

parietes stantes invenit. Denique ipsae ex se ruminantes ad propolam vitam diu producunt, cum ad eam rem pauca laurea folia interiiciant, et aspergant furfures non multos. Itaque cocus has vivas an mortuas coquat, plerumque nescit. Genera coclearum sunt plura, ut minutae albulae, quae afferuntur e Reatino, et maximae, quae de Illyrico, apportantur, et mediocres, quae ex Africa afferuntur. Non quo non in his regionibus quibusdam locis eae magnitudinibus quaedam sint dispariles: nam et valde amplae sunt ex Africa, quae vocantur solitanae, ita ut earum calices quadrantes octoginta capere possint, et sic in aliis regionibus eaedem inter se collatae et minores sunt, ac maiores. Hae in fetura pariunt innumerabilia. Earum semen minutum ac testa molli, diuturnitate obdurescit. Magnis insulis in areis factis, magnum bolum deferunt aeris. Has quoque saginare solent ita, ut ollam cum foraminibus incrustent sapa et farre, ubi pascantur; quae foramina habeat, ut intrare aer possit. Vivax enim haec natura. Varr., R. R., III. 14.

35. Description of Syracuse.

Urbem Syracusas maximam esse Graecarum urbium pulcherrimamque omnium, saepe audistis. Est, iudices, ita, ut dicitur: nam et situ est quum munito, tum ex omni aditu vel terra vel mari praeclaro ad aspectum : et portus habet prope in aedificatione aspectuque urbis inclusos: qui quum diversos inter se aditus habeant, in exitu coniunguntur et confluunt. Eorum coniunctione pars oppidi, quae appellatur Insula, mari disiuncta angusto, ponte rursum adiungitur et continetur. Ea tanta est urbs, ut ex quattuor urbibus maximis constare dicatur: quarum una est ea, quam dixi, Insula : quae duobus portubus cincta, in utriusque portus ostium aditumque proiecta est: in qua domus est, quae Hieronis regis fuit, qua praetores uti solent. In ea sunt aedes sacrae complures, sed duae, quae longe ceteris antecellant: Dianae una, et altera, quae fuit ante istius adventum ornatissima, Minervae. In hac insula extrema est fons aquae dulcis, cui nomen Arethusa est, incredibili magnitudine, plenissimus piscium; qui fluctu totus operiretur, nisi munitione ac mole lapidum disiunctus esset a mari. Altera autem est urbs Syracusis, cui nomen Achradine est : in qua forum maximum, pulcherrimae porticus, ornatissimum prytaneum, amplissima est curia templumque egregium Iovis Olympii, ceteraeque urbis partes, una lata via perpetua multisque transversis divisae, privatis aedificiis continentur. Tertia est urbs, quae, quod in ea parte Fortunae fanum antiquum fuit, Tycha nominata est, in

qua et gymnasium amplissimum est et complures aedes sacrae : coliturque ea pars et habitatur frequentissime. Quarta autem est urbs, quae quia postrema coaedificata est, Neapolis nominatur: quam ad summam theatrum est maximum praeterea duo templa sunt egregia, Cereris unum, alterum Liberae, signumque Apollinis, qui Temenites vocatur, pulcherrimum et maximum, quod iste si portare potuisset, non dubitasset auferre. Cic., Verr., II. iv. 117-119.

36. Two Degenerate Consuls.

Quorum, per deos immortales, si nondum scelera vulneraque inusta reipublicae vultis recordari, vultum atque incessum animis intueamini. Facilius facta eorum occurrent mentibus vestris, si ora ipsa oculis proposueritis. Alter unguentis affluens, calamistrata coma, despiciens conscios stuprorum ac veteres vexatores aetatulae suae, puteali et foeneratorum gregibus inflatus atque perculsus olim, ne in Scyllaeo illo aeris alieni in freto ad columnam adhaeresceret, in tribunatus portum perfugerat. Contemnebat equites Romanos, minitabatur senatui, venditabat se operis, atque ab iis se ereptum, ne de ambitu caussam diceret, praedicabat, ab iisdemque se, etiam invito senatu, provinciam sperare dicebat: eamque nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore arbitrabatur. Alter, o dii boni! quam taeter incedebat! quam truculentus! quam terribilis aspec

tu!

Unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperii veteris, imaginem antiquitatis, columen reipublicae diceres intueri. Vestitus aspere nostra hac purpura plebeia ac paene fusca capillo ita horrido, ut Capua, in qua ipse tum imaginis ornandae caussa duumviratum gerebat, Seplasiam sublaturus videretur. Nam quid ego de supercilio dicam? quod tum hominibus non supercilium, sed pignus reipublicae videbatur. Tanta erat gravitas in oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio respublica, tamquam Atlante caelum, niti videretur. Cic., Sext., vii. viii.

37. Greek False Witnesses.

Nou est, inquit, tum Alexandrinis testibus creditum. Quid? postea creditum? non. Quamobrem ? quia nunc aiunt, quod tunc negabant. Quid? ergo ista conditio est testium, ut, quibus creditum non sit negantibus, iisdem credatur dicentibus? At, si verum tum cum verissima fronte dixerunt, nunc mentiuntur: si tunc mentiti sunt, doceant nunc verum esse, quod vultis, aut

« ForrigeFortsæt »