Billeder på siden
PDF
ePub

et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium, omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. Itaque verba posui Varronis e libro Rerum. Humanarum primo, cuius principium hoc est: Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus. "Humaniori," inquit, non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benevolo, tametsi rudis literarum sit, (hoc enim cum sententia nequaquam convenit ;) sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris, et ex historia cognoverit. Aul. Gell., XIII. xvi.

186. An Analysis of the untranslateable Word" Urbanitas."

His adiicit Domitius Marsus, qui de urbanitate diligentissime scripsit, quaedam non ridicula, sed cuilibet severissimae orationi convenientia, eleganter dicta, et proprio quodam lepore iucunda: quae sunt quidem "urbana," sed risum tamen non habent. Neque enim ei de risu, sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis ait, et sero sic intelligi coeptam, postquam "Urbis" appellationem, etiamsi nomen proprium non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum: eamque sic finit: "Urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta, et apta ad delectandos movendosque homines in omnem affectum, maxime idonea ad resistendum, vel lacessendum, prout quaeque res ac persona desiderat." Cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. Nam si constat rebus et personis; quod in utrisque oporteat dicere, perfectae eloquentiae est. Cur autem "brevem" esse eam voluerit, nescio quidem. At, quam in eodem libro dicat fuisse et in multis, narrandi urbanitatem, paullo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, "Urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt: et, qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in concionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. Risus erunt, quicunque haec faciet orator." Quas si recipimus finitiones, quicquid "bene" dicetur, et "urbane" dicti nomen accipiet. Ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia "seria," alia "iocosa," alia "media" faceret. Nam est eadem omnium bene dictorum. Verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse non satis urbane referri. Nam meo quidem iudicio illa est "urbanitas, in qua nihil absonum, nihil agreste, nihil inconditum, nihil peregrinum, neque sensu, neque verbis, neque ore gestuve possit deprehendi :" ut nou tam sit in singulis

dictis, quam in toto colore dicendi: qualis apud Graecos &TTINIμ; ille redolens Athenarum proprium saporem. Quint., VI. iii. 102-107.

187. On Euphonic Variations of Termination in the best Writers.

Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Virgilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et "tres et "tris" posuit, eodem in loco, ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque, et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere. Versus ex decimo hi sunt:

"Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema,
Et tris, quos Idas pater, et patria Ismara mittit:"

"tres" illic, "tris" hic. Pensicula utrumque modulareque : reperies suo quodque in loco sonare aptissime. Sed in illo quoque itidem Virgilii versu:

"Haec finis Priami fatorum,"

si mutes, et "hic finis" dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Virgilii insuavius facias, si mutes:

"Quem das finem, rex magne, laborum?”

Nam si ita dicas: "Quam das finem," iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris. Ennius item "rectos cupressos" dixit contra receptum vocabuli genus, hoc versu:

"Capitibus nutantis pinos rectosque cupressos."

Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est "rectos" dicere "cupressos," quam "rectas." Contra vero idem Ennius in Annali duodevicesimo "aëre fulva" dixit, non "fulvo;" non ob id solum, quod Homerus nipa Basia dicit: sed quod hic sonus, opinor, vocalior est visus et amoenior. Sicuti M. etiam Ciceroni mollius teretiusque visum est, in quinta In Verrem "fretu" scribere, quam "freto." "Perangusto," inquit, "fretu divisa." Erat enim crassius iam vastiusque, "perangusto freto" dicere. Itidem in secunda, simili usus modulamine: "manifesto peccatu," inquit, non "peccato:" hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano reperi. Gell., XIII. xxi,

Aul.

188. The Use of Rare Words in Discourse a sign of Bad Taste. Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci

adías appellant, ut, quod nunquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cunque et quacunque in re dicere. Veluti Romae, nobis praesentibus, vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbis verba faceret, et dicere vellet, inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare, vinumque eructum et foetidum potare: "Hic," inquit, "eques Romanus apludam edit, et floces bibit." Adspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente vultu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. Legerat autem ille, "apludam" veteres rusticos frumenti furfurem dixisse; idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. Item "floces" audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces ex oleis: idque apud Caecilium in Polumenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. Alter quoque, a lectionibus id genus paucis àрózaños, cum adversarius causam differri postularet: "Rogo, praetor," inquit, "subveni, succurre : quonam usque nos bovinator hic demoratur ?" Atque id voce magna ter quaterque inclamavit, "bovinator est." Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. At ille, iactans et gestiens: "Non enim Lucilium," inquit, "legistis, qui tergiversatorem bovinatorem dicit." Est autem in Lucilii undecimo versus:

"Hic strigosus, bovinatorque ore improbus duro."
Aul. Gell., XI. vii. 3-10.

189. A Caution against Affected Archaism.

Favorinus philosophus adolescenti, veterum verborum cupidissimo, et plerasque voces nimis priscas et ignotissimas in quotidianis communibusque sermonibus expromenti: Curius, inquit, et Fabricius, et Coruncanius, antiquissimi viri nostri, et his antiquiores Horatii illi trigemini, plane ac dilucide cum suis fabulati sunt: neque Auruncorum, aut Sicanorum, aut Pelasgorum, qui primi incoluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt. Tu autem, perinde quasi cum

matre Evandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intelligere neminem vis, quae dicas. Nonne, homo inepte, ut quod vis abunde consequaris, taces? Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. Vive ergo moribus praeteritis; loquere verbis praesentibus; atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de Analogia libro, scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut, tanquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum. Aul. Gell. I. x.

SECOND DIVISION.

ROMAN STYLE.

« ForrigeFortsæt »