Billeder på siden
PDF
ePub

indiderunt. Namque alii "Musarum" inscripserunt; alii “Silvarum;” ille Πέπλον hic ̓Αμαλθείας Κέρας; alius Κήρια; partim Auuvas, quidam "Lectionis suae;" alius "Antiquarum lectionum;" atque alius 'Ane; et item alius Eúpnuára. Sunt etiam, qui Aúxvous inscripserunt: sunt item, qui Erpwμarsi;: sunt adeo, qui Πανδέκτας et Ελικώνα, et Προβλήματα, et Εγχειρίδια, et Пapaipidas. Est qui "Memoriales" titulum fecerit: est qui Πραγματικά, et Πάρεργα, et Διδασκαλικά. Est item qui "Historiae naturalis:" est Пavтodamñs ¡oтogías: est praeterea qui "Pratum;" est itidem qui Пáyzagzov; est qui Tóza scripsit. Sunt item multi qui "Coniectanea;" neque item non sunt, qui indices libris suis fecerunt aut "Epistolarum moralium" aut Epistolicarum quaestionum" aut "Confusarum;" et quaedam alia inscripta nimis lepida, multasque prorsus concinnitates redolentia. Nos vero, ut captus noster est, incuriose et immeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum "Atticas Noctes" inscripsimus; tanquam tum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis. Gell., Ep., 4-10.

66

161. Much Art may be shown in selecting a Good Title to a Book.

Inscriptionis apud Graecos mira felicitas: xngio inscripsere, quod volebant intelligi favum: alii xépaç dμæðdeías, quod Copiae cornu: ut vel lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum. Iam Musae, πανδέκται, ἐγχειριδιον, λειμών, πίναξ, σχέδιον, inscriptiones, propter quas vadimonium deseri possit. At quum intraveris, dii deaeque, quam nihil in medio invenies! Nostri crassiores. Antiquitatum, Exemplorum, Artiumque: facetissimi, Lucubrationem, ut qui Bibaculus erat et vocabatur: paulo minus serio, Varro in Satyris suis Sesculyssem et Flextabula. Apud Graecos desiit nugari Diodorus, et ßßen; historiam suam inscripsit. Apion quidem Grammaticus, hic quem Tiberius Caesar cymbalum mundi vocabat, quum publicae famae tympanum potius videri posset, immortalitate donari a se scripsit, ad quos aliqua componebat. Me non poenitet nullum festiviorem excogitasse titulum. Et ne in totum videar Graecos insectari, ex illis nos velim intelligi pingendi fingendique conditoribus, quos in libellis his invenies, absoluta opera, et illa quoque quae mirando non satiamur, pendenti titulo inscripsisse: ut, "Apelles faciebat," aut "Polycletus:" tanquam inchoata semper arte et imperfecta: ut contra iudiciorum varietates

superesset artifici regressus ad veniam, velut emendaturo quidquid desideraretur, si non esset interceptus. Quare plenum verecundiae illud est, quod omnia opera tanquam novissima inscripsere, et tanquam singulis fato ademti. Plin., N. H., Praef.

162. Affected Pronunciation.

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
Dicere, et hinsidias Arrius insidias :
Et tum mirifice sperabat se esse locutum,
Quum, quantum poterat, dixerat hinsidias.
Credo sic mater, sic Liber avunculus eius,
Sic maternus avus dixerat, atque avia.
Hoc misso in Syriam, requierant omnibus aures,
Audibant eadem haec leniter et leviter,
Nec sibi postilla metuebant talia verba,
Quum subito adfertur nuntius horribilis,
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
Iam non Ionios esse, sed Hionios.

Catull., lxxxii. (lxxxiv.)

163. The Standard of Good Language is the best Contemporary Literature.

Dixeris egregie, notum si callida verbum
Reddiderit iunctura novum.

Si forte necesse est

Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,

Fingere cinctutis non exaudita Cethegis
Continget dabiturque licentia sumta pudenter.
Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadant parce detorta.

[ocr errors]

Quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademtum
Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca
Si possum, invideor, quum lingua Catonis et Enni
Sermonem patrium ditaverit et nova rerum
Nomina protulerit? Licuit semperque licebit
Signatum praesente nota producere nomen.
Ut silvae foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas,
Et iuvenum ritu florent modo nata virentque.
Debemur morti nos nostraque: sive receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis

Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum;
Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis,
Doctus iter melius; mortalia facta peribunt:
Nedum sermonum stet honos et gratia vivax.
Multa renascentur, quae iam cecidere, cadentque
Quae nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus,
Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Hor., A. P., 47-72.

164. Grammar.-The Grammarian was at first styled
"Litteratus."

Appellatio "grammaticorum" Graeca consuetudine invaluit; sed initio "litterati" vocabantur. Cornelius quoque Nepos libello, quo distinguit litteratum ab erudito, "litteratos quidem vulgo appellari" ait "eos, qui diligenter et acute scienterque possint aut dicere aut scribere: ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis yeaμatizol nominentur." Eosdem "litteratores" vocitatos, Messalla Corvinus in quadam epistola ostendit, "non esse sibi," dicens, "rem cum Furio Bibaculo, nec cum Sigida quidem, aut litteratore Catone:" significat enim haud dubie Valerium Catonem, poetam simul grammaticumque notissimum. Sunt qui litteratum a litteratore distinguant, ut Graeci grammaticum a grammatista; et illum quidem absolute, hunc mediocriter doctum existiment, quorum opinionem Orbilius etiam exemplis confirmat. Namque "apud maiores," ait, "quum familia alicuius venalis produceretur, non temere quem litteratum in titulo, sed litteratorem inscribi solitum esse; quasi non perfectum litteris, sed imbutum." Suet., De Ill. Gr., iv.

165. Grammar.-Grammatical Theory must be based upon an Analysis of the spoken Idiom: hence Custom and Analogy are not necessarily opposed.

Ii qui in loquendo partim sequi iubent ncs consuetudinem, partim rationem, non tam discrepant, quod consuetudo et analogia coniunctiores sunt inter se, quam iei credunt. Quod est nata ex quadam consuetudine analogia, et ex hac consuetudine item anomalia; itaque consuetudo ex dissimilibus et similibus verborum quod declinationibus constat : neque anomalia neque analogia est repudianda, nisi si non est homo ex anima, quod est homo ex corpore et anima. Sed ea, quae dicam, quo facilius pervideri possint, prius de trinis copulis discernendum

(nam confusim ex utraque parte pleraque dicuntur, quorum alia ad aliam referri debent summam): primum de copulis naturae et usuis; haec enim duo sunt quae exigunt diversa, quod aliud est dicere verborum analogias aliud dicere uti oportere analogiis; secundum de copulis multitudinis ac finis, utrum omnium verborum dicatur esse analogiarum usus, an maioris partis; tertium de copulis personarum, qui eis debent uti, quae sunt plures. Alia enim populi universi, alia singulorum, et de ieis non eadem oratoris et poëtae, quod eorum non idem ius. Itaque populus universus debet in omnibus verbis uti analogia, et si perperam est consuetus, corrigere se ipsum, quom orator non debeat in omnibus uti, quod sine offensione non potest facere, cum poëtae transilire lineas impune possint. Populus enim in sua potestate, singuli in illius; itaque ut suam quisque consuetudinem, si mala est, corrigere debet, sic populus suam. Ego populi consuetudinis non sum ut dominus, at ille meae est. Ut rationi obtemperare debet gubernator, gubernatori unusquisque in navi, sic populus rationi, nos singuli populo. Quare ad quamcunque summam in dicendo referam, si animadvertes, intelliges, utrum dicatur analogia esse, an uti oportere ea; et quom poscitur, ut usus ad id quod oporteret redigeretur, dici id in populum aliter, ac in eum qui sit in populo. Varr., L. L., IX. i. 3-6.

166. Grammar. -Custom being a thing which is perpetually forming itself, a Popular Writer who uses his Opportunities is able materially to influence it.

Cum duo peccati genera sint declinationum, unum quod in. consuetudinem perperam receptum est, alterum quod nondum est, et perperam dicatur: unum dant non oportere dici, quod non sit in consuetudine, alterum non conceditur quin ita dicatur; ut sit similiter, quom id faciant, ac, si quis puerorum per delicias pedes male ponere atque imitari vatias coeperit, hos corrigi oportere si concedat; contra si quis in consuetudine ambulandi iam factus sit vatia aut compernis, si eum corrigi non concedat. Non sequitur ut stulte faciant, qui pueris in geniculis alligent serperastra, ut eorum depravata corrigant crura? Cum vituperandus non sit medicus, qui e longinqua mala consuetudine aegrum in meliorem traducat: quare reprehendendus sit, qui orationem minus valentem propter malam consuetudinem traducit in meliorem ? . . Sed ut nutrix pueros a lacte non subito avellit a consuetudine, cum a cibo pristino in meliorem traducit; sic maiores in loquendo a minus commodis verbis ad

ea quae sunt cum ratione, modice traducere oportet. Cum sint in consuetudine contra rationem alia verba ita ut ea facile tolli possint, alia ut videantur esse fixa: quae leviter haerent, ac sine offensione commutari possint, statim ad rationem corrigi oportet; quae tamen sunt ita, ut in praesentia corrigere nequeas, quin ita dicas, his oportet, si possis, non uti: sic enim obsolescent, ac postea iam obliterata facilius corrigi poterunt. Quas novas verbi declinationes ratione introductas respuet forum, his boni poëtae, maxime scaenici, consuetudine subigere aureis populi debent, quod poëtae multum possunt in hoc; propter eos quaedam verba in declinatione melius, quaedam deterius dicuntur. Consuetudo loquendi est in motu; itaque solet fieri ex meliore deterior, ex deteriore melior. Ac verba perperam dicta apud antiquos alios propter poëtas non modo nunc dicuntur recte, sed etiam quae ratione dicta sunt tum, nunc perperam dicuntur. Quare qui ad consuetudinem nos vocant, si ad rectam, sequemur; in eo quoque est analogia; si ad eam invitant quae est depravata, nihilo magis sequemur quam, nisi cum erit necesse, sequar in ceteris rebus mala exempla; nam ea quoque, cum aliqua vis urget, inviti sequemur. Neque enim Lysippus artificum priorum potius est vitiosa secutus quam artem. Si sic populus facere debet: etiam singuli, sine offensione quod fiat populi. Varr., L. L., IX. v. 10, 11, and x. 16-18.

167. Grammar.-There is traceable in Grammatical Forms an Analogy of Natural as well as of Artificial Correspondence.

Qui autem duo genera esse dicunt analogiae : unum naturale, quod ut ex lentibus seminatis nascuntur lentis, sic ex lupinis lupinum; alterum voluntarium ut in fabrica, cum vident scaenam, ut in dexteriore parte sint ostia, sic esse in sinisteriore simili ratione facta; de his duobus generibus naturalem esse analogiam ut sit in motibus caeli, voluntariam non esse, quod ut quique fabro lubitum sit, possit facere partis scaenae; sic in hominum partibus esse analogias, quod eas natura faciat, in verbis non esse, quod ea homines ad suam quisque voluntatem fingat, itaque de eisdem rebus alia verba habere Graecos, alia Syros, alia Latinos: ego declinatus verborum et voluntarios et naturaleis esse puto, voluntarios quibus homines vocabula imposuerint rebus quaedam, ut ab Romulo Roma, ab Tibure Tiburtes; naturales, ut ab impositis vocabulis quae inclinantur in tempora aut in casus, ut ab Romulus Romulo, Romuli, Romulum, et ab dico dicebam, dixeram. Itaque in voluntariis

« ForrigeFortsæt »