Ista tamen omnia, quae aut temere aut astute vera dicunt, prae ceteris, inquit, quae mentiuntur, pars ea non fit millesima. Haec autem, quae dicentem Favorinum audivimus, multa etiam memini poëtarum veterum testimonia confirmare, quibus huiuscemodi ambages fallaciosae confutantur; ex quibus est Pacuvianum illud: "Nam si qui, quae eventura sunt, praevideant, aequiparent Iovi." Item Attianum illud: “Nihil," inquit, “credo auguribus, qui aures verbis divitant Alienas, suas ut auro locupletent domos." Item Favorinus, deterrere volens ac depellere adolescentes a genethliacis istis et quibusdam aliis id genus, qui prodigiosis artibus futura omnia dicturos se pollicentur, nullo pacto adeundos esse consulendosque huiuscemodi argumentis concludebat : Aut adversa inquit, eventura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera et fallunt, miser fies frustra exspectando. Si adversa dicunt et mentiuntur, miser fies frustra timendo. Sin vera respondent, eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies, antequam e fato fias. Si felicia promittunt, eaque eventura sunt, tum plane duo erunt incommoda: et exspectatio te spei suspensum fatigabit, et futurum gaudii fructum spes tibi iam praeflorabit. Nullo igitur pacto utendum est istiusmodi hominibus, res futuras praesagientibus. Aul. Gell., xiv. 1. 32. 34. A Warning against Religious Quacks. Ego deum genus esse dixi et dicam semper caelitum, 35. Right Worship depends on a Right Conception of the Quomodo sint dii colendi, solet praecipi. Accendere aliquem lucernam sabbatis prohibeamus: quoniam nec lumine dii egent, et ne homines quidem delectantur fuligine. Vetemus saluta tionibus matutinis fungi, et foribus assidere templorum: humana ambitio istis officiis capitur. Deum colit, qui novit. Vetemus lintea et strigiles Iovi ferre, et speculum tenere Iunoni. Non quaerit ministros Deus: quidni? Ipse humano generi ministrat: ubique et omnibus praesto est. Audiat licet, quemadmodum se gerere in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestiis ac superstitionibus: nunquam satis profectum erit, nisi qualem debet Deum, mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficia gratis dantem. Quae caussa est diis benefaciendi? natura. Errat, si quis putat illos nocere velle: non possunt. Nec accipere iniuriam queunt, nec facere. Laedere etenim laedique, coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura, quos periculo exemit, nec periculosos quidem fecit. Primus est deorum cultus, deos credere: deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est. Scire, illos esse qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt, interdum curiosi singulorum. Hi nec dant malum, nec habent: ceterum castigant quosdam, et coërcent, et irrogant poenas, et aliquando specie boni puniunt. Vis deos propitiare? bonus esto. Satis illos coluit, quisquis imitatus est. Sen., Ep. xv., iii. (95), 47-50. 36. The Worship of a Pure Heart. At vos O curvae in terras animae, et coelestium inanes! 37. The Worship of a Pure Heart. Si ture placaris et horna Fruge Lares avidaque porca, Nam quae nivali pascitur Algido Farre pio et saliente mica. Horace, III. Od. 23. 38. Labienus advises Cato to consult the Oracle. Stabant ante fores populi, quos miserat Eos, Ad leges, sequerisque deum. Datur, ecce, loquendi 39. Cato declares that Truth may be learned without the Aid of Oracles. Ille deo plenus, tacita quem mente gerebat, "Quid quaeri, Labiene, iubes? An liber in armis Et coelum, et virtus. Superos quid quaerimus ultra? Casibus ancipites: me non oracula certum, Sed mors certa facit: pavido fortique cadendum est. Non exploratum populis Hammona relinquens. 40. A Prayer. Lucan, ix. 563–585. Si qua recordanti benefacta priora voluptas Nam quaecumque homines bene quoiquam aut dicere pos sunt Aut facere, haec a te dictaque factaque sunt. Omnia quae ingratae perierunt credita menti. Quin tu animum offirmas itaque, istinc teque reducis Difficile est, longum subito deponere amorem : Difficile est; verum hoc qua lubet efficias. Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum. O dii, si vostrum est misereri, aut si quibus umquam Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, Ipse valere opto, et taetrum hunc deponere morbum. 41. What we ought to pray for. Catull., lxxiv. "Nil ergo optabunt homines?" Si consilium vis, 42. Temples should be built for the Gods. Nam a patribus acceptos deos ita placet coli, si huic legi paruerint ipsi. Patrum delubra esse in urbibus censeo, nec sequor magos Persarum; quibus auctoribus Xerxes inflam |