Billeder på siden
PDF
ePub

Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus;
Donec verba, quibus voces sensusque notarent,
Nominaque invenere: dehinc absistere bello,
Oppida coeperunt munire et ponere leges,
Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.

Iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque velis evolvere mundi.

Hor., S., I. iii. 99-106, 111, 112.

84. The Progress of Man was from Original Equality to the Inequality of the State.

Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, sine probro, scelere, eoque sine poena aut coercitionibus agebant: neque praemiis opus erat, cum honesta suopte ingenio peterentur; et, ubi nihil contra morem cuperent, nihil per metum vetabantur. At, postquam exui aequalitas, et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat; provenere dominationes, multosque apud populos aeternum mansere. Quidam statim, aut postquam regum pertaesum, leges maluerunt. Hae primo,

rudibus hominum animis, simplices erant: maximeque fama celebravit Cretensium, quas Minos: Spartanorum, quas Lycur gus; ac mox Atheniensibus quaesitiores iam et plures Solo perscripsit. Nobis Romulus, ut libitum, imperitaverat : dein Numa religionibus et divino iure populum devinxit: repertaque quaedam a Tullo et Anco: sed praecipuus Servius Tullius sanctor legum fuit, quis etiam reges obtemperarent. Tac., Ann., iii. 26.

85. A Classification of Governments.

Hi coetus igitur hac, de qua exposui, caussa instituti sedem primum certo loco domiciliorum caussa constituerunt; quam quum locis manuque sepsissent, eiusmodi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt, delubris distinctam spatiisque communibus. Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui; omnis civitas, quae est constitutio populi; omnis res publica, quae, ut dixi, populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam caussam referendum est, quae caussa genuit civitatem. Deinde aut uni tribuendum est aut delectis quibusdam aut suscipiendum est multitudini atque

I

omnibus. Quare quum penes unum est omnium summa rerum, regem illum unum vocamus et regnum eius rei publicae statum. Quum autem est penes delectos, tum illa civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem est civitas popularis, (sic enim appellant,) in qua in populo sunt omnia. Atque horum trium generum quodvis, si teneat illud vinculum, quod primum homines inter se rei publicae societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum, sed tolerabile tamen; ut aliud alio possit esse praestantius. Nam vel rex aequus ac sapiens, vel delecti ac principes cives, vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectus iniquitatibus, aut cupiditatibus, posse videtur aliquo esse non incerto statu. Cic., De Rep., I. xxvi. 41, 42.

86. The Duties of Rulers.

Omnino, qui reipublicae praefuturi sunt, duo Platonis prae- . cepta teneant: unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quaecumque agunt, ad eam referant, obliti commodorum suorum alterum, ut totum corpus reipublicae curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio reipublicae ad utilitatem eorum, qui commissi sunt, non ad eorum, quibus commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium consulunt, partem negligunt, rem perniciossimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cuiusque videantur, pauci universorum. Hinc apud Athenienses magnae discordiae, in nostra republica non solum seditiones, sed pestifera etiam bella civilia: quae gravis et fortis civis et in republica dignus principatu fugiet atque oderit, tradetque se totum reipublicae, neque opes aut potentiam consectabitur, totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Cic., De Off., 1. xxv. 85, 86.

87. Duties of a Provincial Governor—(a) His Conduct and that of his Suite must be marked by Uniform Integrity and Self-control.

Quapropter hoc te primum rogo, ne contrahas ac demittas animum, neve te obrui, tamquam fluctu, sic magnitudine negotii sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis. Neque enim eiusmodi partem reipublicae geris, in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia. Quod si tibi, bellum aliquod magnum et periculosum

administranti, prorogatum imperium viderem; tremerem animo, quod eodem tempore esse intelligerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatem. Nunc vero ea pars tibi reipublicae commissa est, in qua aut nullam, aut perexiguam partem fortuna tenet, et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. Quare sint haec fundamenta dignitatis tuae; tua primum integritas et continentia: deinde omnium, qui tecum sunt, pudor: delectus in familiaritatibus, et provincialium hominum et Graecorum, percautus et diligens: familiae gravis et constans disciplina. Quae quum honesta sint in his privatis nostris quotidianisque rationibus; in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia, divina videantur necesse est. Cic., Ad Q. Fr., I. i. 1, 6.

88. Duties of a Provincial Governor—(b.) Such Conduct will give Consistency to a Strict Administration of Justice.

Sed

Haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis decernendisque eam severitatem, qua tu in iis rebus usus es, ex quibus nonnullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus. Nisi forte me Paconii nescio cuius hominis ne Graeci quidem, at Mysii aut Phrygis potius, querelis moveri putas, aut Tuscenii hominis furiosi ac sordidi vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuistisi summa cum aequitate. Haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia, non facile sine summa integritate sustineremus. Quare sit summa in iure dicundo severitas, dummodo ea ne varietur gratia, sed conservetur aequabilis. tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet, quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. Ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia, sed ea tota iurisdictione maxime sustineri. In qua scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est: constantia est adhibenda et gravitas, quae resistat non solum gratiae, verum etiam suspicioni. Adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satisfaciendo ac disputando diligentia. Cic., Ad Q. Fr., I. i. 6, 7.

89. Duties of a Provincial Governor-(c.) Above all he must do everything in his Power to increase the Comfort and Happiness of those he governs.

Ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis, qui praesunt aliis, ut ii, qui erunt eorum in imperio, sint quam bea

:

tissimi: quod tibi et esse antiquissimum, et ab initio fuisse, ut primum Asiam attigisti, constante fama atque omnium sermone celebratum est. Est autem non modo eius, qui sociis et civibus, sed etiam eius, qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum, quibus praesit, commodis utilitatique servire. Cuius quidem generis constare inter omnes video abs te summam adhiberi diligentiam nullum aes alienum novum contrahi civitatibus: vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas: urbes complures, dirutas ac paene desertas, (in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum,) per te esse recreatas: nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias: provideri abs te, ut civitates optimatium consiliis administrentur: sublata Mysiae latrocinia: caedes multis locis repressas pacem tota provincia constitutam: neque solum illa itinerum atque agrorum, sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum furta et latrocinia esse depulsa : remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletum illam acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam : sumptus et tributa civitatum ab omnibus, qui earum civitatum fines incolant, tolerari aequabiliter : facillimos esse aditus ad te patere aures tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem, non modo illo populari accessu ac tribunali, sed ne domo quidem et cubiculo esse, exclusam; tuo toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis. Cic., Ad Q. Fr., I. i. 8.

90. Duties of a Provincial Governor-(d.) The Collection of the Revenues should be so conducted as to give as little Annoyance as possible.

Illa caussa publicanorum quantam acerbitatem afferat sociis, intelleximus ex civibus, qui nuper in portoriis Italiae tollendis non tam de portorio, quam de nonnullis iniuriis portitorum querebantur. Quare non ignoro, quid sociis accidat in ultimis terris, quum audierim in Italia querelas civium. Hic te ita versari, ut et publicanis satisfacias, praesertim publicis male redemptis, ac socios perire non sinas, divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est, tuae. Ac primum Graecis, id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani, suis institutis, per se ipsi ita fuerunt. Nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerunt, quod his aequaliter Sulla descripserat. Non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos, quam nostros publicanos, hinc

intelligi potest, quod Caunii nuper, omnesque ex insulis, quae erant ab Sull Rhodiis attributae, confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal, quam Rhodiis penderent. Quare nomen publicani neque ii debent horrere, qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari, qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii recusare, qui postulaverunt. Simul et illud Asia cogitet, nullam a se neque belli externi, neque discordiarum domesticarum calamitatem abfuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur. Id autem imperium quum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium. Quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt: poterunt iis, consilio et prudentia tua, reliqua videri mitiora. Possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam, sed potius commoditatem conficiendi negotii et liberationem molestiae. Potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores, quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecisi gratia atque auctoritate coniungas. Sed et ab iis, de quibus optime tu meritus es, et qui tibi omnia debent, hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem, quae est nobis cum publicanis, obtinere et conservare patiantur. Cic., ad Q. Fr., Ì. i. 11, 12.

91. The Two States,-There is a Citizenship of the World, and a Citizenship of a Particular State.

Hoc nempe ab homine exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis; si minus, paucis; si minus, proximis; si minus, sibi. Nam quum se utilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo qui se deteriorem facit, non sibi tantummodo nocet, sed etiam omnibus iis, quibus melior factus prodesse potuisset sic si quis bene de se meretur, hoc ipso aliis prodest, quod illis profuturum parat. Duas respublicas animo complectamur alteram magnam, et vere publicam, qua dii atque homines continentur, in qua non ad hunc angulum respicimus, aut ad illum, sed terminos civitatis nostrae cum sole metimur: alteram, cui nos adscripsit conditio nascendi. Haec aut Atheniensium erit, aut Carthaginiensium, aut alterius alicuius urbis, quae non ad omnes pertineat homines, sed ad certos. Quidam eodem tempore utrique reipublicae dant operam maiori minorique quidam tantum minori: quidam tantum maiori. Huic maiori reipublicae et in otio deservire possumus: imo vero nescio, an in otio melius. Sen., De Otio, xxx. 5—xxxi. 2.

« ForrigeFortsæt »