Pvbli Vergili Maronis Bvcolica: Aeneis: Georgica: the greater poems of Virgil, Bind 1

Forsideomslag
Ginn & Company, 1894
 

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 163 - Ibant obscuri sola sub nocte per umbram perque domos Ditis vacuas et inania regna: quale per incertam lunam sub luce maligna 270 est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra luppiter et rebus nox abstulit atra colorem.
Side 23 - Amor docuit natorum sanguine matrem commaculare manus ; crudelis tu quoque, mater : crudelis mater magis, an puer improbus ille? improbus ille puer ; crudelis tu quoque, mater.
Side 14 - Apollo. 35 grandia saepe quibus mandavimus hordea sulcis, infelix lolium et steriles nascuntur avenae; pro molli viola, pro purpureo narcisso carduus et spinis surgit paliurus acutis. spargite humum foliis, inducite fontibus umbras, 40 pastores; mandat fieri sibi talia Daphnis; et tumulum facite, et tumulo superaddite carmen: 'Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus, formosi pecoris custos, formosior ipse.
Side 22 - Saepibus in nostris parvam te roscida mala — Dux ego vester eram — vidi cum matre legentem. Alter ab undecimo tum me iam acceperat annus ; Iam fragilis poteram ab terra contingere ramos. Ut vidi, ut perii ! ut me malus abstulit error ! Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Side 181 - Sunt geminae Somni portae ; quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris, altera candenti perfecta nitens elephanto, 895 sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
Side 18 - Yet once more, O ye laurels, and once more Ye myrtles brown, with ivy never sere, I come to pluck your berries harsh and crude, And with forced fingers rude, Shatter your leaves before the mellowing year.
Side 159 - Talibus orabat dictis, arasque tenebat, cum sic orsa loqui vates : ' Sate sanguine divom, 125 Tros Anchisiade, facilis descensus Averno ; noctes atque dies patet atri janua Ditis ; sed revocare gradum superasque evadere ad auras, hoc opus, hie labor est.
Side 59 - infandum, regina, iubes renovare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi, et quorum pars magna fui. quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi temperet a lacrimis ? et iam nox umida caelo praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Side 149 - Nate dea, quo fata trahunt retrahuntque, sequamur; Quidquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
Side 40 - Post mihi non simili poena commissa luetis. Maturate fugam, regique haec dicite vestro : non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum.

Bibliografiske oplysninger