Billeder på siden
PDF
ePub

rimo aceto ad lepras. Damion semen feni acetabuli dimidii 187 mensura cum sapae et aquae novem cyathis ad menses ciendos dedit potu, nec dubitatur quin decoctum eius utilissimum sit volvis interaneisque exulceratis sicuti semen articulis atque praecordiis. Si vero cum malva decoquatur, postea addito mulso potum ante cetera volvis interaneisque laudatur, quippe cum vapor quoque decocti plurumum prosit, alarumque etiam graveolentiam decoctum feni semen emendat. Farina porrigines capitis furfuresque cum vino et nitro ce- 188 leriter tollit, in hydromelite autem decocta addita axungia genitalibus medetur, item pano, parotidi, podagrae, chiragrae, articulis carnibusque quae recedunt ab ossibus, aceto vero subacta luxatis; inlinitur et lieni decocta in aceto et melle tantum, carcinomata subacta ex vino purgat, mox addito melle persanat. Sumitur et sorbitio e farina ad pectus exulceratum longamque tussim; diu decoquitur, donec amaritudo desinat, postea mel additur. Nunc ipsa claritas herbarum dicetur.

Vd. praecipiens, B. feno, VTad. foeno Graeco, P. nasturci, V. ad lepras, V d. lepras, a.

[blocks in formation]

VTad. Damon, Hard. 7.

[ocr errors]

§ 187. Damion, codd. indicis libri 1. Timon, semen feni, OVTad. feni Graeci semen, B. dimidii, VTad. dimidia, B. ad menses, V. ad meses, d. meses, a. potu, Va. potui, Od. interraneisque, V uti statim infra. atque praecordiis, Va. praecordiisque, B. potum, ita nos scripsimus. potus, Vadẞr. Masculino generi nullus prorsus est locus, cum non nisi de feno vel de eius semine sermo esse possit. De substantivo potus, quod sane alibi legitur, uti § 28., hoc loco vix cogites. laudatur quoque, om. a. quippe cumprosit; haec vv. parenthetice sunt sumenda, ita ut unice ad superiora referantur. Flagitat hoc cum conformatio totius loci, quia verba alarumque emendat non amplius de interaneis valent, tum ratio modorum laudatur et emendat, quibus coniunctivus prosit per parenthesin est interiectus. feni semen emendat, ita nos scripsimus ex vestigiis codicum et scriptura inter se comparatis. faenis emendat, V. feni semen dat, a. foeni emendat, Tdr. foeni Graeci semen emendat, B. § 188. hydromelita, V. diagrae, a. quae, d. Omitt. Va. e farina, ad. et farina, V. exulceratam, V. ipsa claritas herbarum, v. § 138.

-

[ocr errors]

C. PLINI SECUNDI

NATURALIS HISTORIAE

LIBER XXV.

CAP. I. SECT. 1. Ipsa quae nunc dicetur herbarum cla- § 1 ritas, medicinae tantum gignente eas tellure, in admirationem

Ad hunc librum toti sunt excussi VR (rursus incipiens a § 30.) ad; in VRd exciderunt §§ 38-41. Paucis huius libri paragraphis (12. 13. 14. 19. 20. 21. 22. 23. 30. 31. 32.) usus sum lectionibus codicis Sessoriani, de quo h. 1. accuratius agam, non quod magnum ex eo lucrum tulerim, sed ut quid de illo libro, qui magnas sui exspectationes excitaverat, sit statuendum exponam. Romae scilicet in bibliotheca Sessoriana coenobii Sta Croce in Gerusalemme asservatur codex saeculi, uti Angelus Maius spicil. Rom. V. p. 239. testatur, sexti varia scripta patristica continens, unde Ambrosii orationes aliquot ineditas Leonardo de' Corrieri, praefectus tum temporis illius bibliothecae, anno 1834. edidit. Hic codex, id quod vir ille doctus animadvertit, ex palimpsestorum numero aliquot fragmenta naturalis historiae Plinii continet, de quo invento primum retulerunt Blum. in itinere Italico III. p. 154., Ian. obss. crit. in Plinii natur. hist. p. 10. et Preller. in diurnis antiquariis 1847. no. 26. p. 205. Iam cum alio alioque tempore hoc inventum in usum meum vertere conatus quidem nihil tamen profecissem, unde factum est, ut in praefatione voluminis primi nihil de illis fragmentis ut de quibusdam aliis rebus afferrem, de iis tantum loquens, de quibus certi aliquid atque explorati in medium proferre possem, nuper demum idque iustissimo tempore voti mei compos sum factus. Ac primum quidem Henricus Keil., vir litteratissimus, ultro mecum summa sum comitate non solum accuratiora de illo codice communicavit, verum etiam quae ipse brevissimum modo tempus in illo coenobio commoratus legere potuisset benevolentissime mihi permisit. Paulo post vero Bethmann. in Monatsberichten der Königl. Preussischen Akademie der Wissenschaften in Berlin 1853. p. 684_698. de illo codice accuratissime ab ipso explorato tam plene quam docte retulit et praeter exemplum ipsius scripturae omnia illarum paragraphorum verba, quae etiamnum legi possunt, summa cum fide edidit.,,Horum foliorum etsi ea antiquitas est, quam nullum omnium quotquot exstant Plinii codicum aequare certum sit, paucas intra lineas tanta menda prae se ferunt, ut negligentissimum librarium fuisse cognoscamus." C. FR. HERM. in vindiciis Iuvenalianis Gottingae a. 1854. editis p. 5.

§ 1. gignente, ad (codd. Gel.) gygnetae, V.

admiratione, d.

quoque,

curae priscorum diligentiaeque animum agit. Nihil ergo intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum quoque non prodesse posteris vellent; at nos elaborata his abscondere atque supprimere cupimus et fraudare vitam etiam alienis bonis. Ita certe recondunt qui pauca aliqua novere 2 invidentes aliis, et neminem docere in auctoritatem scientiae est. Tantum ab excogitandis novis ac iuvanda vita mores absunt, summumque opus ingeniorum diu iam hoc fuit ut intra unumquemque recte facta veterum perirent. At Hercules singula quosdam inventa deorum numero addidere, omnium utique vitam clariorem fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam memoria referente. Non aeque s haec cura eorum mira est in his quae satu blandiuntur aut cibo invitant; culmina quoque montium invia et solitudines abditas omnisque terrae fibras scrutati invenere quid quaeque radix polleret, ad quos usus herbarum fila pertinerent, etiam quadripedum pabulo intacta ad salutis usus vertentes.

II. 2. Minus hoc quam par erat nostri celebravere omnium 4 utilitatum et virtutum rapacissimi, primusque et diu solus idem ille M. Cato, omnium bonarum artium magister, paucis dumtaxat attigit, boum etiam medicina non omissa. Post eum unus inlustrium temptavit C. Valgius eruditione spectatus inperfecto volumine ad divom Augustum, inchoata etiam praefatione religiosa ut omnibus malis humanis illius potissimum principis semper mederetur maiestas.

3. Antea condiderat solus apud nos, quod equidem inve- 5

[ocr errors]

OV. quodque, Tay. quaeque, d. quod, ß. ad, V. his, Vad. iis, ẞr. atque, V. ac, a d.

suprimere, V.

§ 2. novis, ad. nobis, V. ac iuvanda, Va (codd. Gel.) adiuvanda, d. ad adiuvandam vitam, r. fuit hoc, d. At Hercules, ad. Ad herculas, V. At hercule, B. umero, V. omnium, Vad (codd. Gel.) Om. r. hominum, Pint.

memoriam, V d.

§ 3. mira est, Gronov. mira si, VTaddy. mira sed, p. mira esset, B.

mira, Y. aut, a. ac, VTd.

additas, V. omnesque, Td.

fila, ad. filae, V. folia, Br.

§ 4. par erat, Va. pareat, d.

[ocr errors]
[blocks in formation]

utilitatium, V. — M., om. V. - in per

fecto, 0. inchoato, V. semper, om. r. mederetur, Ta. medetur, V d.

medicetur, B.

§ 5. inveniam, VTd. inveni, aẞy. Usitata est haec Plinio dicendi ratio 13, 3. 21, 13. eodemque modo dixit quae quidem invenerim 13, 32., quod invenerim 17, 137., quod equidem adnotaverim 8, 153., quod equidem sciam 12, 55. 13, 119., quod sit notum 4, 96. De simillimo illo quod miremur diximus ad 33, 38.

niam, Pompeius Lenaeus Magni libertus, quo primum tempore hanc scientiam ad nostros pervenisse animo adverto. Namque Mithridates, maxumus sua aetate regum, quem debellavit Pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus vitae fuisse argumentis, praeterquam fama intellegitur. Uni ei excogitatum cotidie venenum bibere praesumptis remediis ut consuetudine ipsa innoxium fieret. Primo inventa genera 6 antidoti, ex quibus unum etiam nomen eius retinet; illius inventum sanguinem anatum Ponticarum miscere antidotis, quoniam veneno viverent. Ad illum Asclepiadis medendi arte clari volumina composita exstant, cum sollicitatus ex urbe Roma praecepta pro se mitteret. Illum solum mortalium viginti duabus linguis locutum certum est nec de subiectis gentibus ullum hominem per interpretem appellatum ab eo annis LVI quibus regnavit. Is ergo in reliqua ingeni magni- 7 tudine medicinae peculiariter curiosus et ab omnibus subiectis qui fuere magna pars terrarum singula exquirens scrinium conmentationum harum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, Pompeius autem omni regia praeda potitus transferre ea sermone nostro libertum suum Lenaeum grammaticae artis iussit vitaeque ita profuit non minus quam reipublicae victoria illa.

4. Praeter hos Graeci auctores prodidere quos suis locis 8

animo adverto, a. anim (rasura unius litterae) praeterque, r (codd. Rezz.).

a

Lenaeus, ad. ieneis, V. adverto, V. animadverto, dß. § 6. inventa, a. invita, V d. antidoti, a. antidotis quoniam, Vd verbis infra sequentibus male huc relatis. inventum, ad. inquentum, V. inventum autumant, Br. sanguinem anatum, V. sanguine manatum, d. manatum, a. Ponticarum, Barbar. Ponticorum, Va2d. Pontaeorum, a1. praecepti, V. viginti duabus, Vd. mitridates XXII, a. Eundem numerum affert Plin. 7, 88.; quinque et viginti gentium habet Gell. 17, 17., qui hunc locum in usum suum vocavit. certum est; haec vv. post mortalium collocat d. de, omitt. Vad. interpraetem, V. LVI, ad. LIII, V. olyi, 8. LXI, 7. XL VI, Dalec. ¿ẞiw δ ̓ ὀκτὼ ἢ ἐννέα ἐπὶ τοῖς ἑξήκοντα ἔτεσι, καὶ τούτων ἑπτὰ καὶ πεντήκοντα Tεaw ¿Baσílevσe, Appian. Mithrid. 112.

§ 7. in, omitt. Vad. At cum praepositione h. 1. vix carere possimus, reliqua in ingeni magnitudine scribendum esse existimo. Va. hominibus, dß. qui fuere, a. Omitt. V d.

magna, Br. praeda regia, d.

gramatice, V.

coriosus, V.

omnibus,

magna pars, Vad. pars artis, VTad. artis

doctissimum, Ambr. I. B. artis peritum, Ambr. II. V. ad 4, 7.

§ 8. auctores, V. auctores medicinae, adßr. ex his Crateuas, Tad. ex his Cratenuas, V. ex his Cratevax, codd. Salmas. in prolegg. ad hylen p. 15. ex his Evax rex Arabum, qui de simplicium effectibus ad Neronem scripsit, Crateuas, B. Hanc scripturam esse interpolatam ex Marbodo de lapidibus prol. 2.

diximus, ex his Crateuas, Dionysius, Metrodorus ratione blandissima sed qua nihil paene aliud quam difficultas rei intellegatur; pinxere namque effigies herbarum atque ita subscripsere effectus; verum et pictura fallax est coloribus tam numerosis praesertim in aemulationem naturae, multumque degenerat transcribentium sors varia; praeterea parum est singulas earum aetates pingi, cum quadripertitis varietatibus anni faciem mutent.

5. Quare ceteri sermone eas tradidere, aliqui ne effigie 9 quidem indicata et nudis plerumque nominibus defuncti, quoniam satis videbatur potestates vimque demonstrare quaerere volentibus. Nec est difficilis cognitio; nobis certe, exceptis admodum paucis, contigit reliquas contemplari scientia Antoni Castoris cui summa auctoritas erat in ea arte nostro aevo visendo hortulo eius, in quo plurumas alebat centesimum annum aetatis excedens, nullum corporis malum expertus ac ne aetate quidem memoria aut vigore concussis. Neque aliud mirata magis antiquitas reperietur. Inventa iam- 10 pridem ratio est praenuntians horas, non modo dies ac noctis solis lunaeque defectuum; durat tamen tradita persuasio in magna parte volgi veneficiis et herbis id cogi eamque unam feminarum scientiam praevalere. Certe quid non repleverunt fabulis Colchis Media aliaeque, in primis Italis Circe viderunt Salmas., Hard., Gesner. chrestom. p. 655., Ian. in nuntt. litter. Monac. 1836. no. 167. p. 292. et Choulant. Handbuch der Bücherkunde f. d. ältere Medicin p. 244. non refutati illis, quae ad ea defendenda affert Lessing. in collectaneis s. v. Evax T. XI. p. 271. ed. Lachm. difficultas rei, Vd. rei difficultas, aẞr. coloribus, VTd. et coloribus, a (codd. Gel.) Br. tionem, Vd. aemulatione, a (codd. Gel.) Br. multumque, Td. multum, Va (codd. Gel.) Br. sors, T (codd. Gel.) fors, Va d. aetatis, V. quadripertitis, ad. quadripartitis, VBY.

aemula

§ 9. tradiderunt, d. ne, Vd. in, a. indicata, a (codd. Gel.) indicta, ØVTd. defuncti, Vad (codd. Gel.) contenti, K. potestates, a. potestas, V. potestatem, Td. difficilis cognitio, OVTd. difficile cognitu, aẞr. ortulo, V. annum aetatis, Vad. aetatis annum, ßy. concusis, V.

defectuum, Barbar. ad.

§ 10. Neque, VTad. Nec, B. ammirata, d. defectum, V. persuassio, V. in eoque feminarum, K. unam, VTd.

[ocr errors]

-

[ocr errors]

scien

nam, a. num, codd. Gel. By, quod verum putat Hand. Tursell. 4, 316. tiam, a (codd. Gel.) scientia, Vd. praevalere, a d (codd. Gel.) praevalet, V. repleverunt, Vad. replevere, By. Colcis, V. Media, Vd. Medea, aẞr. At illa forma Plinio fuit unice usitata eaque ubique illi ex optimis codd. restituenda, uti 2, 235. 7, 126. 35, 26. 136. 137. 145., ut vix dubitandum sit, quin eadem forma usus sit 3, 151. et in primis, K. Italis, ita nos scripsimus. Italacis, V, sed virgula per secundum a traducta. Italicis, d. Itala, aßr. Circe, a. Circa e, d. Circa ae, V.

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »