Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

MEMORIAE

PATRIS CARISSIMI

S.

4

PRAEFATIO

'Si Maronis carmina conpetenter attenderis et eorum mentem congrue comprehenderis, invenies in poeta rhetorem summum atque inde intelleges Vergilium non grammaticos, sed oratores praecipuos tradere debuisse. Idem enim tibi... artem dicendi plenissimam demonstrabit. Amato eum, qui multorum diversorumque scripta conplexus est, erit operae pretium non errare per plurimos; et si id placebit, laudabis eum, cui licuit universa percurrere, qui se diversae professionis et diversarum sectatoribus artium benivolum praebuit peritissimumque doctorem. Habet denique ex eo nauta quod discat in officiorum ratione, habent quod imitentur patres et filii, mariti et uxores, imperator et miles, civis optimus et patriae spectatissimus cultor, in laboribus periculisque rei publicae optimum quemque et apud suos primum fortunas et salutem suam debere contemnere. Magisterio eius instrui possunt qui se aptant ad deorum cultum futuraque noscenda. Hic habent imitandam laudem qui inlaesas amicitias amant, habent quam metuant notam qui fluxa fide aut amicum fefellerint aut propinquum. Docet, quales esse debeant homines, quorum praesidia in necessitatibus postulantur, ne adrogantiae aut inhumanitatis crimen incurrant; non erubescendum, si potior inferiorem roget, cum fuerit necessarius. Postremo quoniam non possumus Maronianae virtutis omnia narrata percurrere, exempli causa ista dixisse sufficiat.'

Haec verba Ti. Claudii Donati ad Ti. Claudium Donatianum filium suum inveniuntur in libro eius qui inscribitur Interpretationes Vergilianae (ed. Georgii vol. I p. 4sq.). Utinam eadem auctoritate qua Vergilius aetate illius v. d. utebatur verba poetae tradita etiam apud viros doctos nostrae aetatis fuissent. Nam ut admiramur Ribbeckii viri doctissimi sedulitatem habilitatem sagacitatem, quibus codices Vergili perlegit, ut approbamus laudabile eius acumen, quo opera poetae traxit, ita dolemus atque refutamus licentiam interdum summam, qua abhorrens a sobria arte ac ratione interpretandi verba poetae

1.800.
868 501911

RECAP:

a

tradita coniecturis immutare transponere delere audebat1). Atque cum Cicero (de inventione 1) recte dicit: 'Si quis omissis rectissimis atque honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, perniciosus patriae civis alitur', aegre ferimus, quod simili modo Ribbeckius carmina poetae, quibus edendis se totum dederat, multis locis depravavit. Immo mihi vir et rationis litterarum et utilissimus et amicissimus poetae esse videtur, qui ita sese armat arte ac ratione interpretandi, ut non oppugnare verba tradita, sed pro his propugnare possit.

Mihi igitur Vergili Bucolica Georgica Aeneidem post Ribbeckium edituro in universum id spectandum erat, ut contextum verborum restituerem quatenus possem genuinum et ab omni licentia atque audacia purgatum.

2

Ad textum Vergili restituendum plurimum valent codices litteris uncialibus conscripti, qui quamquam non illa integritate sunt, ut necessitudo eorum stemmate facile reddatur, tamen omnes unius esse familiae constat, atque e re mihi videtur animum ad memoriam eius sententiae revocare, quam Fridericus Leo (Plautinische Forschung. p. 43) his verbis explicat: 'Es ist doch eine der Erwägung werte, wichtige und erfreuliche Tatsache, daß unser Text mit keiner der interpolierten Ausgaben etwas zu tun hat, sondern sowohl in seiner ganzen Verfassung, als fast überall, wo es durch besondere Zeugnisse zu kontrollieren ist, den authentischen Text des Varius darstellt. ... Hier hat die Einsicht und der Wille eines Mannes gewaltet; es kann keine Frage sein, wessen Wille und Einsicht. Probus hat eine kritische Ausgabe Vergils veranstaltet. Unser Text ist von vollkommener Einheitlichkeit, eine einzige alte Ausgabe. Es ist der Text des Probus, und Probus hat den des Varius, d. h. die Urkunde selbst, zugrunde gelegt.'

Illorum codicum Vergili principatum obtinet codex Mediceus (M), cuius cum Maximilianus Hoffmann anno 1881 insuperabili diligentia apographum confecisset, commentationibus Portensibus anno 1889 et 1901 editis et descriptionem accuratissimam et lectiones Bucolicon Georgicon Aeneidos praebuit. Proximum locum meo quidem iudicio tenent schedae Vaticanae (F), quarum exemplar phototypice expressum et in bibliotheca rei publicae Borussicae asservatum conferre per benignitatem Eduardi Norden mihi licuit; valde autem doleo, quod fieri non potuit, ut cum

1) Cf. F. Vollmer, Poet. Lat. min. vol. I praefat.

ceteros libros litteris uncialibus conscriptos tum codicem Palatinum (P), cuius auctoritati Ribbeckius nimium inservisse mihi quidem videtur, denuo compararem. Quamquam igitur codices optimos paene omnino secutus sum, tamen lectiones, quas expressis verbis scriptores antiqui testantur, recipere non dubitavi; perpaucis autem locis contra consensum codicum optimorum ut textus restitueretur necesse videbatur: e. gr. Ecl. 4, 62 Birtii 1) coniectura mihi valde arrisit.

Summis difficultatibus textus restituendi adficimur re orthographica, ac si minus omnibus locis, attamen persaepe non possumus non Hirtzelio 2) adstipulari, qui dicit: 'Quia de multis vocabulis ipsi inter se dissentiebant Romani neque codices aut grammaticorum regulae multum prosunt, necesse est, ut suo quisque arbitrio quodammodo utatur, sed religione quadam. Ac vero permulta exempla docent constantiam rerum orthographicarum non solum scriptoribus eiusdem aetatis ), sed etiam eiusdem scriptoris scriptis defuisse. Immo testimonia antiqua demonstrant poetam nostrum varietatem scripturae consulto adhibuisse, 'qui, ut ait Probus' 4), diversis in locis 'urbis' et 'urbes' dixit arbitrio consilioque usus auris. Nam in primo Georgicon, quem ego librum manu ipsius correctum legi, 'urbis' per i litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt: ... urbisne") invisere Caesar

terrarumque velis curam (G 1, 25sq.).

Verte enim et muta, ut 'urbes' dicas: insubidius nescio quid facies et pinguius. Contra in tertio Aeneidis (v. 106) 'urbes' dixit per e litteram:

Centum urbes habitant magnas.

Hic item muta, ut 'urbis' dicas: nimis exilis vox erit et exsanguis, tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum. Praeterea idem Vergilius 'turrim' dixit, non 'turrem', et 'securim', non 'securem': "Turrim") in praecipiti stantem' (A 2, 460) et 'incertam excussit

[ocr errors]

1) Cf. Berl. philol. Wochenschr. 1918, 186 sqq. et ibid. 760 sq. 2) F. A. Hirtzel, P. Vergili Maronis opera recensuit brevique adnotatione critica instruxit (Oxonii).

2

3) De inconstantia rei orthographicae cf. F. Sommer (Handbuch der lat. Laut- u. Formenlehre [Heidelberg 1914] p. 260 sq.) ac maxime H. Dessau, Inscr. Lat. sel. III, 2 p. 802 sqq. (Berol. 1916), qui permulta exempla ex inscriptionibus conlecta affert.

4) Apud Gellium, N. A. 13, 21, 3sqq.

'urbesne' cod. M Vergili.

'turrem' Vergili cod. F.

« ForrigeFortsæt »