Billeder på siden
PDF
ePub

D. MAGNI AUSONII

BURDIGALENSIS

OPERA OMNIA

EX EDITIONE BIPONTINA

CUM NOTIS ET INTERPRETATIONE

IN USUM DELPHINI

VARIIS LECTIONIBUS

NOTIS VARIORUM

RECENSU EDITIONUM ET CODICUM

ET

INDICE LOCUPLETISSIMO

ACCURATE RECENSITA.

VOLUMEN SECUNDUM.

T

LONDINI:

CURANTE ET IMPRIMENTE A. J. VALPY, A. M.

1823.

34.309

32-3

La 76.35

[blocks in formation]

TRANSIERAM celerem nebuloso lumine Navam,

Addita miratus veteri nova moenia vico,

Trajeceram Navam rapidum sub luce nubila, admiratus novos muros circumda

1 Alii legunt flumine.-2 Pro vico alii muro.-4 Mss. duo codices habent:

NOTE

Mosella] Fluvius hic Galliæ ex monte Vogeso ortus haud procul ab Araris fontibus per Mediomatrices, Theodonis villam, Augustam Treverorum, et Confluentiam in Rhenum influit. Hunc, quia Augustam Treverorum alluit, Imperatorum et ipsam sedem Valentiniano et Gratiano dilectam, laudandum hoc Idyllio suscipit Ausonius, a limpitudine aquæ, a facilitate navigandi, a piscibus quibus scatet, a ripis vite consitis, a villis et atriis ripam utramque decorantibus, ab aliis in ipsum decurrentibus fluminibus, &c.

* Maximam laudem, judice Symmacho, jure optimo sibi vindicavit Ausonius eo Carmine, quod adeo excultum vel invitus fatetur Jul. Scalig. lib. vi. Poët. cap. 5. ut eo solo magni Poëtæ nomen sibi comparare potuerit. Hoc ipsum in Præfatione libri tertii de Concord. Cathol. Cusanus Cardinalis admirandum dicit, et Gronovius festivissimum, Consularique ingenio dignum poëma. In eo autem laudatur Mosella ex aquæ limpitudine, ex navigandi facilitate, ex piscibus, ex villis et atriis quibus utrinque ripa decoratur, ex pratis, aliisque rebus quam plurimis, quæ flumini minus recte quam Poëtæ ingenio retuleris. Qua hoc Edyllion ætate scripserit Poëta, vide in Notis ad 426.

tione Gratiani in Germanos et Suevos ad Lupodunum profligatos, sedibusque suis exactos, cujus sub finem poëmatis hujus meminit. In qua expeditione Bissulam cepisse videtur Suevam virgunculam, quam celebravit versibus.

Nebuloso lumine] Sic legit Scaliger, non ut in quibusdam, flumine. Scaligero assentiuntur Barthius et Freherus. 'Nebulosum lumen' est dies nebulosus, cœlum obscurum et nubilum. Sic noster in Cupidine cruci affixo: Quorum per ripas nebuloso lumine marcent Fleti olim regum et puerorum nomina flores.'

Navam] Fluvium hunc die Nah Germani vocant. Hic ortus in Sylva Eberswald dicta, in Rhenum influit infra Moguntiacum ad Bingium oppidum, ubi pons erat Navæ impositus. Tacit. lib. IV. Historiarum: Tutor Treveris comitantibus, vitato Moguntiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia pontem Navæ fluminis abruperat.' Atque hoc ponte transiisse Ausonium Navam facile Frehero assentior. Ratio mox patebit.

2 Veteri nova mania vico: Æquavit Latias, &c.] Veterem hunc vicum Argentoratum esse putat Scaliger, et pugnam, in qua æquavit Latias quondam Gallia Cannas, intelligit pugnam illam Argentoratensem in qua Julianus Cæsar Francos, Salios, et Qua1 Transieram] Veniens ab expedi- dos vicerat, et de qua Sextus Aure

vers.

« ForrigeFortsæt »