esse. infamia, & gravi offensione Ecclesiæ Dei : & ea causa, ut insignis illa turpitudo supplicio aliquo afficeretur, ad Episcopi tribunal, vocatum Et quoniam prædictus A. B. conscientia nequitiæ suæ, ad diem legitime dictum comperere contempsit,' & se justitiæ contumaciter subduxit, & alios exemplo suo ad similem contumaciam animavit, idcirco hoc etiam vos insuper admonitos volo, Episcopum nostrum nomine, atque authoritate Dei optimi maximi excommunicasse illum ab omni societate Ecclesiæ Dei, & tanquam membrum emortuum amputasse a Christi corpore. Hoc ille in statu versatur hoc tempore, & in tanto discrimine animæ suæ. Divus Paulus admonitus instinctu Divini spiritus, jubet ut talium hominum societatem, & contubernia fugiamus, ne participes simus ejusdem sceleris. Tamen, ut, Christiana charitas nos monet, quoniam ipse pro se orare non vult, nec periculum suum intelligit, oremus Deum omnes ejus nomine, ut aliquando agnoscat miseriam, & feditatem vitæ suæ, & agat penitentiam, & convertatur ad Deum Deus noster est misericos, & potest lapsos etiam a morte revocare. CAPITUL A SIVE CONSTITUTIONES ECCLESIASTICÆ, PER Archiepiscopum, Episcopos, & reliquum & reliquum Clerum Cantuariensis Provinciæ, In Synodo inchoata Londini xxv die mensis Oct. ANNO DOMINI MDXCVII. Regnique serenissimæ in Christo Principis, DOMINÆ ELIZABETHÆ Dei Gratia Anglia, Franciæ & Hiberniæ Reginæ, Fidei De fensoris, grc. XXXIX, congregatos tractatæ, ac postea per ipsam Regiam Majestatem approbatæ & confirmatæ, & utrique Provinciæ, tam CANTUARISI quam EBORACENSI ut diligentius observentur, eadem Regia Authoritate sub magno Sigillo. Angliæ promulgatæ. LONDINI, An homines idonei yd sacros ordines, et Beneficia (uti vocant) Ecclesiastica admittantur. RIMO cautum est, ne quis posthac ad sacros ordines suscipiatur, qui non eodem quoque tempore præsentationem sui ipsius ad beneficium aliquod intra Diocesim sive Jurisdictionem ejusdem Episcopi a quo sacros ordines petit, tunc vacans exhibuerit : Vel qui non eidem Episcopo certum, verum & indubitatum Certificatorium attulerit de Ecclesia aliqua intra Diæcesim sive Jurisdictionem dicti Episcopi, in qua curæ animarum inservire possit: Vel qui in aliqua Cathedrali aut Collegiata Ecclesia, vel Collegio Cantabrigiensi aut Oxoniensi non fuerit constit, tus : vel saltem qui ab codem Episcopo in Beneficium aliquod, sive ad Curam (uti vocanı) inserviendum tunc etiam vacantem, not sit mox admittendus. Deinde, ne quis Episcopus posthac aliquem in sacros ordines cooptet, qui non ex sua ipsius diocesi fuerit : nisi vel ex altera nostratium Academiarum prodierit : vel nisi literas (ut loquuntur) dimissorias ab Episcopo cujus Diocesanus existit, attulerit, & vicesimum quartum æiatis suæ annum jam compleverit, ac etiam in altera dictarum Academiarum gradum aliquem scholasticum susceperịt : Vel saltem nisi rationem fidei suæ juxta Articulos illos Religionis in Synodo Episcoporum & Cleri approbatos Latino sermone reddere possit, adeo ut sacrarum literarum testimonia quibus eorundem articulorum veritas innititur, recitare etiam valeat: Ac ulterjus, de vita sua laudabili, & morum integritate literas testimoniales sub sigillo vel alicujus Collegii Cantabrigiensis aut Oxoniensis, ubi antea moram fecerit, vel alicujus Justiciarii ad pacem Dominæ Reginæ conservandam assignati, una cum subscriptione & testimonio aliorum proborum & fide dignorum hominum ejusdem paræciæ, ubi per tres annos ante proxime elapsos commoratus est, exhibeat. Utque hi sacri ordines diebus tantummodo Dominicis, ac festivis, idque publice ac tempestive in Ecclesia ubi Episcopus moram traxerit, conferantur : Proviso semper, ut utriusque Academiæ Collegiorum Socii, qui suprum Collegiorum statutis ad sacros ordines intra certum tempus suscipiendos tenentur, hoc decreto (quantum ad ætatem attinet) non obligentur: Quod si vero aliquis Episcopus aliquem ad sacros ordines admiserit, qui prædictis qualitatibus non sit præditus, is per Archiepiscopum, assidente sibi hac in parte uno alio Episcopo, ab ordinatione Ministrorum & Diaconorum per integrum biennium suspendatur, ac eam præterea pænam incurrat, quæ de jure in ejusmodi Episcopos qui ad ordines Ecclesiasticos sine titulo al quem promovebunt, statuitur. Adhæc, ne quis Episcopus aliquem in beneficium (uti vocant) instituat, nisi qui prædictis conditionibus ornatus fuerit. Si vero Curia de Arcubus aut Audientiæ per viam duplicis querelæ, seu alio quovis modo contra Episcopum hac in parte agat, quia homines minime idoneos ac habiles admittere renuit : tunc licebit Archiepiscopo, vel authoritate propria, vel gratia specialia Regia Majestate impetrata, ejusmodi processus amputare, quo laudabilis Episcopi industria debitum ea ratione fortiatur effectum. Denique, ut quolibet anno ad festum Sancti Michaelis Archangeli, vel intra sex hebdomadas idem festum subsequentes, unusquisque Episcopus numerum, nomina, gradus & qualitates eorum omnium, quos in sacros ordines, vel in aliqua Beneficia eodem anno præcedente promoverit, ad Archiepiscopum transmittat. De Beneficiorum pluralitate cohibenda. QUOD nemini in posterum facultas sive indulgentia concedetur de pluribus beneficiis simul retinendis, nisi hujusmodi tantum, qui pro eruditione sua & maxime digni, & ad officium suum plenius præstandum maxime habiles & idonei censebuntur : Nimirum, ut is qui hujusmodi facultate fruiturus est, sit ad minimum artium magister, & publicus ac idoneus verbi divini Concionator : Ita tamen ut, idonea etiam cautione obstrictus teneatur, de personali sua residentia in singulis Beneficiis per bonam anni cujusque partem facienda, & quod ejusmodi Beneficia trigintą milliarium spatio ad summum non distent ab invicem, Denique quod idoneum Curatum habeat, qui plebem ejus Paræciæ in qua non residebit, instituat ac informet, modo facultates ejusdem Beneficii talem commode sustinere posse Archiepiscopo, vel ejus Dioeceseos Episcopo videbuntur. Ut Beneficiati in suis Beneficiis Curatis hospitalitatem exerceant. QUONIAM Ecclesiarum Cathedralium Canonici sive Præbendarii Ec- conciones habeant. existimamus, ut Ecclesiarum Cathedralium Decani, & Canonici omnes, & singuli, qui in sacris ordinibus sunt constituti, & ad Conciones habendas in Ecclesiis suis Cathedralibus, de Jure, Statutis, Ordinationibus, aut audabili consuetudine illius Ecclesiæ tenentur, in personis suis propriis eas præstent, nec vicariâ in ea re operâ utantur, nisi ex causa ægritudinis, aut alia legitima impediti, Concanonicum suum, vel alium in Theologia eruditum ac ad Concionandum authoritate sufficienti appro |