Billeder på siden
PDF
[ocr errors]

protenus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco :

hic inter densas corulos modo namque gemellos, 15 spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit.

saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
de caelo tactas memini praedicere quercus.
sed tamen iste deus qui sit da, Tityre, nobis.

T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 20 stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus

pastores ovium teneros depellere fetus.
sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
noram, sic parvis conponere magna solebam.

verum haec tantum alias inter caput extulit urbes 25 quantum lenta solent inter viburna cupressi.

M. Et quae tanta fuit Romam tibi causa videndi? T. Libertas, quae sera tamen respexit inertem, candidior postquam tondenti barba cadebat,

respexit tamen et longo post tempore venit, 30 postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.

namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
nec spes libertatis erat nec cura peculi.
quamvis multa meis exiret victima saeptis,

pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, 35 non umquam gravis aere domum mihi dextra re

dibat. M. Mirabar quid maesta deos, Amarylli, vocares, cui pendere sua patereris in arbore poma: Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus,

ipsi te fontes, ipsa haec arbusta vocabant. 40 T. Quid facerem ? neque servitio me exire licebat

nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
hic illum vidi iuvenem, Meliboee, quot annis
bis senos cui nostra dies altaria fumant.

hic mihi responsum primus dedit ille petenti, 45 ‘pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros.'

M. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt. et tibi magna satis, quainvis lapis omnia nudus limosoque palus obducat pascua iunco.

non insueta gravis temptabunt pabula fetas, 50 nec mala vicini pecoris contagia laedent.

fortunate senex, hic inter Alumina nota
et fontis sacros frigus captabis opacum.
hinc tibi, quae semper, vicino ab limite saepes

Hyblaeis apibus florem depasta salicti
55 saepe levi somnum suadebit inire susurro,

hinc alta sub rupe canet frondator ad auras :
nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes
nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

T. Ante leves ergo pascentur in aethere cervi, 60 et freta destituent nudos in litore pisces,

ante pererratis amborum finibus exsul
aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim
quam nostro illius labatur pectore voltus.

M. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros, 65 pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxe

et penitus toto divisos orbe Britannos.
en umquam patrios longo post tempore finis,
pauperis et tuguri congestum caespite culmen

post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas? 70 impius haec tam culta novalia miles habebit,

barbarus has segetes. en quo discordia civis produxit miseros : his nos consevimus agros. insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine vites.

ite meae, quondam felix pecus, ite capellae. 75 non ego vos posthac viridi proiectus in antro

dumosa pendere procul de rupe videbo ;
carmina nulla canam; non me pascente, capellae,
florentem cytisum et salices carpetis amaras.
T. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere

noctem
80 fronde super viridi : sunt nobis mitia poma,

castaneae molles et pressi copia lactis ;
et iam summa procul villarum culmina fumant,
maioresque cadunt altis de montibus umbrae.

« ForrigeFortsæt »