Billeder på siden
PDF
ePub

T. LUCRETII CARI

DE

RERUM NATURA

LIBRI SEX

AD FIDEM CODICIS CANONICIANI NUNC PRIMUM

EMENDATI.

OXONII,

JOHANNES HENRICUS PARKER:

ET LONDINI, 377, STRAND.

M DCCC LV.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

MONITUM.

CODEX Canonicianus, quo cum editio ista collata est, hodie in Bibliotheca Bodleiana adservata, Canon. Lat. 32. signatur. Lectionibus nitet optimæ notæ, quarum omnes fere in textum nostrum receptæ sunt; quæ vero in margine hujus editionis occurrunt, pretii licet inferioris, eo retinuimus, quia non omnino ad varietatem lectionis exhibendam inutilia viderentur.

[merged small][ocr errors][merged small]

INVOCATA in principio operis Venere, poëta v. 43. transit ad laudes Memmii, cui libros suos de Rerum Natura dicavit: Epicurum, cujus rationes sequitur, celebrat; ab ejus doctrina impietatis invidiam amolitur; hujusque et sequentium librorum tum argumenta proponit, tum tractationis poëticæ difficultates ostendit [v. 45—159]. Deinde rem ipsam aggressus, docet I) ex nihilo nihil fieri, et in nihilum nihil reverti posse [v. 160-265]; II) minuta esse quædam corpora, quæ, licet sub sensum non cadant, mente tamen possint concipi, et e quibus res omnes componantur [v. 266-329]. III) His corpusculis subjungit vacuum, scu inane spatium [v. 330-430]. IV) demonstrat, nihil esse præter corpus et inane; reliqua autem, quæ videantur esse, tantum conjuncta esse vel eventa, proprietates seu accidentia corporis et inanis [v. 431-483]. Quod sic persequitur, ut prima corpuscula doceat esse perfecte solida, [v. 484—528], ideoque insecabilia, minima (neque enim corpus in infinitum dividi posse), et æterna [v. 529-638]. Refutat porro philosophos, qui aliter statuerant, et quidem 1) Heraclitum, qui ignem, aliosque, qui aërem, aquam, terram, rerum omnium principium esse contenderant [v. 639-712]; 2) Empedoclem, cui placuerat, res e quatuor elementis componi [v. 713-829]; 3) Anaxagorum, qui homoeomeriam induxerat [v. 830-919].

« ForrigeFortsæt »