T. Lucretii Cari De rerum natura libri sex: ad fidem codicis canoniciani nunc primum emendati

Forsideomslag
Johannes Henricus Parker, 1855 - 227 sider

Fra bogen

Udvalgte sider

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 186 - Inde minutatim dulcis didicere querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, avia per nemora ac silvas saltusque reperta, per loca pastorum deserta atque otia dia.
Side 179 - Proinde sine incassum defessi sanguine sudent, angustum per iter luctantes ambitionis; quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque res ex auditis potius quam sensibus ipsis, nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
Side 5 - ... naturae primus portarum claustra cupiret. Ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque, unde refert nobis victor quid possit oriri, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens. Quare religio pedibus subiecta vicissim obteritur, nos exaequat victoria caelo.
Side 191 - ... rursus in antiquas referuntur religiones et dominos acris adsciscunt, omnia posse quos miseri credunt, ignari quid queat esse, quid nequeat, finita potestas denique cuique quanam sit ratione atque alte terminus haerens.
Side 77 - Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri inter se atque unam naturam conficere ex se, sed caput esse quasi et dominari in corpore toto consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
Side 16 - ... corpus enim per se communis dedicat esse sensus ; cui nisi prima fides fundata valebit, haut erit occultis de rebus quo referentes confirmare animi quicquam ratione queamus.
Side 37 - Sed nil dulcius est bene quam munita tenere Edita doctrina sapientum templa serena...
Side 140 - Eximia veste et victu convivia, ludi, pocula crebra, unguenta coronae serta parantur, nequiquam, quoniam medio de fonte leporum surgit amari aliquid quod in ipsis floribus angat...
Side 67 - ... cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, 1000 id rursum caeli rellatum templa receptant.

Bibliografiske oplysninger