A. Gellii Noctivm atticarvm libri XX, Bind 79

Forsideomslag
Svmptibvs et typis B.G. Tevbneri, 1871

Fra bogen

Udvalgte sider

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 181 - Portus ab accessu ventorum immotus et ingens 570 ipse; sed horrificis 'iuxta tonat Aetna ruinis interdumque atram prorumpit ad aethera nubem turbine fumantem piceo et candente favilla attollitque globos flammarum et sidera lambit; interdum scopulos avolsaque viscera montis 575 erigit eructans liquefactaque saxa sub auras cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
Side 118 - ... aut de singulis rebus finite ; senatusque consultum fieri duobus modis ; aut per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per singulorum sententias exquisitas ; singulos autem deberé consuli gradatim incipique a consulari gradu.
Side 141 - Item in eodem libro hoc scriptum est: Cum ex generibus hominum suffragi'um feratur, 'curiata' comitia esse, cum ex censu et aetate 'centuriata,' cum ex regionibus et locis, ' tributa ' ; centuriata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem imperari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quoniam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.
Side 154 - ... contraria inter sese non erunt, tunc id disiunctum mendacium est et appellatur Ttapa8ie^eviynévov, sicuti hoc est, in quo quae opposita non sunt contraria: "aut curris aut ambulas aut stas". Nam ipsa quidem inter se adversa sunt, sed opposita eorum non pugnant; "non ambulare" enim et "non stare" et "non currere" contraria inter sese non sunt, quoniam contraria ea dicuntur quae simul vera esse non queunt; possis enim simul eodemque tempore neque ambulare neque stare neque currere.
Side 52 - L. Aelium Stilonem dicere solitum ferunt Q. Ennium de semet ipso haec scripsisse picturamque istam morum et ingenii ipsius Q. Ennii factam esse.
Side 249 - Tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed "ex iure manum consertum " vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem de qua ageretur vocaret atque profecti simul in agrum de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba, tamquam in toto agro, vindicarent. 10 Idcirco Ennius significare volens gestum,1 non, ut ad praetorem solitum est, legitimis actionibus neque ex iure...
Side 160 - Qui unum quid mature transigit, is properat ; qui multa simul incipit ñeque perficit, is festinat." 3 Verrius Flaccus rationem dicere volens differentiae huius : "'Festinat,'" inquit, "a fando dicitur, quoniam isti ignaviores, qui nihil perficere possunt, 4 plus verborum quam operae habent.
Side 131 - LTTTOK-UUV inscripta est, equites quosdam dicit 'pedarios' appellatos, videturque eos significare, qui nondum a censoribus in senatum lecti senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant.
Side 39 - Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam, qui pecuniam dissolvit, statim non habet id quod reddidit ; qui autem debet, is retinet alienum ; gratiam autem et, qui refert, habet et, qui habet, in eo ipso, quod habet, refert.
Side 61 - ... ager ille malus dulcesque a fontibus undae ad plenum calcentur : aqua eluctabitur omnis scilicet et grandes ibunt per vimina guttae; 245 at sapor indicium faciet manifestus, et ora tristia temptantum sensu torquebit amaro.

Bibliografiske oplysninger