Billeder på siden
PDF
ePub

Fingeris ad rectum, et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor: certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi-consultus juris et actor
Causarum mediocris, abest virtute diserti
Messalae, nec scit, quantum Cascellius Aulus:
Sed tamen in pretio est ;-mediocribus esse poetis,
Non homines, non di, non concessere columnae.
Ut gratas inter mensas symphonia discors

370

Et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver 375
Offendunt, poterat duci quia coena sine istis:

Sic animis natum inventumque poema juvandis,
Si paullum summo decessit, vergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis,
Indoctusque pilae discive trochive quiescit,
Ne spissae risum tollant impune coronae;
Qui nescit, versus tamen audet fingere ?-Quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum, vitioque remotus ab omni ?—---
Tu nihil invita dices faciesve Minerva,

Id tibi judicium est, ea mens: si quid tamen olim
Scripseris, in Metî descendat judicis aures,

Et patris, et nostras, nonumque prematur in annum,
Membranis intus positis. Delere licebit,

Quod non edideris; nescit vox missa reverti.
Silvestres homines sacer interpresque deorum
Caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones.
Dictus et Amphion, Thebanae conditor arcis
Saxa movere sono testudinis, et prece blanda

380

385

390

395

Ducere, quo vellet. Fuit haec sapientia quondam,

Publica privatis secernere, sacra profanis,

Concubitu prohibere vago, dare jura maritis,

394. urbis.

Oppida moliri, leges incidere ligno:
Sic honor et nomen divinis vatibus atque
Carminibus venit. Post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit: dictae per carmina sortes,
Et vitae monstrata via est, et gratia regum
Pieriis tentata modis, ludusque repertus,
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.

400

405

Natura fieret laudabile carmen, an arte,

Quaesitum est. Ego nec studium sine divite vena,

Nec rude quid possit video ingenium: alterius sic

410

Altera poscit opem res, et conjurat amice.

Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer; sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino. Qui Pythia cantat
Tibicen, didicit prius, extimuitque magistrum.
Nec satis est dixisse: Ego mira poemata pango,
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est,
Et, quod non didici, sane nescire fateri.

415

Ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
Assentatores jubet ad lucrum ire poeta

420

Dives agris, dives positis in foenore nummis.
Si vero est, unctum qui recte ponere possit,
Et spondere levi pro paupere, et eripere atris
Litibus implicitum; mirabor, si sciet inter-
Noscere mendacem verumque beatus amicum.
Tu, seu donaris seu quid donare voles cui,

425

Nolito ad versus tibi factos ducere plenum

Laetitiae; clamabit enim: Pulchre! Bene! Recte! Pallescet super his, etiam stillabit amicis

Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.

410. prosit.

430

Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo: sic
Derisor vero plus laudatore movetur.
Reges dicuntur multis urgere culullis

Et torquere mero, quem perspexisse laborant,
An sit amicitia dignus: si carmina condes,
Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes.
Quinctilio si quid recitares, Corrige, sodes,
Hoc, aiebat, et hoc. Melius te posse negares
Bis terque expertum frustra, delere jubebat,
Et male tornatos incudi reddere versus.

435

440

Si defendere delictum, quam vertere, malles;

Nullum ultra verbum aut operam insumebat inanem, Quin sine rivali teque et tua solus amares.

Vir bonus et prudens versus reprehendet inertes,

445

Culpabit duros, incomptis adlinet atrum
Transverso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit,
Fiet Aristarchus. Non dicet: cur ego amicum
Offendam in nugis? Hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Ut mala quem scabies aut morbus regius urget,
Aut fanaticus error et iracunda Diana,}

450

Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam,

455

Qui sapiunt agitant pueri, incautique sequuntur.

Hic, dum sublimis versus ructatur et errat,
Si veluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foveamve, licet, Succurrite, longum
Clamet, io cives! non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
Qui scis, an prudens huc se projecerit, atque

460

441. formatos, de conj.; ter natos, de conj. 443. sumebat.

Servari nolit? dicam, Siculique poetae

Narrabo interitum. Deus immortalis haberi

470

Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam 465
Insiluit. Sit jus liceatque perire poetis :
Invitum qui servat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit, nec, si retractus erit, jam
Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
Nec satis apparet, cur versus factitet: utrum
Minxerit in patrios cineres, an triste bidental
Moverit incestus. Certe furit, ac velut ursus
Objectos caveae valuit si frangere clathros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus:
Quem vero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.

475

338 389.

« ForrigeFortsæt »