Billeder på siden
PDF
ePub

inter quærendum secreto ab aliis, de Dumnorige reperit etiam. Verissime: quo perit omnis obscuritas, quæ adeo torsit interpretes. Quod prælium capio pro quali. In quærendo, quale prælium equestre, &c. vel quid esset de equestri illo prœlio: reperiebat, initium fugæ a Dumnorige &c. Cap. præced. dicit Cæsar: a captivis quærit; reperit,' &c. II. 15. cum quæreret, sic reperiebat.' Hirtius VIII. 7. A quibus cum quæreret, inveniebat.' B. Civ. II. 39. rem gestam cognovit: e captivis quærit.' Vel quod hic sumendum, ut statim 'certissimæ res accederent; quod Helvetios,' &c.

[ocr errors]

Apud

27 Quod prælium equestre adversum, &c.] Est avakóλovlov, seu, ut Latine loquar, initio ab una phrasi facto, alterius pars subjicitur. Sic apud Plautum Pœn. Act. III. Sc. 3. 46. "Tu, si te Dii ament, agere tuam rem occasio est.' Incepit, tanquam dicturns esset, 'tuam rem agendi occasionem habes,' finivit vero haud aliter ac si initio posuisset tibi. illum scriptorem multa hujusmodi occurrant. Corn. Severus in Ætna v. 523. de lapide molari: "Quin etiam externum nil ei calor ipse resolvit, Non odor aut levitas:' si eundem loquendi modum servare in animo habuisset poëta, odor et levitas in Accusativo casu essent efferenda. Vide et Hirtium Bell. Afric. c. 25. Eadem locutionum mistura frequens etiam est in Græcis scriptoribus, ut ostendit vir doctissimus Joan. Clericus Art. Crit. P. II. S. 1. c. 10. 10. et seqq.. Hoc ȧvakóλov@ov cum non concoquerent editores nonnulli, locum sic refinxere: 'Reperiebatque inquirendo Cæsar initium fugæ prælii equestris adversi paucis ante diebus a Dumnorige atque ejus equitibus factum esse.' Ita legitur in editt. Gryph. et Vascos. ac ita ex conjectura voluit P. Ciacconius. Franciscus etiam Hotomannus loeum mendi

suspectum habet, et in omnes partes se vertit, ut sano medicinam inveniat. Davis. Elegantissimam hic constructionem sine causa sollicitant editores. Nullum subesse mendum recte contendit Davisius: quod autem Syntaxin avaкóλovov esse putat,' sive transitionem ex uno locutionis genere in aliud, qualis in bonis auctoribus interdum quidem occurrit, in eo demum fallitur. Nihil enim hic avaкóλovov, sed constructio simplicissima et quam maxime naturalis. Tantum, quod in priore parte commatis prælium adversum vocarat Cæsar, in sequente id fugam appellat; sed sine ulla omnino syntaxeos perturbatione. Dein pro factum esse Mss. Reg. Eliens. et Vossii et Edit. Rom. omittunt vocabulum esse, et legunt initium ejus fugæ factum a Dumnorige,' &c. quod et elegantius. Clark. Torsit hic locus interpretes. Petr. Ciacconius rescribendum putavit, 'Reperiebatque inquirendo Cæsar initium fugæ prælii equestris adversi paucis ante diebus a Dumnorige atque ejus equitibus factum esse;' nec aliter edidere Gryphius et Vascosanus. Hanc autem conjecturam merito rejecit Fr. Hotomannus, quod · immodica sit mutatio, neque Cæsar fugæ mentionem superius fecerit. At vir ille doctus legit, 'Reperiebat etiam Cæsar inquirendo prælio equestri adverso, quod paucis ante diebus esset factum, initium fugæ factum a Dumnorige,' &c. Non tameu diffitetur, quin satius sit auctoritatem melioris codicis expectare. Immo vulgatam lectionem non omnino improbandam esse fandem statuit. Idem mihi quondam videbatur; eaque de causa avakóλovov esse dixi ; non enim infrequens est in optimis scriptoribus aliqua locutionum mistura. Vide nos ad libri de Bell. Afric. c. 25. et doctissimum Clericum Art. Crit. P. II. § I. c. 10. 10. seqq. nunc vero parva mutatione legerim, Reperiebat

[ocr errors]
[ocr errors][merged small][ocr errors]

sec. Vascos. et hine Strada editio habet inquirendo initium fugæ prælii equestris paucis ante diebus a Dumnorige atque ejus,' &c. Clar. J. Perizonius simpliciter subintelligit inquirendo scilicet prælium vel in prælium, quod; Vide ad Sanctii Minervam p. 726. Ed. postr. proxime vero, ut patet in nota præced. Ceterum ejus non deest in Bongars. pr. quod junctum est fuga, sed quod adhæret Tois equitibus: cujus rei testis sum oculatus; licet et ipse sine ejus malim scribere initium fugæ factum a Dumnorige atque ejus equitibus.' Ita enim sequentia refinxi, auctoritate Mstorum tantum non omnium et Edd. primarum. Mox equitatu cum Ciacconio et Scaligero prætuli (V. ad c. 16.) pro equitatui. Dein eorum fuga Mss. aliorum et mei quatuordecim vetustiores cum Edd. Rom. Ven. Incerta ac R. Steph. que intrusum est ab interpolatoribus, ut vidit etiam Brutus.

XIX. 8 His omnibus] Mss. Reg. Eliens. et Vossii et Editt. Vett. his omnibus rebus. Quod cur a Scaligero et Recentioribus omissum, equidem nihil video. Clark. E Carrariensi vel suo Codice id videtur ausus Scaliger, cui consentiunt duo de nostris, sed recentissimi: ceteri omnes agnoscunt vocem rebus; magisque Cæsaris stylo convenit: quare rursus addidi. Vide ad iv. 17. v. 51. ' Quibus omnibus rebus invitati.' Ibid. c. 52. Ex his omnibus rebus judicat, quanto cum periculo res sint administratæ,

[ocr errors]

9 Summam in se voluntatem] Benevolentiam aut amorem. Sic v. 4.

Cujus egregiam in se voluntatem perspexisset.' Adi et Terentium Phorm. Prol. v. 30. et ibi Donatum. Davis.

14 Procillum] Ita recte Manutius et Ursinus restituerunt e suis, ut patet c. 47. Mss. nostris inepte Troacillum vel Troaucillum vel Traucillum, similiaquè monstra lectionum, quas et ostentant veteres Edd. προακίλλον Gr. Interpr. e nostris solus Cujacii liber præbet Procillum. Sed infra Mss. omnes ita exhibent.

17 Et ostendit] Omnes Mss. et impressi ante Scaligerum, has voces exhibent, quas revocandas censuimus. Commonefecit Cæsar Divitiacum, dum ipsi audita in memoriam revocat, ostendit vero res, ut putabat imperator, antea non cognitas. Davis. Ap. parent hæ voces etiam in Mss. nostris omnibus, et Clarkii.

xx. 1 Multis cum lac. complexus ob• secrare] In Leidensi primo exaratur multum. Sic fere apud Virgil. Æn. III. 348. Et multum lacrymas verba inter singula fundit.'

[ocr errors]

6 Per se crevisset] Nempe per Diciliacum. Græc. Interpr. inepte, &' ἑαυτοῦ νῦν μεγάλην δύναμιν κέκτηται. Dumnorix sc. per se ipsum. Quam tamen ineptissimam versionem citat Cellarius, hujus loci explicandi causa. Non vidit nimirum, eam hujus esse totius orationis constructionem, ut vox (se) tam sit cum Diritiaco lo quente reciproca, quam cum ipso Dumnorige, quem Divitiacus hic per se, hoc est, suis ipsius, qui hie loqui, tur, Divitiuci opibus crevisse ostendit. Vide quæ infra ad vii. 50. Clark.

7 Ac nervis] Potentia. Pedo Albinovanus Eleg. 1. 48. Nec quemquam nervos extimuisse tuos.' Sic et Lactantius Instit. Divin. 1. 3. aliique. Metaphora sumta est ab animalibus, quorum vires sunt in nervis positæ. Hinc apud Ciceronem Acad.

Quæst. 1. 10. Nervos virtutis incidere' est, de ea vim omnem et efficaciam detrahere. Davis. Ita sæpe Cicero: Tà veûpа тŵν πраyμάтWV Eschines; xs nescio quis; Tĥs 7payedías Aristoph. Barрax. vers. 886. 'imperii' Val. Maxim. 11. 752. Wasse.

15 Rogat-ostendit] Unde factum, ut P. Ciacconius has voces mendi suspectas habuerit, plane nescio; nec a quoquam idonea hujusce suspicionis reddi potest ratio. Davis.

22 Qua agat] Ms. Reg. et Vetus Edit. Rom. QUID agat. Græc. Interpr. Ti Te Tothσe. Clark. Palat. Leid. sec. et Dorvillii cum Ed. Mediol. etiam quid. Ed. Ven. quicquid. Nil mata tamen.

XXI. 2 Sub montem] Mss. Reg. Eliens. et Vossii; et Editt. Vett. sub monte. Quod æque Latinum. Clark. In nullo Msto meo, neque in Edd. ante Plantinianas et Scaligeri invenias sub montem, sed monte: quod cur mutaverint viri doctissimi, ego sane nescio. Sexcenties ille Ablativus cum hac præpositione ita constructus occurrit: et quidem cum eodem verbo considere. Sallust. B. Catil. c. 57. 'sub ipsis radicibus montium consedit.' Calpurn. Eel. II. 21. Sub annosa medius consederat ulmo.' Imo ipse noster c. 48. a C. castris sub monte consedit.' Eadem confusio B. Afric. c. 51. sub hoste stabat.'

5 Legatum pro Prætore] Non est rejicienda hujus loci antiqua scriptura, quæ habetur in vetustissimis libris Vaticano et meo, in quibus est, pro Prætore, non, propere. Nam ea lectio confirmatur testimonio antiquitatis, quæ habetur in veteribus inscriptionibus, et argenteis etiam denariis, uno M. Bruti, Cæsaris percussoris, in quo Brutus ipse PROCOS. describitur, ejus vero legatus C. Flavius, in eodem denario LEG. propr. dicitur: altero Q. Cæcilii Metelli Pii, qui cam procos. in Africa rem gesserit, ejus legatus P. CRASSUS JUNI. in

eodem denario LEG. PROPR. dicitur. Etiam P. CARISIUS, LEGATUS AUGUSTI in argenteo denario, in quo Emerita oppidum, a Carisio jussu Augusti in Lusitania conditum, impressum est, P. CARISIUS LEG. PROPR. scribitur. Et M. POBLICIUS qui Cn. Pompeii Magni in Hispania legatus fuit, in argenteo item denario, LEG. PROPR. dieitur; ut videri possit his nominibus extraordinaria imperia ornari solita fuisse apud Romanos, cum, absente magistratu, cui provincia decreta erat, ejus magistratus legati aliquo mitterentur cum imperio ad rem gerendam. Quo exemplo T. Labienus legatus Cæsaris, qui Galliam provinciam Proconsulari potestate obtinebat, Legatus Pro prætore a Cæsare dictus est. Cum autem librarii ἐκ τῶν ἀσαφεστέρων εἰς τὰ σαφέστερα labi soliti sint, non est mirandum, si ex subobscuriore voce Pro Prætore, lapsi sunt in propere, dictionem usitatiorem. Sic Ursin. Hæc tamen locutio absurda visa est Fr. Hotomanno: quam esse probam plurimis etiam inscriptionibus et numismatis ostendit Lud. Carrio Ant. Lect. n. 8. adeo ut mirer eos, qui nuperam editionem Amstelodami curarunt, Hotomannum potius secutos esse. Davis. Mss. etiam Clarkii ac nostri et Edd. omnes ad Aldinam usque habent Proprætore, nisi qnod Duker. Cod. proprætorem. De Legatis proprætore adi quoque Cl. Spanhemium de præst. Num. p. 179, 180. T. 2. Vehementer tamen hanc lectionem refutare conatur 'et acerrime in Carrionem invehitur.Castalio Observ. Dec. 1. c. 8. putatque hoc nomen non cognitum ante Augusti tempora. Verum buic sententiæ contrarii sunt omnino Bruti, Metelli et Pompeii numismata : Quæstor proprætore Hirt. B. Alex. c. 42, 48. Ut verum tamen fatear, dubito maxime, an, præsente proconsule, ut hic erat Cæsar, legatus unquam nomen habuerit Proprætore.

Certe Cæsar, quotiescunque deinceps hujus Labieni meminit, simplici legati nomine eum insignivit. Accepit tamen forsan hoc nomen Labienus, quod ille, absente Cæsare, qui in Ita·liam ad legiones conscribendas contenderat, ab eo præpositus sit expeditioni, quam contra, Helvetios fecerat. Vide c. 10. Ceterum pro præt. sæpius abiit in propere; uti et B. Civ. 1. 6.

6 lis ducibus] Ita reposuimus ex G. Faërni Ms. antiquissimisque editt. Rom. et Ven, cum in aliis perperam legatur iisdem ducibus. Davis. Mss. et Editt. variant: plerique legunt iisdem; nonnulli iis: nulla sententiæ differentia. Existimat Davisius, illud iisdem ducibus perperam dictum. Credo, quod de ducibus nihil supra. Atqui hoc vult Cæsar; missas duas legiones, ducibus iisdem illis hominibus, qui ante iter cognoverant. Dixerat enim jam supra, qui cognoscerent, misit.' Clark. Licet iisdem ferri possit, sequor tamen Davisium : nam iis vel his exaratum est in Bong. pr. sec. Petav. Voss. pr. Leid. primo, aliisque octo Mss. et Editis prioribus.

[ocr errors]

10 Ante mittit] Mss. et Editt. Vett. ante se mittit. Pronomen Scaliger et Recentiores quamobrem omiserint, causam non afferunt. Clark. Se inveni quoque in nostris Mss. omnibus; quare auctori restitui: nisi forsan malis ante emittit. Plantin. Editio jam caret hoc pronomine.

XXII. 5 Equo admisso] Coucitato. Cicero de fin. Bon. et Mal. 1. n. 2. Difficilem quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coërceri reprimique non potest.' Sic legendum cum Ms. Coll. Corp. Christi Cantab. et editt. vett. Nam male Janus Gruterus emendavit jam missum. Virgilio En. XI. 272. pennæ sunt admissæ, quæ velocius moventur. In nonnullis summi poëtæ exemplaribus perperam scribitur A

[merged small][ocr errors]

6 Ex Gallicis] Sic Ms. Reg. Valgg. a Gallicis. Mss. Eliens. et Vossii et Edit. Rom. omittunt præpositionem. Clark. a Gallicis armis-cognovisse. Lege id se Gallicis armis—cognovisse, deleta præpositione, quam nesciunt Lovan. Norvic. Rom. Beroald. Nec male reponas id se e Gallicis armis; prout habent Bougars. pr. sec. Davis. Cur. sec. Deest præpositio quoque in recentioribus Mss. Duker. Dorvill. Voss. tert. Leid. tert. et Edd. Med. Inc. Ven. et Gryph. aliisque, probante Manutio et Hotomanno. E suis. e et ex produxit quoque Ursinus; et meorum ita duo, Bongars. tert. ac Leid. sec. Nil temere ego muto; nam Voss. prim. Leid. pr. Scalig. Petav. et Egmond. servant a. Quamquam vulgatior verbi hujus constructio sit cum præpositione e sive ex, si ablativo rei jungatur. Sed tamen Ovid. Ep. ex Ponto El. 11. 10. 1. Ecquid ab impressæ cognoscis imagine gemmæ:' Phædr. F. iv. 21. Sermone ab ipso cognitum:' ubi hunc Cæsaris locum adfert Cl. Bur

[ocr errors]

mannus.

7 Insignibus] Intelligi dicunt galearum ornamenta et similia, de quibus Lipsium Mil. D. 11. 11. vide, et Brantium. Græcus σημείων transtulit, quod potius signa militaria notare videatur. Cæsar infra ait 11. 21. 'Temporis tanta fuit exiguitas, ut non modo ad insignia accommodanda, sed et galeas induendas tempus defuerit.' Insignia ornamenta, propria huic vel illi: unde Horat. Epod. v. purpuram prætextam, vocat insignia, cam ait: Ut hæc trementi questus ore constitit Insignibus raptis puer.' Voss.

10 Prope hostium castra] Singularis est hic Codicis Oxoniensis lectio; non dubito tamen, quin vera sit, propter: quæ vox passim depravata est in ejus Glossam prope. Adi Tennul. ad Frontin. 11. 3. 22. 'propter flumen Enipea.' Davis. ad Auct. B. Afric. c. 37. et 73. propter hostium castra prætergressus.' Cort. ad Sallust. B. Catil. c. 59. Eadem variatio in Mss. et Edd. Justini x11. 9. Qui propter murum stabat;' ubi in plerisque male prope: et alibi: plura notavi in Observ. Misc. ad Apuleium.

[ocr errors]

12 Multo denique die] Cum ‘multum diei processerat,' ut loquitur Sallustius Jugurth. c. 51. Davis.

13 Per exploratores Cæsar] Ultimam vocem addidi ex Ms. Norvic. et editt. Rom. Ven. Beroald, quod perspicuitati inserviat. In verbis enim, quæ præcedunt, de Labieno agitur, non de Casare. Daris. Cæsar agnescunt Mss. omnes, et Edd. usque ad Ed. Ursini, quem secutus est Scaliger.

14 Hostes castra movisse] Mss. Reg. Eliens. et Vossii; HELVETIOS castra movisse. Græc. item interpr. 'EXBrious. Utra verior lectio, non constat. Clark. Sic quidem Edd. Rom. Ven. et Mediol. quod arripuit unius codicis fide Hotom. Verum cum nostri Codd. cum Ed. Inc. et aliis consentiant in Helvetios, id reponere non dubitavi. Vel sic satis sæpe vox hostis paucis in versibus hic occurrit.

* XXIII. 4 Millibus] Ms. Reg. -millium. Quod æque Latine dicitur. Clark.

5 Et iter-ac] Deest utraque harum conjunctionum in Mss. Reg. Eliens. et Vossii; necnon in quibusdam editt. vett. Et sane sæpius utitur Cæsar istiusmodi oratione àovvdéry. Idem. Primum et non comparet in ullo Msto a me viso, nec in Edd. Rom. Inc. Mediol. Ven. quare delevi. Alterum ac tolerari potest;

cum id meliores mei plerique agnoscant: licet in Edd. vetustis iisdem desit. Solent, ut notum est, auctores, asyndeto utentes, ultimum pronunciatum tamen per copulam connectere et claudere.

8 Discedere existimarent] Mss. omnes, et Editt. vett. discedere a se existimarent. Quod a Scaligero et Recentioribus omnino sine causa mutatum. Clark. Ciacconii culpa ejectum est illud a se, quia non legebatur in suo Msto: sed mei aliorumque codices a se vel ab se agnoscunt.

[ocr errors]

10 Commisissent] Andinus, Oxoniensis et Bongars. tert. commovissent. Eleganter pro lacessivissent, primi commisissent. Movere passim pro incipere ponitur, sive causa esse, ut quid fiat: unde commovere bellum' Cicero aliique. 'Movere prælia,'' certameu' non raro apud poëtas. Consule Cl. Drakenburg. ad Silium XIV. 141. certamina morunt.' Curtius VIII. 14. §. 6. pugna se moverat.' Simile est'emovere ignem' pro excitare apud Val. Max. 2. 4. §. 5. et commoti ignes' Lucan. v. 524. Forsan et hinc legendum ‘prœlii sollicitationes' 11. 8. ubi vide. Quo facit etiam locutio' lacessere pugnam :' de qua agendum IV. 44. adi etiam B. Afric. c. 14.

Sire quod] Mss. et Edd. Vett. sire eo quod. Clark. Tò eo itidem per Ciacconium primo e suo codice extrusum est. In aliis omnibus Mss. et Editis præcedentibus comparet, quare restitui. Idem est ac propterea quod. 11. 35. in Bong. primo ' eo quod in Italiam properabat.' 111. 13. e Mss. 'sive eo, quod tantas tempestates,' &c. Adde Clark. ad Iv. 2. §. 1. vI. hoc eo factum est, quod,' &c. XXIV. 1 Id animum advertit ] Ita restituimus ex Mss. Norvic. Brant. et Ursin. Editi enim minus eleganter habent,' Id animadvertit.' Lucretius 11. 124. Hoc etiam magis hæc animum te advertere par est.'

30.

« ForrigeFortsæt »