Billeder på siden
PDF
ePub

NOTE VARIORUM

IN

C. J. CÆSARIS COMMENTARIOS.

EX EDIT. FR. OUDENDORP.

LUGD. BAT. 1737.

DE

BELLO GALLICO.

LIBER I.

Figura Notis præfixæ indicant lineas Capitum.

C. Julii Cæsaris] Originem Cæsarei nominis, a multis anxie scrutatam, et ex Punica, vel Maurorum lingua petendam esse, adeo jam receptum est, ut qui in dubium illud devocet, vix quisquam hodie reperiatur. Unde frustra monuerim errare Festum, qui a cæsarie; alios, qui, multo imperitius a caso matris utero appellatum Cæsarem, contendunt. Quorum fidem vel sola nummorum Cæsaris auctoritas sublevet, quibus non temere elephantis imago impressa est. Et Spartiani Serviique auctoritas, qui disertim aiunt Cæsaris vocem Punica, vel Maurorum lingua elephantum notare. Sed non paucos torsit, quod Cæsaris vox, elephanti ́significatu, nec in Hebræa, neque in affinibus huic linguis reperiatur. Nam Hebræis elephantum piil nuncupatum novere, quibus degustata est eorum lingua. Alterum quoque no· men barrus, apud Indos usurpatum

auctores tradunt: quod a sono fac-
tum, quem bellua edit. Horum neu-
trum juvare potest. Arabibus,
magnum notat; sed nequaquam ego
ab Arabibus petendam hujus vocis
originem censuerim. Primus Casan-
bonus, notis ad Sueton. a
cesera, quomodo scutum appellant
Chaldæi, appellatum putavit ele-
phantum, tanquam scutum ac tuta-
men legionum. Quod tamen paulo
longius petitum videtur. Forsan
haud absurde dixeris, homines, quan-
do primum hanc bestiam conspexere,
ignaros nominis, vocasse animal
cassor, forma bovis, ut Lucas boves'
Romani dixere. Nam moris genti-
bus, insignire notis nominibus. Sic

ursum Numidicum' Plinius leonem vocat. Sic Cæsari bison, 'bos cer'vi figura.' Idque ideo, quia e vulgaribus animantibus boves maximi. Sæpe autem hujusmodi comparatio

nes, aut nomina casu orta, si non alia, abunde mannæ vocabuli origo testetur. Quid quod elephantis nomen Græci ab Hebraico eleph deduxere, quod bovem illis notat. Nam quod magnus Casaubonus elephanti Sper μerdoer deducit, pace summi viri dixerim, absurdum est. Alioqui si minus id placeat, dicere possis nomen Cæsar factum ex

Vocem a

phon Cyropæd. 1. meminit, p. 5. Etiam kon's gladius parvus apud Xenoph. 1. p. 5. et Curt. a curvatura, quia incurvus erat. Dicerem autem vocem cetra a cesera, originem habere. Nisi esset Hebræis vox occultare. Unde ND latibuEt Arabibus eadem ab origine clypeum notat. Nam cetram Servius esse ait loreum scutum, quo Mauri et Hispani utuntur. Alioqui si a deducerem, levis mutatio fit,

lum,

catsor, ut mirati mortales belluæ magnitudinem rupis, aut collis instar esse dixerint, cum tsor rupem, et celsum locum notet. Hinc enim matsor, munitionem, propugnaculum appellant. Similique modo Isidorus ait a Græcis elephantum dictum, quia montis magnitudinem habeat. Quamvis, vanum id figmentum, ut alia sæpe Isidori. Ut ut est, omnino ego statuo, vocabulum Cæsar Afris elephantum denotasse. Indicare id videtur vocabulum ς cesera, quo scutum significant: non quodvis, sed, ut reor, elephantino corio inductum: cetram Latini dixere, sed latius extenta notione, ut ferme a proprio significatu, in alienos vocabula degenerant. Ego cesera, primo elephanti tergum notavisse arbitror, postea, quia apta scuto pellis, etiam pro clypeo acceptum. Sic sane scutum, quia antiquissimis ex salice parabatur, iréav vel salicem Euripides vocat: Κρεών γε τ ̓ οὐνθένδ ̓ ἐτέαν λαβὼν Xepi: Creon deinde salicem suscipiens manu. Ita etiam cetræ voce usus Plinius, XI. 39. Elephantorum quoque tergora impenetrabiles cetras habent.' Nam illud, quod nonnullis placuit setas, vel quasi setas, omnino arcendum. Accipienda hic cetræ vox non pro scuto, sed corio, quo tegi scuta solent. Quod nonnulli de hasta intelligendum aiunt. Sed Hesychius ἰτέαι inquit, ἀσπίδες, διὰ τὸ πρώτας ἐκ TAÚTNS TĤS VANS Kataσkevaσbŵval. Vid. idem esse. Eustath. Et γέῤῥαι Persica scuta, quia e vimine texta, quorum Xeno

[ocr errors]

Græcis sane familiarissima, Latinis non ignota: de quo qui ambigit, solum consulat Festum, apud quem le. pro adgressus. Ea autem elephanti gere est, Ennium dixisse adgrettus, corio induci solita, fidem fecerit Melæ locus, ubi de Anteo et parma elephanti tergo tecta loquitur. Tum et Strabo, cujus de Mauris verba sunt : Οἱ δὲ πεζοὶ τὰς τῶν ἐλεφάντων δορὰς ὡς ἀσπίδας προβάλλονται. Item Appianus de bello Punico, ubi de Masinissæ Καὶ τῶν λοιπῶν τὰ ἀκόντια εἰς τὴν ἔλε scuto, quod repartiσthy vocat, ait, φαντιστὴν ἐνδεχόμενος. Εgregius quoque Orosii locus v. 15. de pluvia; 'Porro autem Numidis hastilia telorum, quæ manu intorquere sine amentis solent, lubrica, ac per hoc inutilia reddidit. Scuta etiam, quæ clephanti corio extento atque durato habilia et tuta gestabant, cujus ea natura est, ut acceptum imbrem, tanquam spon gia ebibat, ac per hoc intractabile repentino pondere fiat, quia circumferri non poterant, defendere nequiverunt.' Et fortasse hinc probari possit, Melæ locum parma elephantino tergore execto,' legi debere, parma elephantino tergore execta. Nam si durum adeo corium, nihil opus firmamento ferreo, aut alio, cui inducatur. Salmasius tecta legebat. Itaque hinc colligo cetram, et έλεφαντιστὴν et verba Καισάραι, περικεφαλαίας, qu At Hesychii illa ibidem Casaubonus adducit, nihil huç

faciunt: nec quidquam illis commune cum elephanto, aut cæsarie. Sed notandum familiare illi Grammatico esse, haustas ex S. Scripturæ interpretibus Aquila, Symmacho, aliis, voces decerpere. Est autem vocabulam Hebraicum p kissurim, quod vittas explicant, proprie quid sit, ambigitur. Unde nihil mirum ab interpretum aliquo, quia temere transferendum non putaret, retentam vocem Kawάpai. Quam Hesychius commodius, pro recepta opinione, explicare nequibat, quam voce жEpirepáλaia. Sed hoc obiter. D. Vossius. De Plinii et Melæ locis adi quoque Vossii fratrem ad Mel. L. 1. 5. §. 11.

Commentarii] Recte hoc opus a Strabone oμhuara citatur. Nam ut in Glossis est: Commentarium, úróμνημα, ὑπομνηστικόν. At in V. C. Scal. est: INCIPIUNT LIBRI GAI JULIT CASARIS BELLI GALLICI, DE NARRATIONE TEMPORUM. Quæ fortassis respiciunt ad vocem èpnμeplowy, Plutarcho etiam memoratam, qui ex Ephemeride Cæsaris adducit, quæ libro hujus operis Iv. de Tenchteris leguntur. Ceterum nequaquam Ephemeridis vocabulum hisce Commentariis convenit; potius ita appellaveris libellum de bello Hispaniensi. Scripsit tamen Cæsar Ephemerides, ex quibus Servius ad Virg. Æn. xi. 743. nonnulla refert de capto ab hostibus Cæsare, quæ nusquam alibi invenias. Etiam apud Symmachum IV. 18. legis: 'Hæc' (Ephemeris C. Cæsaris)' te origines, situs, pugnas, et quicquid fuit in moribus, aut legibus Galliarum, docebit.' Quæ descriptio, accurate his Commentariis congruere videtur. Itaque suspicari aliquis possit, Commentarios hos Ephemerides quoque ab auctoribus, et in his, Plutarcho, appellari. Ego ut concesse. rim eam imperitiam in aliis locum habere potuisse; ita minime reor Plutarchum, qua fuit eruditione, te

:

mere hac voce usurum fuisse, qui haud dubie Strabonis Geographica, et in his ὑπομνημάτων quoque mentionem legit. Omnino sentio Cæsarem privatum in usum, et memoriæ causa, Ephemerides scripsisse et ex illis confectos esse, quos hodie habemus Commentarios. Postea tamen Ephemerides illæ aliorum quoque in manus pervenere: erantque haud dubie meliori fide consignatæ, quam Commentarii. Utrumque arguit Servii locus, quo, ut dixi, captum fuisse Cæsarem narrat. Nam id Cæsar in Commentariis omisit, quia constare aliis nolebat. Ut multa etiam per omnes hos libros fide haud sane optima tradi advertas, si Dionis, et aliorum, qui eadem scripsere, historias pervolvas. Iisdem Ephemeridibus ergo usus etiam Plutarchus. Easdem intelligit Appianus : in παρεκβολαῖς περὶ πρεσBELv legitur p. 359. Kairap èv Taîs ἰδίαις ἀναγραφαῖς τῶν ἐφημέρων ἔργων onot. Iisdem usus etiam Polyænus, qui complura Cæsaris strategemata memorat, nusquam in hoc opere scripta, ut in animadversionibus ostendemus. Præterea apud Frontinum quoque sunt, quæ ex Ephemeridibus hausta nihil ambigam. Quod ignoratum imposuit monachis, sive viris doctis, qui Cæsaris libros exscripsere. In quibus subditum operi est : C. JULII CÆSARIS PONTIFICIS MAXIMI EPHEMERIS RERUM GESTARUM. BELLI GALLICI LIBER VIII. EXPLICIT FELICI TER. Legerant alibi de Ephemeride, quam quia ævum aboluerat, putavere non aliam esse ab his Commentariis. Quod vero ad Symmachi verba attinet, dubium, intellexeritne is Ephemeridem hanc, quam Servius citat. Facilius crediderim Balbi Ephemerin signari, quæ magno in honore illis temporibus erat, ut ostendunt verba Sidonii Apollinaris, qui sæculo non toto post vixit. Ait enim IX. 14. ‘Nam si emittantur, quæ de titulis Dictatoris invicti, scripta Patavinis

6

sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Juvenci Martialis historiam, quisve ad postremum Balbi Ephemeridem fando adæquaverit?' Vossius. Commentarii] Hos Strabo Geogr. IV. p.177. B. vocat broμvhuaтa: Plutarch. in Vit. Cæsar. Tom. 1. p. 718. D. épnμepídas, ut alii notarunt. Græcus autem interpres eos àñоμvnμovevμáтwv nomine insignit, quod verbum a Xe. nophonte petiit, qui ita inscripsit sua de Socrate Collectanea. Ceterum Commentarii sunt proprie libri, quos, memoriæ sublevandæ causa, sibi quisque scribit, adeoque nudæ rerum narrationes, nullis Rhetoricæ pigmentis oblitæ. Hinc Cicero in Bruto c. 75. de hisce Cæsaris Commentariis ita loquitur. Nudi sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis, tanquam veste, detracto.' J. Davis. Hunc locum laudat etiam Suetonius in Julio c. 56. Adeo tamen elegantes sunt hi Cæsaris libri, ut eum Commentariorum nomine abusum censeat G. J. Vossius de Nat. Art. II. 14. 5. Idem. Cur. Sec. EPHEMERIDIS titulum in librorum fronte nullus exhibet Codex; sed post librum octavum ita finiunt Vossian. pr. Lovan. Egmond. et cod. S. Benedicti Floriacensis, ut Bongarsiani codicis margini ascripsit Petrus Daniel; adduntque illi titulum Pontificis Maximi. Sed DE NARRATIONE TEMPORUM hoc opus inscribunt Bongarsii Codd. pr. et sec. Petavian. Floriacensis, Oxon. Scalig. et Egmond. cum Leid. pr. Male, ut optime docet Vossius. Ephemeridas fuisse diversas a commentariis docet quoque Rualdus ad Plutarch. Anim. 21. Negat vero Cl. Davis. ad p. m. 998. quia etiam commentariis insunt, quæ ex Ephemerisin citantur. Sed cur hæc ex Ephemerisin non potuit iterare Cæsar? de tempore, quo scripserit Ephemeridas, et dein Commentarios, adi me ad B. Civ. III. 34. Ceterum in plerisque Codicibus additur Celsi nomen, et in nonnullis, ut

Bongg. Voss. pr. Egmond. Andinis, aliisque, diserte JULIUS CELSUS CONSTANTINUS v. Cl. Legr. vel emendavi ; quod jam ab aliis monitum est. Ve-, rum præter hujus emendatoris vel interpolatoris, judice Lipsiol. 1. Epist. Quæst. Epist. 2. 1. 1. El. c. 7. l. I. Poliore. D. 9. nomen, insuper adjici-. tur ad finem libri II. in Bongars. pr. Thuaneo, Vossiano pr. Lovan. Egmond. Floriacensi et Vaticano, FLA-VIUS LICERIUS FIRMINUS LUPICINUS LEGI. Non hic fuit Consul ille Flavius Lupicinus, qui cum Jovino A. post. natum servatorem CCCLXVII. in Fastis, Codic. Theod. et Inscript. recensetur. Adi P. Relandi Fastos Consulares et Reinesii Inser. p. 906. Scilicet Jac. Sirmond. in notis ad Ennod. p. 78. observat Lupicinum hunc fuisse Euprepiæ sororis Ennodii Episcopi Ticinensis filium, clarum sub initia sexti a Christo nato seculi, notante Cl. J. A. Fabricio, Add. ad 1. 10. Biblioth. Lat. Ex horum autem constet emendatione, codices, qui ad nos devenerunt, esse exaratos. De istis similibusque vide Lindenbrog. ad Terent. Andr. in fine Calliopius recensui.

CAP. 1. 1 Gallia est omnis] Intelligit eam duntaxat Galliæ partem, quæ nondum a Romanis erat debellata; Allobroges enim et Galliam provinciam, ne de Cisalpina dicam, omittit. Hæc autem Galliæ divisio, quam exhibuit Cæsar, fuit antiquissima, si Am. Marcellino fides. Illum vide xv. 11. Strabo etiam Ge. Iv. 177. eandem rationem sequi præ se tulit, sed in limitibus assignandis erravit, ut ab Is. Casaubono animadversum. Davis.

1 In partes tris] Sic exhibui pro vulgato tres, secutus fidem codicis primi Leid. et Ed. Mediolan. A. 1477. aliasque veteres. Tris quoque correctum erat in Vossiano sec. De hac autem inclinatione casus quarti pluralium, quæ habent in secundo casu ium, consule præter alios eminentissi

[ocr errors]

mum Cardinalem Norisium in Cenotaphiis Pisanis Dissert. Iv. 3. ubi cum clarissime doceat, hunc casum utroque modo per es et is ab iisdem auctoribus enuntiatum fuisse, et nunc hujus, nunc illius terminationis sonum illis placuisse, opinor ego, non te-, mere, neque ubique illud is intruden-, dum esse. Ego certe id, nisi præeunte idoneo codice, in Cæsare non ausus fui. Adi quoque, si tanti est, quæ monui in Præf. mea, Lucano præfixa. Malasp. ad Cicer. Epist. Attic. Iv. 3. Cortium ad Sallust. B. Catilin. c. 44. ac Davis, ad B. G. ., 8. In tris partis' Bong. pr. 1. VI. 32. 2 Aliam] Hotomanno magis placeret ex Aimoino, scribi alteram. At nihil opus est contra Mstos novare. Ut alter pro alio, sic alius pro altero aliquoties adhiberi observarunt sæpe viri docti, etiam Lexicographi. Vide. modo celeberrimi Burmanni notas ad Phædri F. 4. et 10.

Ipsorum lingua Celta, nostra Galli appellantur] Eodem modo Hirtius accepit 1. vIII. de Bello Gallico: 'Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes, Belgasque præstabant.' Celtarum nomen vetustis auctoribus complectitur Hispaniam, Galliam, et alias nationes, ut cuivis notum. Illud rarius, ut Celtica solum Galliam et quidem omnem designet: sic Narbonensis provincia Appiano TарeκBоλ. Tep peoß. p. 352. vocatur Celtica Romanorum:' ait enim: ovn dúo Tryupiνῶν καὶ Ἑλβηττίων εἰς τὴν Ῥωμαίων ΚελTiny eloéßaλov. Vossius. Vid. H. Jun. in Bat. c. 23. Periz. ad Æl. V. H.

XII. 23.

3 Hi omnes lingua] Sunt, qui arbi-, trentur veterum Gallorum linguam, jam penitus intercidisse. Qua in opinione Rhenanus, et eum secutus Rhellicanus, fuere, reliquias quæ hodie apud varias gentes supersunt, Germanicas esse arbitrati. Sed eadem lingua, ceterum diversa dialecto, usos fuisse Celtas omnes, id est Gal

los, Germanos, Illyrios, Hispanos, aliasque gentes; et hanc majorem partem hodieque in nostra, et Britannica, aliisque his non absonis linguis extare, fusissime ostendit magnus; Geographus Philippus Cluverius in Germania sua. Erraverat ante eundem errorem Anonymus, qui sua ex Julio Celso hausit. Etenim principio operis, de Belgis loquens, ait: Ea vero tota natio paulatim (nec vetuit Rhenus) in nomen Germaniæ linguamque concessit. Ut jam se Gallos dici. nesciant; si audiant, indignentur.', Quæ ostendunt putasse eum longe diversas fuisse linguas Germanorum, et Gallorum. Idem.

7 A cultu atque humanitate Provin•; cia] Narbonensis Galliæ intelligit portionem, quæ a Romanis кat' ¿¿oxǹv,

Provincia' appellabatur. De ea sic Plinius H. Nat. 111. 15. 'Agrorum,', inquit, cultu, virorum morumque, dignatione, amplitudine opum, nulli, Provinciarum postferenda, breviterque Italia verius quam Provincia.', Ad usum vitæ cultioris a Massiliensibus præcipue traducebatur ea Gal-, liæ pars, ut docet Justinus XLIII. 4.. Davis. Vide etiam Hotom. et Brantium, et ad vi. 24.

9 Proximique] Editt. recentiores, conjunctionem omiserunt, quam, cum extet in plerisque Mss. ut testatur, Brantius, et antiquis editionibus, revocandam censuimus: altera enim, ratio redditur, cur Belgæ reliquos. Gallos virtute præcedant. Hanc etiam lectionem secutus est Græcus interpres. Davis. Sic Ms. Reg. aliique. Græcus quoque Interpres ἔπειτα δ' τ πρóσxpo. Atque ita restituen-. dum recte vidit Davisius; cum Sealiger et Recentiores male edidissent important. Proximi &c. Clark. Consentiunt quoque Codd. nostri in T proximique, et Gruterus in notis ineditis.

13 Quotidianis præliis] q. bellis præliisque Mss. Carrariens. Palatin. Leid.

« ForrigeFortsæt »