Billeder på siden
PDF
ePub

libros scripsit, nisi paucos versus Julius Cæsar, et ipsos tamen de alieno opere mutuatus. Jul. Firmicus Mathes. 1. 2, ineunte.

Executus est etiam horum siderum numerum Græce Aratus, poëta disertissimus, 184 Latine vero Cæsar,185 ct. decus eloquentiæ Tullius.'86 Sed hi tantum nomina ipsorum et ortus, non autem apotelesmatum auctoritatem ediderunt: ita ut mihi videantur non aliqua Astrologiæ scientia, sed poëtica potius elati licentia, docilis sermonis studia protulisse. Jul. Firm. 8, 5.

POEMATA.

Reliquit et de Analogia libros duos et Anticatones totidem, ac præterea Poëma, quod inscribitur Iter. Quorum librorum primos in transitu Alpium, cum ex citeriore Gallia, conventibus peractis, ad exercitum rediret: sequentes sub tempus Mundensis prælii fecit: novissimum, dum ab urbe in Hispaniam ulteriorem IIII. et XX.* die pervenit. Suet. c. 56.

*

VII. et XX. legit ex Strabone et Appian. Casaubonus.

Feruntur et a puero et ab adolescentulo quædam scripta; ut Laudes Herculis, tragœdia Edipus, etc. quos omnes libellos vetuit Augustus publicari. Sueton. ibid.

Olus quoque sylvestre est trium foliorum, D. Julii carminibus præcipue jocisque militaribus celebratum: alternis quippe versibus exprobravere, lapsana se vixisse apud Dyr

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

rhachium,187 præmiorum parsimoniam cavillantes, 188 autem id cyma sylvestris. Plin. 19, 8 (41).

Est

Donatus in vita Terentii hos sub C. Julii Cæsaris nomine versus producit:

Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander, 189

Poneris, et merito, puri sermonis amator.

Lenibus atque utinam scriptis adjuncta foret vis
Comica: ut æquato virtus polleret honore

Cum Græcis; neque in hac despectus parte jaceres.
Unum hoc maceror et doleo tibi deesse, Terenti.

Sequens eliam Epigramma C. Julio Casari quidam inscribunt, alii Germanico.190

Thrax pucr astricto glacie dum ludit in Hebro,
Pondere concretas frigore rupit aquas.

Dumque imæ partes rapido traherentur ab amne,
Abscidit tenerum lubrica testa caput;

Orba quod inventum mater dum conderet urna,
Hoc peperi flammis, cetera, dixit, aquis.
Illud vero distichon:

Feltria perpetuo nivium damnata rigore,

Terra mihi posthac non habitanda, vale :

falso Casari inscriptum est, etsi quidam in membrana, alii in saxo extare dicant.

Aiunt quoque Casaris Decretum Viterbii in Hetruria inventum, hoc exemplo:

C. JULIUS. CÆSAR. M. TULLIUM. CICERONEM. OB. EGREGIAS. EJUS. VIRTUTES. SINGULARES. ANIMI. DOTES. PER.

NOTE

187 Lapsana se rixisse apud Dyrrhachium] Vide III. 47. de bello civili.

188 Præmiorum parsimoniam cavillantes] Magnitudine scilicet præteritorum laborum, præsentium præmiorum parvitati comparata.

189 Dimidiate Menander] Ideo dimidiatus dicitur, quia mediam tantum partem dotum Menandri habet,

nempe lenitatem, non vim, qua caret. Est enim, teste Quintiliano, Menander, omnibus rebus, personis, affectibus accommodatus.'

190 Germanico] Non illi qui a Tiberio Augusti jussu fuit adoptatus, sed imperatori Domitiano, de quo supra diximus.

TOTUM. ORBEM. NOSTRIS. ARMIS. VIRTUTEQUE. PERDOMITUM. SALVUM, ET. INCOLUMEM. ESSE. JUBEMUS. c. IABOLENUS.

INCERTA.

Unguenta dicuntur a locis, ut Telinum, cujus Julius Cæsar meminit, dicens: Corpusque suavi Telino unguimus. 'Hoc conficiebatur in insula Telo, quæ est una ex Cycladi'bus,' etc. Isidorus Orig. 4, 12.

Telon insulam Sporadibus accenset Strabo l. 10. p. 488. Itaque apud Isidorum legi oportet aut Delino Delo, aut ex Sporadibus.

* Insertum hoc ab Ursino fragmentis de Analogia: ut et illud ex Nonio in voce Cinis, necnon locus Plinii ex l. 7, 3. ubi alloquitur M. T. Ciceronem. Quid habuerit causæ, cur hoc fecerit, comminisci non potui. Quocirca inter INCERTA referendum duxi. Nisi quis potius Cæsari Straboni, non dictatori, tribuendum arbitretur. Si ad hunc modum addita una vocula scripseris, erit integer Senarius.

Corpusque suavi Telini unguine unguimus.

[ocr errors]

Idem Ursinus ex Prisciani l. 8. fragmentum hoc, C. Cæsar, quæ res augurantur olwvoσkomeitai,' ad Auguralia transtulerat: ego prætermisi, cum isto Prisciani loco non Caius Cæsar, sed Lucius Cæsar legatur. Non est quod corruptum aliquis existimet. Citatur nominatim L. Cæsar a Festo, in voce Majorem. Ex eodem fortassis est, quod apud Servium nuper ex Petri Danielis et Fuldanæ bibliotheca membranis editum habemus, Commentario ad Æneidos Virgilii 1, 2. Occiso, inquit, Mezentio, Ascaninm, sicut I. Cæsar (verosimile mihi fit legendum L. Cæsar) scribit, Inlum cœptum vocari dicunt, vel quasi loßóλov, id est, sagittandi peritum, vel a prima barbæ lanugine, quam Yovλov Græci dicunt, quæ ei tempore victoriæ nascebatur. Hæc ibi. Similiter expunxi quod inter fragmenta epistolarum legebatur:

"Vespera fatigatus, luce dormitans.'

Non enim apud Charisium 1. 2, unde hæc descripta sunt, nominatur Julius Cæsar, sed Aurelius Cæsar. l. 11, Epistolarum ad Frontonem. Quo comperto, auctoritatem civis Romani insuper habui. Sed quid spuriis his diutius immoror, quin legitima, si qua porro restant, fragmenta colligo? Scal.

Apud Cæsarem et Catullum et Calvum lectum est: 'Cum 'jam fulva cinis fueris.' Nonius in voce Cinis. 3, 57. Salve primus omnium parens patriæ appellate,191 primus

NOTE

191 Salve primus omnium parens patria appellate] Plinius hoc loco Ciceronem compellat hoc nomine. Tes

tatur idem Plutarchus, et datum hoc illi fuisse nomen patris patriæ, cum Cato ita eum iu concione nominasset.

in toga triumphum linguæque lauream merite192 et facundiæ Latinarumque literarum parens: atqué (ut dictator Cæsar hostis quondam tuus te descripsit) omnium triumphorum lauream adepte majorem, quanto plus est ingenii Romani terminos in tantum promovisse, quam imperii. Plin. 7, 30. Cicero causarum XIII.: Re vendita iterum emta.' unde manifestum fit venita non dici, sed aut venundata, aut vendita, ut Cicero. C. Cesar: Possessiones redimi, eas postea pluris venditas. Diomedes lib. 1. col. 366.

Esseda, vehiculi vel currus genus, quo soliti sunt pugnare Galli. Cæsar testis est libro ad Ciceronem III.: Multa millia equitum atque essedariorum habet. Hinc et gladiatores essedarii dicuntur, qui curru certant. Junius Philargyrius in Georg. Virg. 3, 204.

Augustus quoque in epistolis ad C. Cæsarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum (in libris forte de Analogia) malit: non quia illud non sit Latinum, sed quia sit odiosum, et, ut ipse Græco verbo significavit, Tepiepyov. Quintil. 1, 6, 19.

odiosum, quia affectationis esse putabatur.

Castulonenses, qui Cæsari venales appellantur. H. N. III. 3.

C. JULII CESARIS DICTA.

Plin.

Tu, quæso, quicquid novi (multa autem expecto) scribere ne pigrere: in his, de Sexto'93 satisne certum? maxime au

NOTE

crevit, ait se Cæsaris ad bellum civile ruentis, concordia facta, malle sequi currum. Laurea hic pro triumpho accipitur, quia lauream tenere solebat qui triumphabat. Hic porro notanda Græca phrasis, omnium triumphorum lauream adepte majorem,' pro omnibus triumphis: apud Græcos enim comparativum nomen regit Ge

192 Primus in togu triumphum linguæque lauream merite] Meritum dicit, obtinuisse non dicit. Nec enim de civibus triumphabatur, cujusmodi meritum satis declaratum cum per forum domum reversus a supplicio Lentuli et Cethegi Catilinæ sociorum, triumphales viri homine præsenti clare testarentur sibi Pop. R. acceptam referre debere potentiam_nitivum casum. et pecunias, Ciceroni vero securitatem et salutem. Reverso tamen e Cilicia, ubi rem bene gesserat contra Cilices cum Senatus triumphum de

6

193 In his, de Sexto] PompeiiMagni minore superstite filio, qui bellum in Sicilia parabat.

tem de Bruto nostro :194 de quo quidem ille,195 ad quem diverti, Cæsarem solitum dicere: Magni refert, hic quid velit;196 sed quicquid volt, valde volt: idque eum animadvertisse, cum pro Dejotaro Niceæ dixerit,197 valde vehementer eum visum et libere dicere. Cic. ad Attic. 14, 1.

Proxime198 cum Sestii rogatu199 apud eum fuissem expectaremque sedens, quoad vocarer,200 dixisse eum:201 Ego 'dubitem, quin summo in odio sim, cum M. Cicero sedeat, 'nec suo commodo me convenire possit? Atqui, si quis'quam est facilis,202 hic est:203 tamen non dubito, quin me 'male oderit.' Cic. ibidem.`

Aiebat, Cæsarem secum, quo tempore Sestii rogatu veni ad eum, cum expectarem sedens, dixisse: 'Ego nunc tam 'sim stultus,204 ut hunc ipsum, facilem hominem,205 putem ' mihi esse amicum, cum tamdiu sedens meum commodum 'expectet?' Cic. ad Att. 14, 2.

Quo gaudio elatus,206 non temperavit, quin paucos post dies frequenti curia jactaret, invitis et gementibus adversariis adeptum se quæ concupisset: proinde ex eo insultaturum omnium capitibus: ac, negante quodam per contumeliam,207 Facile hoc ulli fœminæ fore:'208 responderit quasi alludens: 'in Assyria quoque regnasse Semiramin ;

NOTE

194 De Bruto nostro] Cæsaris interfectore.

195 De quo quidem ille] Matius Cæsarianus.

196 Magni refert, hic quid velit] Non enim parva mente consilia agitabat hic Brutus.

197 Cum pro Dejotaro Nicea dixerit] De quo sic Cicero in Bruto: Erat a me mentio facta causam Dejotari fidelissimi atque optimi regis ornatissime et copiosissime a Bruto me audisse esse defensam.'

198 Proxime] Ante Cæsaris necem. 199 Cum Sestii rogatu] Is est, pro quo extat oratio ejusdem Ciceronis.

200 Quoad vocarer] Admissus ad ipsum Cæsarem.

201 Dixisse eum] Cæsarem Matius ille aiebat.

202 Si quisquam est facilis] In ferendis incommodis ab hominibus acceptis.

203 Hic est] Cicero.

204 Ego nunc tam sim stultus] Cæ

sar.

205 Ut hunc ipsum, facilem hominem] Ciceronem, ut supra dictum est. 206 Quo gaudio elatus] Decretæ sibi provinciæ Galliæ.

207 Ac, negante quodam per contumeliam] Illud facere se posse.

208 Facile hoc ulli fœminæ fore] Tam facile esse ut fœmina id facere posset, si in suo loco esset constituta, nedum vir natus.

« ForrigeFortsæt »