Billeder på siden
PDF
ePub

Gallorum lingua, demitte, significat: et ita factum est, ut dimitteretur. Hoc autem ipsc Cæsar in Ephemeride sua dicit, ubi propriam commemorat felicitatem. Serv. in En Virg. 11, 743.

Alias, Cetos Cæsar. Servius P. Danielis, Cæsar Cæsar: quod quid velit, docti examinent. Scal.

Ex quo fonte hanc narratiunculam hauserit Servius, non constat. De sensu dicti, quod Gallo tribuitur, certarunt haud ita pridem duo viri eruditi, mihi ambo amicissimi, ambo e minore Britannia oriundi, Celticæ linguæ periti. Scilicet clar. le Brigant, cujus Elémens de la langue des Celtes Gomérites ou Bretons ipse a. 1779 heic Argentorati typis edenda curavi, in Dissertation sur les Celtes Brigantes (8. 1762.) legendum præcipiebat cetos Cesar pro chetò Cesar vel chtò Cesar, i. e. en Cæsarem! Contra vir quondanı strenuus, quem ad G. 1. 6. excitavi, de la Tour d'Auvergne-Corret, militaris præfectus, legi jubebat skò Cesar, i. e. occide Cæsarem. Tandem vero le Brigant ad sensum vocis, quem ipse Servius suppeditat, redeundum censuit, inque literis ad laudatum sodalem suum datis et mecum communicatis hariolatus est, non bene verbum percepisse Cæsarem; dixisse nempe hostem losk Cesar, dimitte, laisse César.

LIBRI AUSPICIORUM.

Sed contra Julius Cæsar XVI. Auspiciorum libro negat nundinis concionem advocari posse,138 id est, cum populo agi, idcoque nundinis Romanorum haberi comitia non posse. Macrob. Sat. 1, 16.

AUGURALIA.

Cæsar in Auguralibus: Si sincera pecus erat. Prisc. lib. 6, col. 719.

NOTE

138 Negat nundinis concionem advocari posse] Feriæ sunt quibus facere non licet. Nundina an feriæ essent dubitatum est. Nonnulli nundinas inter ferias non referebant. Sed contra, illas Julius Cæsar, qui plures de auspiciis libros conscripsit, ait esse ferias, quibus nempe comitia non poterant haberi. Granius Licinianus porro, ut refert Macrobius, nodum solvit difficultatis. Ait enim nundinas Jovis ferias esse. Siquidem fla

minica omnibus nundinis in regia Jovi arietem soleat immolare. Sed lege Hortensia effectum ut fasta essent, uti rustici qui nundinandi causa in urbem veniebant, lites componerent. Nefasto enim die prætori fari non licebat. Ergo qui ferias dicunt, à mendacio vindicantur patrocinio vetustatis; qui contra sentiunt, æstimatu ætatis quæ legem secuta est, vera depromunt.'

DE DIVINATIONE.

Genus eloquentiæ duntaxat adolescens adhuc Strabonis Cæsar secutus videtur: cujus etiam ex oratione, quæ inscribitur Pro Sardis, ad verbum nonnulla transtulit in Divinationem suam. Suet. c. 55.

ASTRONOMICA.

Nam Julius Cæsar ut Siderum motus, de quibus non indoctos libros reliquit, ab Ægyptiis disciplinis hausit: ita hoc quoque ex eadem institutione mutuatus est, ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet.'39 Macrob. Saturn. 1, 16. cf. et c. 14.

NOTE

139 Ut ad solis cursum finiendi anni tempus extenderet] Cum Cæsar astrologiæ peritissimus esset, annum, ut inquit Appianus, quem ad lunæ prius motum metiri soliti erant Romani, ad solis cursum direxit; unde magna confusio orta fuerat. Rem totam ipsins Ammiani Marcellini verbis, quia plana sunt et aperta, placet explicare, quæ habentur lib. xxvi. 'Spatium anni vertentis id esse, periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Menon, et Euctemon, et Hipparchus, et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege polo percurso signifero quem Zodiacum sermo Græcus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus ad eundem redierit cardinem, ut verbo tenus, si a secunda particula elatus arietis, ad eam dimensione redierit terminata. Sed anni intervallum verissimum memoratis diebus et horis sex adusque meridiem concluditur • plenum, annique sequentis erit post horam sextam initium porrectum ad vesperam. Tertius a prima vigilia sumens exordium, ad horam noctis extenditur sextam. Quartus a media

noctis usque ad claram trahitur lucem. Ne igitur hæc computatió variantibus annorum principiis, et quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurso nocturnam, scientiam omnem squalida divisione confundat, et Autumnalis mensis inveniatur quandoque Vernalis, placuit senas illas horas, quæ quadriennio viginti colliguntur atque, quatuor, in unius diei noctisque adjectæ transire mensuram. Hæc nondum extentis fusius regnis diu ignoravere Romani, perque sæcula multa obscuris difficultatibus implicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabat, cum in sacerdotes potestatem transtulissent intercalandi, qui libenter gratificantes publicanorum vel liti gantium commodis, ad arbitrium suum detrahebant tempora vel augebant.' Placuit igitur Cæsari, teste Macrobio, ut quarto quoque anno sacerdotes diem unum intercalarent, idque Bissextum vocaverunt, quia duobus diebus continuis dicimus Bissexto Kal. Martias, duos videlicet dies Inde anni pro uno computantes. dicti sunt Juliani, ut ait Censorinus.

Tres autem fuere sectæ, Chaldæa, Ægyptia, Græca: his addit apud nos quartam Cæsar dictator, annos ad solis cursum redigens singulos, qui prius antecedebat. Ex Plin. 18, 25 (57).

A Bruma14 in Favonium141 Cæsari142 nobilia sidera143 significant: III. Kal. Jan.144 matutino145 Canis occidens.146 Paulo post : Pridie Non. Jan.147 Cæsari Delphinus148 matutino exoritur, et postero die Fidicula,149 quo Ægypto Sagitta's vesperi occidit. Paulo post: A Favonio in æquinoctium's vernum Cæsari significat XIV. Kal. Martii's triduum varie,154 et VIII. Kal.'s Hirundinis visu,156 et pos

NOTE

140 A bruma] Proprie est dies hyberni solstitii, qui fere est vIII. Kal. Januar.

141 In Favonium] Favonius est ventus occidentalis, Euro oppositus, a favendo dictus, qui oriri existimatur XLV. a bruma die, id est vii. Februarii mensis. Itaque a bruma in Favonium, est ad vii. illius mensis diem.

142 Cæsari] Quia Plinius, omissis tribus sectis astronomicis, de quibus modo dixit, Cæsaris astronomicam rationem se sequi profitetur, utpote quæ Italiæ convenientior, in qua et cui scribebat.

143 Nobilia sidera] Ea sunt, quorum ortus vel occasus, ortu vel occasu ignobilium efficacior, novas tempestates inducit, quæque cœlo adhæ

rent.

144 111. Kal. Januarii] xxx. die Decembris.

145 Matutino] Tempore.

146 Canis occidens] Occasus est matutinus signi cœlestis quod Canis dicitur.

147 Pridie Nonas Jan.] IV. die illius mensis.

148 Delphinus] Delphinus non longe est a Capricorno, ut ait Aratus in Astronomicis, inter sidera relatus a Neptuno ob ipsi conciliatam Amphi

triten, vel a Jove ob servatum Arionem, ut testatur Ovidius in Fast. 'Dii pia facta vident, astris Delphina recepit Juppiter, et stellas jussit habere novem.'

149 Fidicula] Quæ Columellæ Fides, alio nomine Cithara dicitur, estque signum cœleste.

150 Sagitta] Quæ alibi Sagittarius dicitur, signum cœleste.

151 Quo Ægypto Sagitta vesperi occidit] Ita enim comparatus est ortus occasusque siderum propter orbis terrarum convexitatem ut diverso tempore diversis in locis oriri occidereque sidera videantur.

152 A Favonio in æquinoctium] Id est a VII. die Februarii, quo die flare solet Favonius.

153 xvII. Kal. Martii] Quod fit anno Bissextili, quia etsi bis dicatur sexto kal. Mart. tamen pro uno eodemque die babetur, ita ut nihil referat, qui natus est Bissexto kal. Mart. an posteriore die natus sit, cum illud biduum pro uno tantum die habeatur.

154 Triduum varie] Quia varius est numerus hujus mensis dierum.

155 VIII. Kal.] Martii scilicet, XXII. Februarii.

156 Hirundinis visu] Existimant enim ver hujus avis adventu signari.

tero die Arcturi157 exortu vespertino: it. 11. Non. Mart.158 Cæsar Cancri exortu'59 id fieri observavit. Paulo post : Cæsar et Idus Martias ferales sibi annotavit Scorpionis occasu.161 Paulo post: Equinoctium vernum a. d. VIII. Kal. Apr. peragi videtur. Ab eo ad Vergiliarum exortum matutinum Cæsari significant Kalendæ Apr. 111. Nonas Apr.162 in Attica Vergiliæ 163 vesperi occultantur: eædem postridie in Boeotia;164 Cæsari autem et Chaldæis, Nonis. Paulo post Cæsari vi. Idus1s significatur imber Libræ 166 occasu. XIV. Kal. Maii167 Ægypto Suculæ 168 occidunt vesperi, sidus vehemens, et terra marique turbidum, xvi. Atticæ,169 XV.17° Cæsari, continuoque triduo significabat. Paulo post: VI. Nonas Maii11 Cæsari Suculæ matutino exoriuntur: et VIII. Idus172 Capella'73 pluvialis. Plin. 18, 26 (64).

A Vergiliarum exortu significant Cæsari postridie Arcturi occasus matutinus: III. Id. Maii Fidiculæ exortus. XII. Kal. Junii Capella vesperi occidens et in Attica Canis.

NOTE

157 Arcturi] Arcturus stella in cauda Ursæ posita, Græco nomine dicta ἀπὸ τῆς ἄρκτου οὐρᾶς, cujus ortus et occasus gravissimas tempestates excitat.

158 111. Nonas Martii] v. die Martii. 159 Cancri exortu] Cancer item signum cœleste.

160 Cæsar et Idus Martias ferales sibi annotavit] Quia in illis est interfectus.

Theba.

165 Cæsari vi. Idus] Nempe Aprilis. Id est, VIII. die illius mensis.

166 Libra] Signum cœleste, ad quod cum sol pervenit, autumnale est æquinoctium.

167 xiv. Kal. Maii] Nempe xix. illius mensis.

168 Sucule] Græce Hyades, and Toû ew, pluere, quod pluvias excitent. Nostri imperite Suculas, quasi a

161 Scorpionis occasu] Qui et sig- suibus essent, non ab imbribus nominum cœleste.

162 111. Nonas Aprilis] Qui tertius est dies mensis.

163 Vergilia] Ideo dictæ, quia earum exortus Veris habet significationem. Græce Pleiades, quod primæ navigationis tempus ostendant.

164 Eadem postridie in Boeotia] Quæ regio Græciæ est septentrionalis Atticæ regioni. Ejus caput

natæ,' inquit Cicero lib. de Nat. De

orum.

169 xvI. Attica] Oriuntur illi regioni, cujus caput Athenæ, xvII. Maii. 170 xv.] xvIII. Maii.

171 vi. Nonas Maii] 11. ejus mensis die.

172 viii. Idus] Nempe vin. die ejus mensis.

173 Capella] Sidus cœleste.

XI. Kal. Cæsari Orionis gladius174 occidere incipit. 111. Non. Junii175 Cæsari, et Assyriæ176 Aquila vesperi oritur,177 etc. XI. Kal. ejusdem178 Orionis gladius Cæsari occidere incipit. Plin. 18, 27 (67).

A Solstitio ad Fidiculæ occasum vi. Kal. Junii179 (al. Julii) Cæsari Orion exoritur. Paulo post: XIII. Kal. Augusti,180 Ægypto Aquila occidit matutino, Etesiarumque prodromi flatus incipiunt," 181 quod Cæsar x. Kal.1 sentire Italiam existimavit. Paulo post: Aquila Attica matutino occidit III. Kal. regia' in pectore Leonis; stella matutino Cæsari immergitur. Plin. 18, 28 (68).

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

174 XI. Kal. Cæsari Orionis gladius] Nempe Julii qui xx1. dies est Junii. Orion Neptuni filius, cum Dianæ vim inferre vellet, immisso ab ea Scorpio occisus est, cujus postea misericordia et ipse et Scorpius inter sidera relati fuerunt. Orionis sidus ventos, pluvias, et tonitrua excitat. Unde grave sidus vocatur, et ita formatum est, ut stricto gladio in Taurum insurgat, propinquasque Pleiadas insequatur.

175 11. Nonas Junii] 111. Junii die. 176 Assyria] Quam Adiabenen appellat Plinins, cujus hic potissimum fit mentio, quia ejus incolæ in astronomicis clari extiterunt; de quibus ita Cicero lib. de Divinat. v11. ‘Propter planitiem, magnitudinemque regionum quas incolebant, cum cœlum ex omni parte patens, atque apertum intuerentur, trajectiones motusque stellarum observaverunt. Quibus notatis, quid cuique significaretur, memoriæ prodiderunt.' Chaldæi sunt

• Præcipua.

isti qui unam de tribus sectis astronomicis efficiunt, a quibus ait Plinius Babyloniam et Assyriam demonstratum iri.

177 Aquila vesperi oritur] Inter sidera relatus est, qui dicitur in cœlum pervenisse quod Jovem parvulum in antro delitescentem nectare paverit, ut Maro in versibus testatur.

178 x1. Kal. ejusdem] Julii, qui xx1. est Junii.

179 vi. Kal. Junii] Qui dies Maii est vigesimus septimus.

180 XIII Kal. Augusti] Qddm, xviti. at error videtur in numeris, cum in illum diem incidant Idus. Reponendum igitur XVII.

181 Etesiarumque prodromi flatus incipiunt] De Etesiis supra dictum in fine de bello civili 11. 107.

182 x. Kal.] Qui dies est Julii xxx. 183 In pectore Leonis] Leo signum cœleste, qui Nemeæ creditus est, et ab Hercule ibid. domitus.

« ForrigeFortsæt »