Billeder på siden
PDF
ePub

C. Cæsar ille perpetuus dictator, Cn. Pompeii socer, a quo familia et appellatio Cæsarum deinceps propagata est, vir ingenii præcellentis, sermonis præter alios suæ ætatis castissimi, in libris, quos ad M. Ciceronem de Analogia conscripsit, arenas vitiose dici existimabat, quod arena nunquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque cœlum, neque triticum, contra autem quadrigas, etiamsi currus unus equorum quatuor junctorum unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut arma, et mania, et comitia, et inimicitias etc. Paulo post: Tunc prolato libro de Analogia primo verba hæc ex eo pauca memoriæ mandavi, nam cum prædixisset, neque cœlum, triticumve, neque arenam multitudinis significationem pati: Num tu,' inquit, 'harum ' rerum natura accidere arbitraris, quod unam terram et 'plures terras, et urbem et urbes, et imperium et imperia 'dicamus? neque quadrigas in unam nominis figuram redigere, neque arenam in multitudinis appellationem convertere ' possimus?' Ex Gell. 19, 8.

[ocr errors]

Atque id, quod a C. Cæsare, excellentis ingenii ac providentiæ (ita Gellius, Macrobius prudentiæ) viro in primo de Analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut tanquam scopulum sic fugias inauditum atque insolens verbum, Ex Gell. 1, 10. et Macrob. Saturn. 1, 5.

EX LIB. II.

C. Cæsar in libro de Analogia secundo, hujus dies et hujus specie dicendum putat. Ex Gell. 9, 14.

Exempla vide 2, 23.

Panium Cæsar de Analogia libro secundo dici debere ait, sed Verrius contra: nam i detracta panum ait dici debere. Er Charis. lib. 1, col. 69.

Cæsar de Analogia secundo: fagos, populos, ulmos. Er Charis. lib. 1, col. 104.

NOTE

125 Hujus die] Sic Virgilius Geor gicon lib. 1. Libra die somnique pares ubi fecerit horas:' ut agnoscit Servins, quanquam nonnulli legant

dies, quod A. Gellius auctoritate Sallustii in Jugurtha probat, ‘vix decima parte die reliqua.'

Cæsar de Analogia secundo turbonem, non turbinem, etiam in tempestate dici debere ait, ut Cato Catonis, non ut homo hominis. Charis. lib. 1, col. 117.

Lacer an laceris etc. Cæsar de Analogia secundo, nec non Valgius126 de rebus per epistolam quæsitis. Ex Charis. lib. 1, col. 109.

Is homo, idem compositum facit, nisi quia Cæsar libro secundo (de Analogia) singulariter idem, pluraliter iidem dicendum affirmat. Sed consuetudo hoc non servat.127 Er Char. lib. 1.

EX IISDEM, NON DISTINCTO LIBRO.

C. Cæsar, gravis auctor linguæ Latina, in libris Analogicis omnia istiusmodi (puta Senatu, victu, aspectu, etc.) sine i litera dicenda censet. Er Gell. 4, 16.

Hic et hæc Samnis, hujus Samnitis: sic Cæsar de Analogia. Ex Prisc. lib. 6, col. 707.

Partum. Cæsar de Analogicis harum partum.128 Er Char. lib. 1, col. 114.

[ocr errors]

EX IISDEM, UTI VEROSIMILE EST, NON ASCRIPTO TAMEN UBI LAUDANTUR LIBRO.

Mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor: neque enim jam Calypsonem dixerim, ut Junonem: quanquam secutus antiquos C. Cæsar utitur hac ratione declinandi. Quint. 1, 5, 63.

NOTÆ

126 Nec non Valgius] C. Valgius, ut testatur Quintilianus 111. 1. discipulus fuit Apollodori Pergameni thetoris, qui fuerat Apolloniæ præceptor Angusti Cæsaris. Hujus Apollodori præcepta,' inquit idem Quintilianus, ‘magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentissimus in tradendo Latine fuit C. Valgius. Nam ipsius sola videtur ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistola non agnoscit.' Quæ epistola videtur hic a Charisio laudata.

127 Pluraliter iidem dicendum affirmat. Sed consuetudo hoc non servat] Ergo Charisii tempore non servabatur, quod nunc Cæsaris ad sententiam rediit.

128 Purtum. Cæsar de Analogicis harum partum] Ad usum Cæsaris non reditum est. Dicimus enim partium non partum.

129 Neque enim jam Calypsonem dixerim; ut Junonem] Antiquitus Latini ignari Græcæ linguæ, si quæ nomina Græca pronuntiabant, latino more

M. Tullius et C. Cæsar mordeo memordi, pungo pepugi, spondeo spepondi dixerunt. Gell. 7, 9.

C. Cæsar ait, L litera nominativo singulari neutra finita nomina eandem definitionem capere, quam capiant E litera terminata, huic animali et ab hoc animali: huic puteali et ab hoc puteali. Char. lib. 1, col. 95.

Aplustre.130 Omnium nominum, quæ sunt neutri gencris et in E terminantur, ait Plinius, Cæsarem scisse" eosdem esse ablativos, quales sunt dativi singulares. Char. lib. 1, col. 98.

AR literis nomina neutralia terminata, ait Cæsar, quod dativo et ablativo pari jure funguntur, ut idem Plinius scribit. Char, lib. 1, col. 98.

Jubar. Plinius ait inter cetera etiam istud Cæsarem dedisse præceptum, quod neutra nomina AR nominativo clausa, per I dativum ablativumque singularis ostendant: jubar tamen et far ab hac regula dissidere, nam huic jubari dicimus, ab hoc jubare, et huic farri, ab hoc farre. Char. lib. 1, col. 108.

Ac ne illa ratio recepta est, quam Cæsar ponit in fœmininis, ut puppim, restim, pelvim, hoc enim modo et ab hoc cani, et ab hoc cane. Char. lib. 1.

Tribus i junctis" qualis posset syllaba pronuntiari ? non postremum i pro vocali accipiendum, quod Cæsari artis Grammaticæ doctissimo placitum fuisse a Victore quoque in arte Grammatica de syllabis comprobatur. Priscian. lib.1, col. 545.

[blocks in formation]

loco consonantis posita, eandem prorsus in omnibus vim habuit apud Latinos quam apud Æoles digamma F, pro quo Cæsar hanc figuram scribere voluit: quod quamvis recte visum est, tamen consuetudo antiqua superavit. Prisc. lib. 1. col. 545.

Legi heic præcipit A. Schottus Obs. hist. 3, 15. pro quo Cl. Cæsar etc.. quandoquidem Quintil. 1, 7, 27. istud inventum clarissimis verbis Claudio attribuit. Conf. notata ad Taciti Ann. 11, 14. Adeoque is Prisciani locus. huc non pertinet.

Hæc pollis, pollinis: sic Charisius. Probus autem et Cæsar, hoc pollen, pollinis declinaverunt. Prisc. lib. 6,

col. 708.

Præterea Cæsar declinat pubis, puberis: Probus, pubes, puberis: quidam puber, puberis. Prisc. lib. 6, col. 707.

Quamvis Cæsar non incongrue protulit ens a verbo sum, es, est.132 Prisc. lib. 18.

Hoc lutum atque macellum singulari exire memento, licet Ennius ista macella dicat et Cæsar luta. Ex Capro.

Lacruma an lacrima, maxumus an muximus, et si quæ similia sunt, scribi debeant, quæsitum. Terentius Varro tradidit Cæsarem per i ejusmodi verba solitum esse enuntiare et scribere, inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam. Sed ego in antiquiorum, etc. Cassiodorus ex Annao Cornuto de Orthographia, col. 2284. Cf. Quintil. 1, 7.

Varie etiam scriptitatum est, mancupium, aucupium, manubia, siquidem C. Cæsar per i scripsit, ut apparet ex titulis ipsius. Ex Velio de Orthogr. col. 2228.

An ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis hujus (Grammatica) diligentissimus fuit, et in filio, ut in epistolis apparet, recte loquendi usque quaque asper quoque exactor? Aut vim C. Cæsaris fregerunt editi de Analogia libri? Quint. lib. 1, 7, 34.

NOTE

132 Quamvis Cæsar non incongrue vulgus philosophorum cupide nostra protulit ens a verbo sum, es, est] Quod tempestate arripuit,

APOPHTHEGMATA.

Sed tamen ipse Cæsar habet peracre judicium: et, ut Servius frater tuus,' quem literatissimum fuisse judico, facile diceret, hic versus Plauti non est, hic est,' quod tritas haberet aures notandis generibus poëtarum, et consuetudine legendi: sic audio Cæsarem, cum volumina jam confecerit 'ATоpleyμάτwv,134 si quid afferatur ad eum pro meo, quod meum non sit, rejicere solere; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere quotidie illius familiares. Incidunt autem in sermone vario multa; quæ fortasse illis, quos dixi, nec illiterata, nec insulsa esse videantur. Hæc ad illum cum reliquis actis perferuntur. Ita enim ipse mandavit. Sic fit, ut, si quid præterea de me audiat,135 non audiendum putet. Cic. ad Fam. 9, 16.

DICTA COLLECTANEA.

Feruntur et a puero et ab adolescentulo quædam scripta, etc. item Dicta collectanea, quos omnes libellos vetuit Augustus publicari.136 Suet. c. 56.

EPHEMERIDES.

C. Julius Cæsar cum dimicaret in Gallia, et ab hoste raptus equo ejus portaretur armatus, occurrit quidam ex hostibus, qui eum nosset: et insultans ait Cecos Cæsar,* 137 quod

NOTE

133 Ut Servius frater tuus] Is est Servius Claudius qui, Metello et Afranio coss. diem obiit supremum,' cujusque mortui libros Petus frater Ciceroni tradidit.

134 ̓Αποφθεγμάτων] Acute graviterve dictorum.

135 Sic fit, ut, si quid præterea de me audiat, &c.] Præter audita de me ex suis familiaribus.

136 Quos omnes libellos vetuit Augustus publicari] Vix ac ne vix quidem matura fieri potest lucubratio nondum maturi hominis. Quod si intelligere volumus, videamus quæ

Virgilius puer scripsisse dicitur: mirum quantum a Virgilio ́discrepant, ut Virgilium in ipso Virgilio requiras. Itaque nihil consultius, quam ejusmodi omnia juvenilia æternis tenebris damnare.

137 Cecos Cæsar] Aliquod hic est mendum, sed propter codicum penuriam inemendabile. Non hoc quidem in Commentariis Cæsaris quos in manibus habemus, reperitur. Verum multa in his desiderari quæ aliunde supplere non liceret, ibidem diximus.

« ForrigeFortsæt »