Billeder på siden
PDF
ePub

altitudinem maris :59 sed tamen nihil est, quod potius faciamus: ab utroque portus cornu moles jacimus, ut aut illum quam primum transjicere, quod habet Brundusii copiarum, cogamus, aut exitu prohibeamus. Ex Cic. ad Attic. 9, 14. Cf. Julium Celsum p. 188.

EX EPISTOLA AD PISONEM.

Locellum tibi signatum remisi.60 Ex Char. lib. 1. col. 60.

EX LIBRO EPISTOLARUM AD ANTONIUM.

Nam ad me misit Antonius exemplum Cæsaris ad se literarum, in quibus erat, se audivisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse,"1 Romæ ut essent palam: id sibi non placere; ne qui motus ex eo fierent: prohiberique omnes Italia, nisi quorum ipse causam cognovisset: deque eo vehementius erat scriptum. Ex Cic. ad Attic. 11, 7.

EX LIBRO EPISTOLARUM AD SERVILIUM.

P. Servilius pater62 ex literis, quas sibi a Cæsare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse, quod de sua voluntate erga Cæsarem humanissime diligentissimeque locutus esses. Er Cic. ad Quintum fr. 3, 1, 6.

NOTÆ

59 Conamur opus magnum et multorum dierum, propter altitudinem maris] Hoc est quod ait Lucanus: 'Cedit in immensum cassus labor, omnia pontus Haurit saxa vorax, montesque immiscet arenis.'

60 Locellum tibi signatum remisi] Diminutivum nomen a loculo quo conditur pecunia. Hujus materia erat vel lignum vel ebur, vel aliud quidpiam. Obsignabantur autem omnia vasa quibus pretiosæ res continebantar, ut dolia, arcæ, &c. ne paterent bominum præsertim servorum insidiis.

61 Se audivisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse] Nostra exemplaria habent Catonem non Casa

rem; et melius quidem, qui quantum displiceret Cæsari omnibus est notum. L. Metellus is est tribunus pleb. qui lib. 1. de bello civili legitur restitisse Cæsari ærarium aperire volenti, quem et occidi voluit, ut patet ex epist. 4. lib. x. ad Attic. tametsi non mandaverit. De quo supra in annot. ad lib. 1. de bello civili.

62 P. Servilius pater] Is est de quo supra diximus ad initium lib. 1. de bello civili, qui Cæsaris in secundo consulatu fuit collega, quique adeo, ut hic cognoscimus, ejus gratiam multo ante tempore ambiebat; nam hæc epistola scripta fuit, cum in Britannia Cæsar esset.

EPISTOLA AD AMANTIUM.

CESAR AMANTIO S. D.

Veni, vidi, vici. Vale. Ex Ponto.

DE C. JULII CÆSARIS EPISTOLIS TESTIMONIA.

Epistolæ quoque ejus ad Senatum extant: quas primus videtur ad paginas, et formam memorialis libelli convertisse:63 cum antea consules et duces non nisi transversa charta mitterent scriptas :64 extant et ad Ciceronem; item ad familiares, domesticis de rebus: in quibus si qua occultius perferenda erant, per notas scripsit, id est, sic structo literarum ordine, ut nullum verbum effici posset: quæ si quis investigare et persequi vellet, quartam elementorum literam, id est, D pro A, et perinde reliquas commutet. Ex Suet. in Cas. c. 56.

Scribere, et legere simul, dictare et audire solitum accepimus: epistolas vero tantarum rerum quaternas pariter librariis dictare, aut, si nihil aliud ageret, septenas.65 Plin. 7, 25.

Non dubito, quin tuis (Cæsarem alloquitur) literis, quarum exemplum legi, quas ad eum (Dejotarum) Tarracone huic Blesamio dedisti, se magis etiam erexerit, ab omnique soli

NOTÆ

63 Quas primus videtur ad paginas, et formam memorialis libelli convertisse] Memorialis libellus est Erasmo scriptum memoriæ causa paratum. Ejusmodi autem scriptum non unica pagina, sed pluribus constare solet, quia plura sunt quæ memoriæ commendamus, quæ adeo non unica pagina possent contineri. Cæsar vero cum longiores epistolas scribere instituisset, ejusmodi scripsit epistolas quæ plures paginas implerent.

64 Cum antea consules et duces non nisi transversa charta mitterent scriptas]

Hoc est more nostro scriberent, non prorsus, id est ante, sed rursus vel retro, ut dicitur. Sic Plautus in Pseudolo: Non prorsus, verum ex transverso cedit, quasi cancer solet.' Et transversus agi dicitur Latine qui vi et impetu quodam ab instituto deflectitur. Ductum apparet, inquit Erasmus, a navigantibus, qui secundo vento, recto cursu feruntur, flatu adverso transversi aguntur.

65 Aut, si nihil aliud ageret, septenas] Id est, si neque legeret, neque dictaret, neque audiret.

citudine abstraxerit: jubes enim eum bene sperare et bono esse animo, quod scio te non frustra scribere solere. Apud Ciceronem in Orat. pro Dejotaro c. 14.

Πομπήϊος—ἐκέλευε τοῖς πεζοῖς μήτ' ἐπεκθεῖν ἔτι, μήτ ̓ ἐκτρέχειν ἐκ τῆς φάλαγγος, μήδ' ἀκοντίζειν, ἀλλ' ἐν προβολῇ διαστάντας ἀμύνεσθαι διὰ χειρὸς τοῖς δόρασι τοὺς ἐπιόντας· καὶ τοδε τινὲς αὐτοῦ στρατήγημα ἐπαινοῦσιν, ὡς ἄριστον ἐν περικυκλώσει, ὁ δὲ ΚΑΙΣΑΡ ΕΝ ΤΑΙΣ ΕΠΙΣΤΟΛΑΙΣ καταμέμφεται τάς τε γὰρ πληγὰς ὑπὸ τῆς βολῆς εὐτονω τέρας γίγνεσθαι, ἑστῶτας δ' ἀποψύχεσθαί τε, καὶ τοῖς ἐπιθέουσιν εὐ βλήτους δι ̓ ἀτρεμίαν, οἷα σκοπούς, εἶναι. Ex Appiani lib. 2. B. C. p. 477. ed. Steph.

Quam (Britanniam) Cæsar, ille auctor vestri nominis, cum Romanorum primus intrasset, alium se orbem terrarum scripsit reperisse, tantæ magnitudinis arbitratus, ut non circumfusa Occano, sed complexa ipsum Oceanum videretur. Er Eumenii in Panegyr. Constantii Cas. c. 11.

Εν ἐκείνῃ δὴ τῇ στρατεία προσεξήσκησεν ἱππαζόμενος τὰς ἐπιστολὰς ὑπαγορεύειν, καὶ δυσὶν ὁμοῦ γράφουσιν ἐξαρκεῖν· ὡς δὲ ̔́Οππιός φησι, καὶ πλείοσι· λέγεται δὲ καὶ τὸ διὰ γραμμάτων τοῖς φίλοις ὁμιλεῖν, Καίσαρα πρῶτον μηχανήσασθαι. Plutarcho in Cas. c. 17.

EX ORATIONIBUS IN FUNERE JULIÆ ET CORNELIE.

Quæstor Juliam amitam,66 uxoremque Corneliam, defunctas laudavit e more67 pro rostris: sed in amitæ quidem laudatione de ejus ac patris sui origine sic refert: Amitæ 'meæ Juliæ maternum genus ab regibus ortum, paternum cum 'Diis immortalibus conjunctum est; nam ab Anco Marcio 'sunt Marcii reges:68 quo nomine fuit mater,69 a Venere

NOTE

66 Quastor Juliam amitam] Hæc erat C. Marii uxor, ex qua natus C. Marius Junior. Unde illi studium Marianarum partium.

67 E more] Is mos, teste Livio, inde ortus, quod cum aurum in publico deesset, unde Gallis Romanam arcem oppugnantibus summa pactæ mercedis confieret, idque esset a ma

tronis collatum, institutum est ut earum, sicut virorum solennis esset laudatio.

68 Nam ab Anco Marcio sunt Marcii reges] Quo nomine et qua gente erat Q. Marcius rex, qui v. ante Ciceronem anno consul factus est cum L. Metello, et contra Manlium Catilinarium ducem missus est a senatu in

[ocr errors]

Julii,7° cujus gentis familia est nostra. Est ergo in genere ' et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent,“ et 'cærimonia Deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges,'71 Sueton. c. 6.

Οτε τῆς Μαρίου γυναικὸς ἀποθανούσης, ἀδελφιδοῦς ὢν αὐτῆς, ἐγὼ κώμιόν τε λαμπρὸν ἐν ἀγορᾷ διῆλθε καὶ περὶ τὴν ἐκφορὰν ἐτόλμησεν sixóvas Magiou πpoléolai. Plutarch. in Cæsare, c. 5. qui addit : τὸ μὲν ἐπὶ γυναιξὶ πρεσβυτέραις λόγους ἐπιταφίους διεξιέναι, πάτριον ἦν Ρωμαίοις· νέαις δ ̓ οὐκ ἂν ἐν ἔθει, πρῶτος εἶπε Καῖσαρ ἐπὶ τῆς ἑαυτοῦ γυναικὸς ἀποθανούσης.

EX ORAT. PRO BITHYNIS.

C. Cæsar Pont. Max. in oratione, quam pro Bithynis dixit,72 hoc principio usus est. 'Vel pro hospitio regis Nicomedis, vel pro horum necessitate,73 quorum res agitur, ' refugere hoc munus, M. Vinici, non potui: nam neque ho'minum morte memoria deleri debet, quin a proximis retineatur; neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus.'74 Ex Gellio 5, 13.

[ocr errors]

Quid ergo? syngraphæ non sunt, sed res aliena est.75

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Er Julio Rufiniano de figuris. Edit. Rhetorum Capperon. p. 30.

EX ORAT. PRO LEGE PLAUTIA.

Reperi tamen in oratione C. Cæsaris, qua Plautiam rogationem suasit,76 necessitatem77 dictam pro necessitudine, id est, jure affinitatis. Verba hæc sunt: Equidem mihi videor pro nostra necessitate, non labore, non opera, non ' industria defuisse.' Ex Gell. 13, 3. et Nonio in voce Necessitas, 4, 323.

EX ORAT. IN CN. DOLABELLAM.

Cæsar in Dolabellam78 actionis III. ibi isti, quorum in ' ædibus fanisque posita, et honori erant, et ornatu.' In li

NOTE

sed res aliena est] Julius Rufinianus executus apophasim venustum schema, seu alio nomine ætiologiam, ejus addit cum exempla nonnulla, tum hoc ex oratione Cæsaris pro Bithynis, quod propter brevitatem insignem non explicare licet. Rei enim tota cognitio in facto posita est.

76 Reperi tamen in oratione C. Cæsaris, qua Plautiam rogationem suasit] Lex hæc lata est anno urb. cond. IOCLXXV P. Lutatio Catulo, M. Æmilio Lepido coss. a M. Plautio Syllano trib. pleb. cujus hæc videntur fuisse eapita. Is cujus hæc quæstio erit, de ejus capite quærito, qui adversus rempublicam conjuraverit, insidias senatui fecerit, magistratibus vim attulerit, qui cum telo in publico fuerit, aut seditionis causa loca superiora occuparit, qui possessorem e fundo hominibus armatis dejecerit dolo malo, ant armatis objectis, ut inde profugeret causam attulerit, prohibetoque ne prædium, unde dejectus possessor sit, usu capiatur.

Eis damnatis aqua et igni interdicito. Qua lege Sallustius dicit Catilinam interrogatum a L. Paulo, multos item a Cicerone.

77 Necessitatem] De qua voce dixi

mus.

78 Cæsar in Dolabellam] Suetonius et Plutarchus hunc docent consula rem et triumphalem virum a Cæsare accusatum repetundarum, sed absolutum. Videtur tamen Asconius Pedianus damnatum existimare. Sic enim in divinationem, in illum locum Ciceronis: Videt etiam si a pueris nobilibus. Significat et Cæsarem, item adolescentem, in Dolabella reo ex Sicilia, qui quidem damnatus est, quantum oportuit per Hortensii gratiam. Nam si non damnatus est Dolabella, quomodo postea dicit Tullius: Jamjam Dolabella neque me tui, neque tuorum liberum miseret quos tu miseros in egestate ac solitudine reliquisti?' Gesserat ille Dolabella consulatum cum M. Tullio anno nrbis cond. 1ɔCLXXIII.

« ForrigeFortsæt »