Billeder på siden
PDF
ePub

Neque pro cauto ac diligente se castris continuit. Er Charis. l. 1. col. 101. edit. Putschii.

Quid quæris, quid Cæsar ad me scripserit? Quod sæpe,30 gratissimum sibi esse, quod quierim: oratque in eo ut perseverem. Ex Cic. ad Attic. 8, 11.

De tribunatu quod scribis," ego vero nominatim petivi Curtio, et mihi ipse Cæsar nominatim Curtio paratum esse rescripsit. Ex Cic. ad Quintum fr. 3, 1, 3.

Quod quidem propemodum videor ex Cæsaris literis ipsius voluntate facere posse: qui negat neque honestius neque tutius mihi quicquam esse, quam ab omni contentione abesse. Ex Cic. ad Attic. 10, 9.

Cæsar mihi ignoscit per literas, quod non venerim,33 seseque in optimam partem id accipere dicit. Facile patior, quod scribit, secum Tullium et Servium questos esse, quia

NOTE

mittit se ad maxima exercitus munera evecturum quoscumque sibi commendasset. Nihil vero majus quam si devictæ a se Galliæ regem illum sit effecturus, quem sibi recenter commendaverat. Petrus Victorius suspicatur omnem loci obscuritatem nasci ex rei ipsius ignoratione; quod si historiam illius negotii teneremus, omnia plana fore, et in verbis nullam maculam esse intellectum iri. Sebastianus Corradus scribit quicumque epistolas ad Quintum fratrem viderit, collecturum esse legendum Curtium. Paulus vero Manutius legendum esse credit leg. 3a legatum. Fortasse enim librarium scripsisse leg.te pro legionis tertiæ, quod deinde is qui legebat, cum non intelligeret, ex duabus dictionibus unam fecisse et scripsisse Leptæ, quod nomen passim in epistolis Ciceronis legitur.

29 Neque pro cauto ac diligente se castris continuit] Ut cautum ac diligentem decuit. Sic lib. v. de bello Gallico, de Dumnorige: Nihil hunc se absente pro sano facturum arbi

tratus.'

30 Quid quæris, quid Cæsar ad me scripserit? Quod sæpe] Id quod sæpe scripsit. Laborabat enim, veritus ne Cicero faceret quod placere ipsi sciebat. Libido enim adversus Cæsarem, metus pro Cæsare suadebat.

31 De tribunatu quod scribis, &c.] Is est quem Sebastianus Corradus pro M. Furio legit in epist. ad Famil. VII. 5. Galliæ regem a Cæsare faciendum, vel Leptæ legatum, cui Cæsar paratum esse tribunatum propter Ciceronis commendationem rescribit. Eo enim tempore non a Populo Rom. sed ab imperatore tribunatus dabantur.

32 Quod quidem propemodum videor, &c.] De petenda Melita scribit, dum quid in Hispania futurum sit, sciatur. Sed non expectato belli Hispanici eventu, statim atque Cæsar est in Hispaniam profectus, in Græciam ad Pompeium transiit.

33 Cæsar mihi ignoscit per literas, quod non venerim] In urbem. Quod volebat.

non idem sibi quod mihi remisisset:34 sed tamen exemplum misi ad te Cæsaris literarum. Er Cic. ad Attic. 10, 3. Sestius apud me fuit35 et Theopompus, pridie venisse a Cæsare narrabat literas:36 hoc scribere,37 sibi certum esse Romæ manere: causamque eam ascribere, quæ erat in epistola, ne se absente leges suæ38 negligerentur, sicut esset neglecta sumtuaria.39 Ex Cic. ad Attic. 13, 7.

Conf. de lege sumtuaria Sueton. Jul. cap. 43. et Cic. ad fam. 9, 15. - Sed heus tu, celari videor4° a te, quomodonam, mi frater, de nostris versibus Cæsar? Nam primum librum se legisse scripsit ad me ante: et prima, sic, ut neget se ne Græca quidem meliora legisse. Reliqua ad quendam locum patvμúTepa, hoc enim utitur verbo, etc. Ex Cic. ad Quintum fr. 2, 16.

Ex Britannia Cæsar ad me Kal. Sept. dedit literas, quas

NOTE

34 Quia non idem sibi quod mihi remisisset] Ut deliberarent. Quod non remittebat, quia quod consilium caperent, ut viliores et minus ad suas partes momentum allaturi, laborabat minus. Itaque Tullus non dubitavit in senatum venire obsecutus Cæsari, ut testatur in epistolis ad Attic. Ci

cero.

43: Legem præcipue Sumtuariam exercuit, dispositis circa Macellum custodibus, qui obsonia contra vetitum retinerent, deportarentque ad se submissis nonnunquam lictoribus atque militibus, qui si qua custodes fefellissent, jam apposita a triclinio auferrent.' Atque ut intelligatur, absente Cæsare, ejus Sumtuariam

35 Sestius apud me fuit] Is est pro Legem negligi solitam, Cicero epist. quo Ciceronis extat oratio.

36 Et Theopompus, pridie venisse a Cæsare narrabat literas] Erat, ut videtur, Cæsaris familiaris, ad quem de tantis rebus scribebat literas, et Ciceronis amicus, ad quem Cæsaris consilia deferebat. Is mihi videtur esse qui fabulas collegerat, cujus gratia Cnidiis Cæsar immunitatem dedit, teste Plutarcho in ejus vita.

37 Hoc scribere] Cæsarem. 38 Leges sua] Quas paulo ante tulerat quam in Hispania contra filios Pompeii proficisceretur.

39 Sicut esset neglecta sumtuaria] Quæ sumtus civium moderabatur. De qua sic Suetonius in Cæsare cap.

ad Famil. IX. 15. sic scribit: 'Quamdiu hic erit hic noster præfectus moribus (Cæsar), parebo auctoritati tuæ; cum vero abierit, ad fungos me tuos conferam.' Legis enim Sumtuariæ inter capita forte scriptum erat, ne quis vesceretur fungis. Lege Macrobium de Lege Sumtuaria, lib. III. Saturnalium, et Dionem lib. XLIII. qui dicit Cæsarem fuisse præfectum moribus, non censorem, antequam contra filios Pompeii in Hispaniam proficisceretur.

40 Sed heus tu, celari videor, &c.] Quibus de versibus verba faciat, incertum est. Sed ii videntur esse qui ex Græco quodam poëmate in Lati

ego accepi A. D. IV. Kal. Octob.4 satis commodas de Britannicis rebus: quibus, ne admirer, quod a te nullas acceperim, scribit, se sine te fuisse, cum ad mare accesserit, etc. Er Cic. ad Quintum fratr. 3, 1.

Cum hanc jam epistolam complicarem, tabellarii a vobis venerunt A. D. XI. Kal. Sept. vicesimo die.42 O me solicitum! quantum ego dolui in Cæsaris suavissimis literis! sed quo erant suaviores, eo majorem dolorem illius ille casus afferebat.43 Ex Cic. ad Quintum fr. 3, 1, 5.

EX EPISTOLIS AD C. OPPIUM ET BALBUM CORNELIUM.

CÆSAR OPPIO ET CORNELIO44 S.

Gaudeo mehercule vos significare literis, quam valde probetis ea, quæ apud Corfinium sunt gesta:45 consilio vestro utar libenter, et hoc libentius, quod me sponte facere constitueram, ut quam lenissimum me præberem, et Pompeium, darem operam, ut reconciliarem. Tentemus hoc modo, si possumus omnium voluntates recuperare et diuturna victoria uti: quoniam reliqui diuturnitate odium effugere non potuerunt,46 neque victoriam diutius tenere, præter unum L. Syllam, quem imitaturus non sum :47 hæc nova sit ratio vin

NOTE

nam orationem conversi sunt, qualia sunt Arati Phænomena quæ in manibus habemus a Cicerone condita.

41 A. D. IV. Kal. Octob.] Id est, XXVIII. Septembris.

42 Vicesimo die] Postquam se viæ mandaverant.

43 Eo majorem dolorem illius ille casus afferebat] Casum illum arbitror fuisse decessum filiæ Juliæ, de quo ex Britannia reversus nuntium accepit, quoque rerum Romanarum fuit immutata facies.

44 Oppio et Cornelio] Oppius erat amicus Cæsaris, cui et vIII. liber de bello Gallico et ceteri qui negantur esse Cæsaris, assignantur. Cornelius vero is est Balbus Gaditanus, de quo

supra. Ambo res ejus curabant, ut intelligitur ex A. Gellio xvir. 9.

45 Quæ apud Corfinium sunt gesta] Clementer. Vide lib. 1. de bello civili. Balbus ipse Ciceroni in eandem sententiam scribit his verbis: Factum Cæsaris de Corfinio totum me probaturum scito, et quomodo in hujusmodi re commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret.'

46 Quoniam reliqui diuturnitate odium effugere non potuerunt] Ut Cinna et Marius.

47 Præter unum L. Syllam, quem imitaturus non sum] Nolebat imitari, quia oderat, ejus sævitiam exper

tus.

çendi; ut misericordia et liberalitate nos muniamus: id quemadmodum fieri possit, non nulla mihi in mentem veniunt, et multa reperiri possunt. De his rebus, rogo vos, ut cogitationem suscipiatis.48 Cn. Magium, Pompeii præfectum, deprehendi :49 scilicet meo instituto usus sum, et eum statim missum feci. Jam duo præfecti fabrum Pompeii in meam potestatem venerunt,50 et a me missi sunt: si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari, ut malit mihi esse amicus, quam iis, qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi: quorum artificiis effectum est, ut resp. in hunc statum perveniret. Ex Cic. ad Attic. 9, 8.

52

Cf. C. 1. 23. 24. Mentio quoque hujus epistolæ fit apud Celsum p. 187.

CESAR OPPIO ET CORNELIO S.

A. D. vII. Id. Mart.53 Brundusium veni: ad murum castra posui. Pompeius est Brundusii: misit ad me Cn. Magium de pace. Quæ visa sunt, respondi:54 hoc vos statim scire volui. Cum in spem venero, de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam. Ex Cic. ad Attic. 9, 13.

Habet et Celsus p. 188.

De Cæsare fugerat me ad te scribere." Video enim, quas

#Oblitus eram ad te scribere.

NOTE

48 De his rebus, rogo vos, ut cogitationem suscipiatis] Reperiendis quæ nondum quisquam repererat.

Sic

49 Cn. Magium, Pompeii præfectum, deprehendi] Intellige fabrum. enim appellat lib. 1. de bello civili.

50 Jam duo præfecti fabrum Pompeii in meam potestatem venerunt] Cn. Magius et L. Vibullius Rufus, qui lib. III. de bello civili dicitur præfectus Pompeii, tametsi fabrum non addiderit; ut neque hic Cn. Magium præfectum fabrum dicit, sed præfectum tantum.

51 Quam iis] Marcellis et eorum similibus.

52 Effectum est] Ab iis enim depravatus est Pompeius, et abalienaDelph. et Var. Clas.

tus a Cæsare.

53 A. D. vII. Id. Mart.] vII. Februarii.

54 Misit ad me Cn. Magium de pace. Quæ visa sunt, respondi] Scribit tamen idem Cæsar lib. 1. de bello civili, a se quidem missum, sed a Pompeio non remissum. Utrumque tamen factum hoc modo potest conciliari. Misit primum Pompeius Cn. Magium ad Cæsarem. Cæsar, quæ sunt visa, respondit, misitque ad Pompeium qui responsa ferret eundem Magium, quem et reversurum esse expectabat. Sed Pompeius, quia Cæsaris responsa non placebant, Cn. Magium ad Cæsarem non remisit.

Cæsar

3 H

tu literas expectaris. Sed ille scripsit ad Balbum, fasciculum illum epistolarum, in quo fuerat et mea, et Balbi, totum sibi aqua madidum redditum esse :55 ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistolam :56 sed ex Balbi epistola pauca verba intellexerat, ad quæ rescripsit his verbis: De Cicerone video te quiddam scripsisse, quod 'ego non intellexi: quantum autem conjectura consequebar, ' id erat hujusmodi, ut magis optandum, quam sperandum putarem.' Itaque postea misi ad Cæsarem eodem illo exemplo literas. Jocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus, etc. Ex Cic. ad Quintum fr. 2, 12.

[ocr errors]

Libri sunt epistolarum C. Cæsaris57 ad C. Oppium et Balbum Cornelium, qui res ejus absentis curabant. In his epistolis quibusdam in locis inveniuntur literæ singulariæ, sine coagmentis syllabarum, quas tu putes positas incondite: nam verba ex his literis confici nulla possunt. Erat autem conventum inter eos clandestinum, de commutando situ literarum, ut inscriptio quidem alia aliæ locum et nomen teneret sed in legendo locus cuique suus et potestas restitueretur, est adeo Probi Grammatici commentarius satis curiose factus, de occulta literarum significatione epistolarum C. Cæsaris scriptarum. Er Gellio 17, 9.

Steganographiæ hoc specimen est, a qua differt prorsus tachygraphia, quæ in notis Tironis et Senecæ spectatur. Opus Probi Grammatici, de quo hic sermo, non confundendum est cum ejus libello de notis Romanorum, qui ævum tulit.

EX EPISTOLA AD Q. PEDIUM.

CESAR Q. PEDIO S.

Pompeius se oppido tenet:58 nos ad portas castra habemus: conamur opus magnum et multorum dierum, propter

NOTE

55 Totum sibi aqua madidum redditum esse] Vel imbris vel fluminis in quod tabellarius fortuito deciderit.

56 Ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistolam] Obliterata enim madore fuerat.

57 Libri sunt epistolarum C. Cæsaris, &c.] Et epistolæ Cæsaris et Probi Grammatici commentarii uno fato perierunt.

58 Pompeius se oppido tenet] Brundisio.

« ForrigeFortsæt »