Billeder på siden
PDF
ePub

HISTORIE

JULII CESARIS

FRAGMENTUM

EX V. C.

De quo scias: reperta fuisse ista in Cujacii codice sine ullo nomine; in codice autem eadem Petaviano, sub nomine PETRARCHÆ, quæ quia vide bantur facere ad eum librum ultimum, addere nos hic voluisse.

NAM diuturnitas belli pacem, labor requiem, triumphum victoriæ flagitant; non civiles quidem istæ, sed hostiles illæ, de quibus antea dixeramus. Quo modo autem triumpharet, aut qua ratione quiesceret, de quo scriptum sit, nil actum credens cum quid superesset. Pompeii Magni filii Hispanias occuparant (sequebatur autem illos non quidem patris virtus, sed hominum favor ingens, et paternum nomen) Cneius et Sextus. Sic pro uno duos substituerat fortuna Pompeios. Egeratque Cneius major natu, cui plus industriæ inerat atque consilii, confugiendo in fidem et clientelam omnium Hispaniæ civitatum, precandoque, fortunam suam miserando, patrisque memoriam renovando, ut sibi multum jam licentiæ partum esset. Nec precibus tantum, sed vi etiam congregato exercitu inciperet provinciam vastare; ita ut pedetentim qui favorabiles ab initio fuerant, esse inciperent odiosi. Hunc sibi novissimum belli

actum minime negligendum ratus Cæsar, eo raptim proficiscitur. Duo in hoc iter vix auditu credibilia inciderunt. Nam etiam ab urbe Roma in Hispaniam ulteriorem immensum terræ spatium emensus, IV et XX die pervenit: viatori, ne dicam exercitui, celeritas optanda. Magnum: hoc quod sequitur, majus. Horum siquidem tam paucorum spatio dierum, tam multas inter curas, Poëma scripsit, quod inscripsit Iter, quod illud scilicet in itinere edidisset. Sic Pierides armis inserere, etiam nunquam otiosus esse didicerat. Primo Cæsaris in Hispaniam adventu civitatum motus ingens fuit, undique legati ad eum, undique transfugæ, Jam enim Pompeiani juvenes sive in odium, sive in tædium verti cœperant; etiam ut nulla esset in eis culpa. Mos est tamen antiquus populorum semper novos dominos, novas res optare; etiam fama Cæsaris haud immerito super omnes excreverat: ut universi homines ejus splendore caperentur, cuperentque coram cernere, quem usque adeo mirabilem audiebant. In hoc principio ipso maris in ostio, ubi Oceanus terris illabitur, etiam Mediterraneum hoc pelagus nostrum parit, inter legatos invicem partium hinc Didium, illinc Varum, et ambobus cum ipsa tempestate creatum est. Nec minus a ventis et fluctibus, quam ab hostibus, periculi, atque horroris, dum et hinc hostes sævirent, et illinc sævitiam rabiemque hominum maria coërcerent, utraque classe, bello simul et naufragio laborante, duæ partes, duo maria, duplex furor, duæ elementorum atque hominum procellæ. Per hos dies a Cæsarianis duo pedites capti sunt, qui se servos dicerent. Non licuit in his Cæsari suam consuetudinem servare. Antequam ad eum deducerentur, quod a Cæsariano exercitu transfugissent, recogniti etiam a militibus interfecti sunt. Et tabelliones capti, qui ad Pompeium Cordubæ mittebantur, etiam præcisis illico manibus sunt remissi. Similiter speculator Pompeianus captus, atque occisus est. Credo ego iratos bello milites, et imperatoris sui morum conscios atque clementiæ, hoc remedii genus excogitasse, ne quis faciem ejus videret, ut sic nullus evaderet. Cordubam Pompeii tenebant, Cæsar obsidebat. Illis

tamen absentibus, multis ibi etiam magnis præliis decertatum est. Cumque die quodam ferro et flammis solito etiam gravius pugnaretur, oppidani, ira in furorem versa, hospites qui securi secum jure veteris hospitii morabantur, inspectante Cæsaris exercitu, jugulatos e muris præcipitare, quasi crudelitate non virtute victoria quæreretur, incœperant. Spectaculum miserum atque horrendum. Qua re ex gemitu morientium audita, unus qui ad tutelam muri sub terram in cuniculo erat, exclamavit: Tetrum scelus et immane flagitium, nullaque non barbarie detestandum commisistis absque ulla causa. Nihil enim mali merebantur, qui nihil mali fecerant; qui ad vos vestrasque se aras et focos infausta fiducia contulissent. Jus hospitii sanctum gentibus soli vos sprevistis, atque utinam sprevisse sufficeret. Inhumano illud scelere violastis. Multa quoque in hanc sententiam dixit: quorum verecundia repressi cives ab hospitum cædibus se continuerunt. Sic interdum unius boni viri multos inter malos valuit oratio, etiam inter hostes, etiam suum honorem virtus invenit. Ea res relatu transfugæ in exercitu primum Cæsaris innotuit. Die proximo Tullius quidam, cum Catone quodam Lusitano, legatus ex oppido ad Cæsarem venit. Hujus prima pars orationis fuit optare, ut suus potius felicitate, quam in illius miseria præstitisset. Finis autem fuit se a Pompeio desertos, victos a Cæsare, seque et oppidum dedere, atque orare ut clementiam quam victis gentibus præbuisset, suis civibus non negaret. Multa præter hæc locutus est, quæ scriptorum vitio confusa vix intelligi possunt. Unum illud intelligitur, quod multis ultro citroque dictis tunc deditio non processit. Crescebat, ut fit, in dies obsidio, nec Pompeius expectatam opem aut ferebat aut mittebat obsessis. Quinetiam pro concione dixisse ferebatur; ut quoniam eis auxilio adesse non posset, ipsi noctu etiam beneficio tenebrarum e conspectu hostium evaderent. Quod cum diceret, unum ex astantibus respondisse, ut pugnæ potius quam fugæ signum daret; eumque qui id dixisset, quasi duci ignaviam exprobrasset, neci datum. Hæc quoque res ex* profugis agnita, intus Delph. et Var. Clas.

Cæsar

3G

:

quoque in oppido angustia. * ita necesse est, crescebant. Matrona e muro desiliens dixit se cum ancilla sua statuisse transfugere: illam, forte cognito proposito, jugulatam: se fuga præcipiti evasisse. Tabellæ quoque e muris projectæ, sunt inventæ; in quibus sic ad literam scriptum erat, Lucius Munatius Cæsari. Si mihi vitam tribuis, quoniam a Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi præstiti, tali virtute, etiam constantia futurum me in te præstabo. Simul et legati, qui prius venerant, ad Cæsarem redierunt. Eorum oratio simplex fuit et aperta, et brevis. Si eis vitam largiretur, se die proximo oppidum dedituros. Quibus Cæsar hoc unum breve respondit; Cæsar sum, fidem præstabo. Sic effectum est ut ante diem XI. Kalendas Mart. oppido potiretur. Id cum Pompeio notum est, deposita spe curaque Cordubæ defendendæ, castrisque motis, abscessit, ac Ucubim oppidum petiit. Ibique convocatis quos sibi fidos arbitrabatur, imperavit; ut summo studio perquirerent, qui ad eum, quive ad Cæsarem proni essent. Quod cum ad se relatum esset, LXIV ex his qui faventes Cæsaris victoriæ dicebantur, quasi Cæsarem amare ingens crimen esset, securi ictos occidit. Reliquos intra oppidum inclusit, * equitibus cxx reclusis custodiis ad Cæsarem transfugerunt. Multa præterea ab ipsis Pompeianis per eosdem dies crudeliter gesta sunt; ceu præsagientibus fati diem sibi instare, et (qui mos ferus est quorundam) inferias sibi præmittere aliena cæde quærentibus. Pompeius hoc tempore magnanimitatem suam, etiam metum Cæsaris simulabat. Inventæ sunt literæ ejus continentes Cæsarem non audere in campum copias educere, suis tironibus diffidentem, qui si copiam æquis in locis aliquando faceret, se rem omnium opinione celerius confecturum, idque se expectare, etiam sperare. Ibat præterea Hispanias ambiendo, ut ipse dicebat, civitates suarum partium conservando.. Itaque Hispalim venit, contraque urbem in oliveto castra posuit. Inde alias atque alias adiit. Ad extremum Mundæ substitit, quam supremis cladibus ejus fortuna delegerat, Eo et Cæsar venit, contraque Pompeium castra metatus

est. Pompeius Fausto scripserat: qui quantum datur intelligi, intra oppidum erat: Cæsarem mediam in vallem nolle descendere, quod exercitus sui magna pars tironum esset. Quæ literæ miris modis oppidanorum animos attollebant. Cupide enim spes arripiunt omnes mortales, etiam ea sibi fingunt animis, quæ nec esse nec fieri posse cognoscunt. Tam dulce est non dicam sperare, sed cogitare quæ delectant. Quod enim impossibilia sperentur, non intelligo. Cogitari autem possunt omnia. Dum se sic Pompeius, sic alios solaretur, et ingenti, quantum arbitror, solicitudine agitatus, magna parte noctis structis instaret aciebus; Cæsar, nescio quonam iter acturus, castris egrediebatur. Cui cum status hostium nuntiatus esset, constitit, constituitque aciem. Concursum est magnis hinc inde clamoribus; sed majoribus animis, ineffabilibus odiis atque immensis, pugnatumque acriter ac pertinaciter, et (quod pæne pudendum dixeris humanæ fragilitatis indicium) nusquam Cæsari, aut cum hostibus, aut cum civibus tam anceps eventus, extremove periculo propius res fuit. Usque adeo ut (sicut elegantissime ait Florus) plane videretur nescio quid deliberare fortuna: etiam quid aliud rear, nisi, an amicum suum usque in finem rara etiam sibi prorsus insolita fide comitaretur, an eum extremo jam calle desereret, ad alium transiret. Tantaque hæc fortunæ deliberatio tam diuturna, ut inter moras prælii, neutram in partem inclinante victoria, cum jam veterana illa militum manus tot probata victoriis (Cæsareis oculis insuetum dedecus) sensim retrofugeret, nec quominus palam fugeret, tam virtute quam pudore teneretur. Quod nunquam ante illum diem fecerat, dubitare Cæsar cœperit atque diffidere, etiam solito moestior ante aciem stare, ita tamen ut nihil idem de solita imperatoria virtute remitteret: immo equo desiliens, et furenti simillimus, primam peditum in aciem evolaret, clamans, increpans, obsecrans atque exhortans. Nec tamen voce et oculis, sed manu et pectore fugam sistens, etiam fugere incipientes in prælium vi retorquens. Tanta denique trepidatio lucis illius fuit, tamque diu ambiguus pugnæ finis, ut cogitasse Cæsarem de extre

« ForrigeFortsæt »