Billeder på siden
PDF
ePub

BIBL

OTHECA

A. HIRTII

ᎠᎬ

BELLO ALEXANDRINO

LIBER SINGULARIS.

SI Suetonii ætate incertus fuit auctor hujus libri, ut ipse in vita Julii Cæsaris c. 56. dixit: non videtur posse hodie nomen auctoris libro præscribi. In codicibus præscribitur vel Oppii vel Hirtii nomen; e Suetonio haud dubie: qui vero librarii Cæsaris, Celsi, Suetonii nomen præscripserunt, hi non minus errarunt, quam qui eum esse ab Hirtio Pansa scriptum putarunt, de quo errore ad initia libri octavi de bello Gallico admonitum est. Cf. etiam dicta ad epistolam, Balbo scriptam, eidem libro octavo præmissam, e qua verisimile fit, eundem esse illius libri et hujus de bello Alexandrino auctorem. M.

NOTA

Oudendorpius tamen et in editione posteriore an. 1740. edita, secutus morem consuetum, A. Hirtii nomen huic libro præscripsit. Nec, puto, male; quandoquidem vulgo sub ejus

nomine citari solet. Scriptorem nobilem et oris bene Romani Hirtium vocat Brouckhusius ad Propertium III.

20. 24.

A. HIRTII'

DE

BELLO ALEXANDRINO

LIBER SINGULARIS.

ARGUMENTUM.

Cap. 1. Cæsar Alexandriam oppugnare pergit. 2, 3. Alexandrini strenue sese defendunt. 4-6. Regem Ptolemæum Casar in potestate habet: Arsinoë imperium occupat, Achilla interfecto: Ganymedes aqua intercludere Casarianos parat. 7-9. Trepidantibus his Casar puteis fossis aquam suppeditat. 10-18. Navali pralio victor Pharo potitur. 1921. In ponte et mole cladem accipit. 22-25. Firmato Casarianorum animo, Alexandrinis petentibus regem dimittit Cæsar: is perfide bellum instaurat: prælio perit Euphranor.

Cap. 26-31. Mithridates Pergamenus auxilia adducit Casari, Pelusio potitur, regios cædit: rex a Cæsare pralio victus perit in Nilo. 32, 33. Alexandria potitus Casar Ptolemæum minorem et Cleopatram reges constituit: Arsinoën e regno deducit: in Syriam abil.

Cap. 34-41. Interim Dejotarus, Armenia rex, contra Pharnacem auxilium petit a Domitio Calvino, qui male rem gerit ;

NOTE

1 Hirtii] Auctor qui sit hujus libri, constat ex præfatione libri vui. de bello Gallico. Fatetur enim Hirtius Novissime imperfecta [Cæsaris Delph. et Var. Clas.

Cæsar

scripta] ab rebus gestis Alexandriæ confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cujus finem nullum videmus, sed vitæ Cæsaris.'

2 S

Pharnaces Pontum occupat, in cives Romanos sævit. 4247. In Illyrico Gabinius suppetias Cornificio afferens improspere pugnat: rem restituit Vatinius, superato Octavio. Cap. 48-64. In Hispania Cassius Longinus, avaritia exosus, orta conjuratione vix evadit: mox seditione facta ad Cordubam, rebus mire turbatis, ne Marcello Lepidoque et Trebonio se committat, aufugit, et in Ibero perit.

Cap. 65-68. Syriam, Ciliciam, Asiam, Cappadociam constituit Cæsar: in hac Bellona templum Lycomedi Bithynio adjudicat; Dejotaro, Gallogracia tetrarcha, Pompeium secuto, ignoscit. 69-78. Pharnacem, dolose agentem, celeri victoria superat, Pontum recipit, Mithridatem Pergamenum regem Bosphori et Gallogræcorum tetrarcham constituit: in Italiam subito abit.

BELLO Alexandrino conflato, Cæsar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabathæorum Malcho3 evocat; tormenta undique conquiri, et frumentum mitti, auxiliaqued adduci jubet. Interim munitiones quotidie operibus augentur, atque omnes oppidi partes, quæ minus firmæ esse viderentur, testudinibus atque musculis aptantur:4 ex ædificiis autem per foramina in proxima ædificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis dejicitur, aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam incendio fere tuta est

a Confecto Lov. e Rh. Edd. pp.-b vulgo ex Cr.- Navat. Pet. Leid. Dorv. d Mss. plerique et Edd. pp. carent r que, non male.-e deest V. male.--f Essent t. Carr. B. V. e. videntur Mss. 6.-8 ac Mss. plurimi et Edd. qdd. Al.

NOTE

2 Rhodo] Rhodus clara Maris Mediterranei insula, quæ nomen adhuc retinet, de qua supra.

3 Ab rege Nabathæorum Malcho] Nabathæam Strabo et Plinius Arabiam Petræam vocant. Gentis genus et nomen a Nabaioth primogenito Ismaëlis deductum est. Malchus ille eorum

rex, quod Pachoro Parthorum regi auxilia misisset, grandi pecunia a L. Ventidio postea multatus est.

4 Aptantur] Minus apta vox videtur. Sic tamen Virgilius loquitur Eneidos 1. III. Interea classem velis aptare jubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.'

« ForrigeFortsæt »