Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]

et omnino ad II. 13. nec non ad Flor. rv. 12. 37. Aliis oculos, aliis manus amputabant:' et infra Davis. ad B. Civ. m. 28. tempestatis et sentinæ vitiis.' Hirt. B. Afric. c. 31. pabulandi, lignandi, aut muniendi gratia vallum petierant.' Apulei. Met. Iv. p. 66. non fusti tantum, sed machæra perfossus morti succumbere :' ut legi e Mss. debet, non percussus occumbere.

11 Mittit] Clarius paullo et effi eacius Leid. pr. dimittit. Vide exempla ad Iv. 19.nuncios in omnes partes dimisisse:' ubi etiam variant libri recentiores. Mox c. 7. Equitum turmas dimittit in omnes partes.' e. 24. plures in partes dimittere exercitum.' Adde c. 25.

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]

4 Nullum summum bellum posse conflari] Sic Mss. omnes. Summum beltum, est quod vulgo generale dicerent. Vossius. Summum bellum est, in quo summa rei verteretur, et a quo maximum dependeret discrimen. V. Gron. ad Liv. XXVI. 10. et XXXVIII. 50.

7 Belli gloria Gallos omnes Belgasque præstabant] Confirmant hanc lectionem omnes Msti Codd. Præstare quando antecellere notat, plerumque dativum regit. Construxit tamen cum accusandi casu quoque Livius 1. v. Ut nuntiare domum possint, quantum Galli virtute cæteros mortales præstarent.' Nec alia mihi ratione locutus videtur Tacitus AnnaJium IV. quando præsidere cum accusandi casu dixit: Et haud spernenda illic civium sociorumque manus litora Oceani præsidebat.' Vossius. Observat Dionys. Vossius perrarum esse, ut hæc vox, quando notat antecel

6

lere, accusativum regat. Id ne quis in posterum credat, exemplis, nisi fallor, efficiam. Quintilianus Instit. Orat. 1. 1. Præstat tamen ingenio alius alium.' Idem n. 20. Ea in quoque animalium est virtus, qua præstat cetera vel pleraque.' Corn, Nepos Epam. c. 6. Eloquentia omnes eo præstabat tempore.' Idem de Regibus c. 3. Animi magnitudine et calliditate omnes in Africa natos præstitisse constat.' Et vit. Hannib. c. 1. 'Non est inficiandum, Hannibalem præstitisse ceteros Imperatores prudentia.' Adi et vit. Attic. c. 3. et 18. Daris. Vide ad 1. 2. Virtute omnes præstare :' uti est in Msto.

6

8 Finitimasque in civitates] Emenda his civitates: ut est in primo ac secundo Bongarsiano codice: aut cum Petaviano induce vocem in. Vulgata lectio absurda nec Latina est. Vossius. Fin. civitates. Sic Mss. Eliens. et Petav. Mss. autem Reg. et Voss. et Editt. Vett. finitimasque iis civitates. Quæ vera demum est lectio. Scaliger (errore, ut opinor, typogra phico) edidit fin. in civitates. Quem fideliter secuti sunt recentiores; nullo videlicet, neque sensus, neque Latinitatis vestigio. Clark. His reposui e Mss. omnibus: in sine dubio pro is operarum vitio in Scal. Editionem inrepsit.

9 Correo] Mss. omnes Corbeum nuncupant: noster codex stat pro vulgatis. Vossius. Variant etiam Mss. Orosii. Correo retinent Leid. pr. Scalig. Oxon. constanter hic et in seqq. Immo c. 7, et c. 19. etiam Cujac. Bong. pr. sec. Petav. aliique Correum dant. Cum vulgaribus Mss. et Edd. Vett. Corbeus vocatur quoque in Celso.

Exercitum conparare] Melior videtur lectio illa, quam exhibent Mss. Reg. Eliens. et Vossil, Exercitus comparare: propter id quod sequitur, atque in unum locum cogere. Quanquam utrumque recte dicitur. Clark. Ex.

[ocr errors]

ercitus cum habeant Manuscripti mei omnes, uno alteroque recentiore exeepto, uti et Edd. quædam, ut Steph. Gryphii, &c. eum numerum revocavi. c. 48. Quibus in locis Cæsar exercitusque fuissent.' Adde c. 54. 'exercitibus contineri.' B. G. 1. 40. nostros exercitus capi posse:' et sexcenties.

11 Erant adtributi] Miror equidem Jul. Celsi verba, qui p. 161. sic loquitur: Rhemorum legatio querentium Bellovacos-exercitum comparare,' ut Suessionem suam urbem invaderent. Mira sane fuit hominis imperitia; quippe Suessionem pro urbis nomine habuit, nec intellexit Suessiones dici Rhemis attributos, quod eorum facti erant clientes. Davis.

aliæque colendorum, quod multum præfero: qui, scilicet, remanserant ad agriculturam exercendam: unde vitam sustentare possent. c. 3. ' rura colentes:' qui non placet e v. c. Ursino.

13 Impedita circumdatum palude] In silva circumdata palude, Ms. Cuj., Bong, pr. sec. Pet. Pal. et v. c. noster: in silva circumdatum palude, Bong. tert. in silva circumdata pelle Ms. noster; quod damno. Vossius. In aliis Codd. omissa voce impedita, legitur in silva, circumdatum palude, quam lectionem Fr. Hotomannus recipiendam putavit, quia statim Cæsar ulteriores silvas memoret. Nos autem, utraque admissa, scribimus Locum castris excelsum in silva, impedita circumdatum palude.' Sic c. 14. 'paludem impeditam' dixit. Cum tamen plurimi Mss. et Editt. vett. Rom. Ven. Beroald. exhibeant circumdata, potius legendum existimarim locum castris excelsum in silva impedita, circumdata pa

17 A T. Labieno] Prænomen Titi agnoscunt duo recentissimi Voss. tert, et Dorvill. Omnes reliqui quod sciam L. Lucio, et Oxon. Lilio dant. Cuncti etiam ab, ut reposui. Forsan ejiciendum est prænomen, nisi lateat_lude, delegisse. Certe c. 18. silvas voaliud, quod subodorari nequeo. Non certe legato: tam enim Fabius erat Legatus, quam Labienus. Notandum antem mox pro injungebat, in Codice Scaligeri scribi inpingebat. Vide ad c. 49.

[ocr errors]

VII. 5 Agrorum incolendorum] Colendorum Mss. quinque, quod non minus placet. Aliud Celsus p. 162. ait : ⚫ Comperit nullum fere præter rusticos in ædificiis inveniri. Demigrasse omnes Bellovacos armis idoneos,' &c. Fortasse vitioso codice Hirtii usus erat, qualis Palatinus, qui hoc loco habet: atque hos qui agrorum colendorum caussa remansissent, sed speculandi gratia essent remissi.' Ubi si pro sed legas et, constabit sensus: verum vulgata lectio optima est in Hirtio, et verissima. Vossius. Mss. nonnulli colendorum. Quod idem est. Clark. Incolendorum inveni in solis Andino et Oxon. Ceteri scripti et Edd. primæ, item Vasc. Str. Steph.

cavit impeditissimas. Davis. Ex Mss. plurimorum consensu, existimo legendum, Locum castris excelsum in silva, impedita circumdata palude. Codices nonnulli, impedita circumdatum palude. Davisius distinguit, in silva impedita, circumdata palude. Quod parum interest. Priorem tamen lectionem præfero. Clark. Uti vulgo editur, diserte exhibent optimi Codd. Andinus et Oxoniensis. Ceteri tum aliorum, tum mei et Edd. primæ in silva, circumdata palude. Unde legendum esse liquido adparet in silva, inpedita circumdatum, vel si mavis ob plurimorum Codicum consensum circumdata palude. Sed rursus nolo id mutare, quia potest facile ad locum referri. Solent enim palustria esse in ipsis silvis. Unde crebro junguntur silvæ paludesque : et vi. 34. in Mss. quibusdam; ‘aut locis silvestribus palus inpedita.' Posset alioquin etiam scribi inpeditum circumdata pq

[ocr errors]
[ocr errors]

lude. Certe inpeditum aiunt esse in Carrariensi, habetque Orosius. De loco inpedito, palude inpedita vide plura ad VI. 8. Circumdari tam dicitur id, quod ambit et cingit, quam quod ambitur et cingitur. Hirt. B. Afric. c. 34. Oppido munitiones circumdare :' c. 74. Multitudine circumdata.' Vide ad Livium 1. 28. Armata circumdatur legio,' et ad Justin. iv. 4. Munitionibus circumdatis.' Ut et circumfundi sæpius. Minus bene Ciaccon. silva inpeditum circumdatum palude. Dein autem conjicit inferiore ac duriore cond. Frustra.

18 Castris Comium] Castris Atrebatem Comium. Bong. pr. sec. tert. Pet. Pal. et v. c. ac Ms. noster. Vossius. Atrebatem addunt Mss. omnes præter Oxon., uti et Edd. primæ ut supra; quare reposui.

22 Si, ut diceretur, Cæsar] Lege dicebatur, ut exhibet Bongars. tert. Davis. cur. sec. Accedit Leidens. sec. et Ms. Latinii, teste Ursino.

24 Decertare cogerentur] Decertare, si Bernartio (notis in Statium) credis, est vehementer et pertinaciter certare. Ut deperire, pro valde perire, &c. Sed multum fallitur. Neque aliud aut εμφατικώτερον est hoc decertare, quam certare. Bernartium miror non magis in Papinio versatum fuisse, quam ut hoc diceret; cum constet familiare illi ævo fuisse compositis vocabulis, pro simplicibus uti. idem Statius Thebaid. 1. dequestus pro questus dixit: et Suetonius deca nare pro cœnare, et alia id genus complura habet. Tale est quod in Julio ejus legimus c. 24. Sed rebus prospere decedentibus:' aliis auctoribus diceretur, prospere cedentibus,' ut 'male cedere' Horatius et Ovidius dixerunt. Vossius.

Sic

[ocr errors]

25 Adduceret] J. Fr. Gronovius ex optimis, ut ait, membranis legit, sin majores copias ageret.' ́ Vide sis eum nd Livii v1. 28. Nostri vero codices vulgatam lectionem tuentur, eamque

retineo, cum Cæsar hoc, non illo, modo loqui soleat. Davis. cur. sec. More solito Andinis membranis adstipulantur Oxonienses, quas hic contra reliquorum Codicum consensum et frequentem in his commentariis usum Toû adducere non quidem ausim sequi, ut in textum agere reponam. Verum eam lectionem egregie juvant integerrimi Codices Hirtii ipsius de B. Africo c. 18. ' cunctis copiis auxiliisque actis,' ubi vide: vulgo coactis vel accitis.

VIII. 4 Hostes c. suorum p. prodirent] Elegantins Bong. prim. hostis prodiret: quod ultimum etiam exaratur in Bong. sec. et Egmund. Retento hostes; quasi hostis in Nominativo etiam diceretur hostes, ut vallis et talles et alia, de quibus vide ad vII. 47. Præterea suarum est in Voss. primo: unde Librarii alii dederunt forsan sua; quod restat. in Bongars. primo ac Leid. primo, et defendi posset.

6 Veteranas legiones] Mss. quinque veterrimas. Vossius. Mss. quinque Voss. et Brant. Norvic. cum editt. Rom. Ven. Beroald. habent veterrimas legiones: quæ quidem lectio videtur recipienda: veterrimus enim vox est proba, quam induxerunt Librarii, quia minus est proletaria. Vide J. G. Vossium de Anal. 11. 24. Davis. Veterrimas. Sic Mss. plurimi. Hancque, lectionem recipiendam existimat Davisius. Al, veteranas. Clark: Omnes omnino Mss. et Edd. ante Scalig. præter Vasc. Str. Steph. et Gryph. post. exhibent Veterrimas, quod mutari non debuit. Veterrimas vocat in collatione aliarum, ut patet ex seqq. Alibi Veteres legiones Cæsar dicit, ut B. Civ. n. 101. ut ipse Hirt. B. Alex. c. 58. quamquam ibi in Leid. pr. est veteranas. Contrarium amplectitur Hotom. ex 1. 24.

legionum 4 veteranarum:' ubi Mss. tamen mei omnes veteranorum dant. Sed aliter Mss, B. Civ. III. 29. ubi `vide.

8 Functa] Deest in Mss. Reg. Eliens. et Vossii, et Editt. Vett. Et deesse potest, integra sententia. Pro Collatione Mss. in collatione. Clark. Plerique Mss. et Edd. ante Beroaldum non agnoscunt functa. Sed non loqui tam concise solet Hirtius: quare hoc participium retinui auctoritate Cujac. Scalig. Leid. pr. And. et Oxon. ac Petav. a m. sec. Seneca Epist. 93.

functum omnibus vitæ humanæ stipendiis.' Iidem Codices, et alii non habent in, quod tanquam in omnibus Mss. exstaret, profert Clarkius, sed Edd. primæ exhibuerunt. Quomodo Auctor B. Hispan. c. 31. In collatu pari sunt conditione.' Nihilominus vulgarem lectionem præfero.

9 Consilio advocato] Proculdubio legendum concilio, cum omnes milites ad hunc cœtum cogerentur. Davis. Concilio est in Edd. Vascos. Str. Steph. Gryphii utraque, et forsan in uno alteroque Mss. At tamen non temere hic mutem. Consilium postquam dimiserat, Tribuni militum, et primi ordinis Centuriones potuerunt ea communicare, ut sæpius ante, cum militibus. Omnibus pertinet ad consilii participes, non ad multitudinem, a qua secernuntur, Concilio edidit quoque Clarkius, qui sine dubio etiam de concione intellexit. Contra idem cum vulgaribus edidit in consilio B. C. 1. 19. ubi eædem Edd. et Mss. plerique concilio habent, ubi vide: ibidem concilia conventusque hominum fugeret.'

14 Irent] Ita ex Ms. Reg. restitui. Quod habent Editi, iret, minus eleganter dictum est. Clark. Ita bene Clarkius, et jam ante eum Vascos. Strada, Stephan. Gryph. post. confirmaturque Mss. Scalig. Oxon. Leid. pr, Vossianis duobus et aliis cum Ed. Inc. 1473.

18 In conspectum hostium] Ms. Norvic, ac editt. Kom. Ven. Beroald, habent in conspectu hostium, nec hanc lectionem alia de ratione mutarunt

[ocr errors][merged small]

29.

Urgente nocte, compulsus in oppido.' Alia hanc in rem exempla videre est apud G. J. Vossium de Constr. c. 65. Davis. In conspectu adducit. Vide supra ad iv. 12. Clark. Ita agit Clarkius, ac si Mss. et Edd. omnes darent conspectu, uti etiam vII. 48. VIII. 23. 27. 29. Verum conspectu non comparet, nisi in Voss. pr. Lovan. Egmund. Voss. sec. et tertio ac primis Edd. solemni confusione, ut sæpe dictum est; nec ubique temere recipiendum. Hoc enim pacto facile altera locutio in conspectum posset proscribi, et nullus invenietur locus, in quo non Mss. quidam, omisša lineola, Ablativum ostentent, Delendam autem notam suam in curis secundis monuit Davisius.

IX. 9 Coronisque pro ratione ejus altitudinis] Loriculam pro hac rat. Bong.. tert. Pet. Pal. et similiter fere omnes reliqui codd. Sed nec illud coronis. rejici velim : nam coronæ sunt fastigia Στεφάνους et summitates turrium. Euripides, σтepavúμaта HÚрушv Sophocles nuncupat. Originem vocabulo dedit, quod ut corona dentata plerumque est, ita sæpe et veterum mania, intervalla exigua, aut rimas in summo habebant, quæ pro fenestellis erant propugnantibus. Quin deprehendas hodieque in vetustioribus muris indicia, aut potius ipsissi-, mam formam. Vossius. De hoc loco multo Just. Lipsius Poliorc. 11. Dial. 2. Davis. Mss. plurimi Loriculam pro hac ratione. Clark. Coronisque est in solo Faërni libro. In Andino et coronis. In Oxon. et Ursin. Coronis

inæd. elapsis que et seqq. 4 vocibus. Ceteri Mss. omnes et Edd. primæ aliæque Loriculam vel loricam vel luricam pro hac ratione ej. alt. quam lectionem propugnat Lipsius, et ex inadificandi verbo statuit fuisse ligneam. Corona optime dici possunt repávaι murorum. Vide Græv. ad Hesiod. 007. 916. et alios. Sed quid vetat utramque vocem admittere? Quo facit verbum inædificari. Coronis loricam inædificari jussit: i. e. in summo rotundi valli fastigio ædificari loricudam. B. Civ. I. 16. Inædificata in muris mœnia.' Nam et Tepávovs et στεφάνας pro ipsis muris seu eorum ambitu adhibuerunt Græci, ut in Epigramm. ὑπὸ στεφάνῃσι πόληος. lib. 1. p. 90. Ed. Steph. Adde ejus Thesaurnm. Immo hanc emendationem unice confirmat Curtius IV. 4. § 30. 'Angusta muri corona erat: Non pinnæ, sicut alibi, fastigium ejus distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum sepserat.' Hac addunt Edd. ante Scalig. et Mss. præter Faërn, et Andin. tamen, quare rursus intrudere nolui; sed alioquin abjici poterat ejus, si Mss. faverent. Si conjecturis indulgere licet, en aliam; quam forsan non nemo amplectatur; et loriculam pro coronis ac ratione ej. alt. Loricam et pinnas jungit v11. 72. : 14 Ut hostis a duplici propugnatorum ordine depelleretur] Ab hac lectione multum abeunt Codd, nonnulli. Mss. Carrar. et Norvic. Ut ab hostibus duplici propugnatorum ordine defenderentur. Sic et editt. Rom. Ven. Beroald. nisi quod in iis defenderetur. Recte, ut opinor. Locus enim sic videtur legendus ut hostis a duplici fossa, duplici propugnatorum ordine, defenderetur. Ultima vox in causa fuit, cur loco hostis a duplici fossa, reposuerint Librarii ab hostibus duplici fossa: rariorem enim hic obtinet arcendi significationem. Quadrigarius Annal. XII. Milites Metelli sauciabantur multo minus, et, quod maxime opus

De

erat, a pinnis hostes defendebant fa cillime.' Quis non videt, hinc conjecturam nostram quam maxime firmari? Quod multo fiet manifestius, si audiamus A. Gellium Noct. Attic. IX. 1.; ubi sic ille: Quod autem ait idem Q. Claudius a pinnis hostis defendebant facillime; animadvertendum est usum esse eum verbo defendebant, non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine, nam defendere et offendere, inter sese adversa sunt, quorum alterum significat ἐμποδῶν ἔχειν, alterum ἐκ ποδῶν ποιεῖσ. bai, quod hoc in loco in Q. Claudio dicitur.' Silius Italicus v. 491. fendere nescia morti Dedecus.' Et VII. 170. Pura soliti defendere lympha.' Vide etiam not. ad B. G. 1. 44. Vulgg. depelleretur ex hujusce verbi interpretatione, et duplici fossa omittunt ob primam vocem proxime repetitam. Davis. et Clark. Egregie hunc locum restituit Davisius, quod e meis Codicibus clarius patet. Nam Bongars. Voss. Petav. Lovan. Egmond. Gott. Dorv. Leid. sec. tert. et alii cum primis Edd, habent ut ab hostibus duplici fossa d. p. o, defenderentur, vel defenderetur. Oxon. et And, cnm Scalig. adstipulantur vulgatis; sed hinc patet hostis esse in aliis Mss. at Leid. Sec. hostis et duplici fossa agnoscit; sed retinet depelleretur, quod sine dubio e Glossa intrusum. Sæpe in Cæsare et Hirtio usu venit, ut e duabus lectionibus tertiam elicere debuerimus, quæ ab auctore verosimillime videtur esse profecta. De verbo defendere adi Brant. ad 11. 44. et Ill. Heins. ad Ovid. Epist. Her. v. 16. 'Defensa est humili cana pruina casa.' Dictys Cret. 111. 7. Regis necem defenderent.' Infra B. Civ. 1. 7. ‘Imperatoris injurias defendere.' B. C. 11. 2. ut ignis jactus et lapides defendi possent.' Adde c. 9. 11. 110. vim suorum defendebant.'

[ocr errors]

Duplici propugnatorum ordine] Altero scilicet, in pontibus; altero, sub

« ForrigeFortsæt »