Billeder på siden
PDF
ePub

sec.

Male ex unico eoque recentissimo codice delent præpositionem a viri docti contra Hirtii mentem. Superior astas non intelligitur ejus anni æstas, sed præcedentis. Ab ea æstate nullum tempus bellandi intermiserat Cæsar, nam per hiemen maximi motus Gallorum erant facti. Consule initium libri septimi. Immo licet capiamus de inita ejusdem anni æstate, vel sic nihil innovari velim contra reliquos Mstos. Sed priorem sensum præfero.

7 Resisti posse Romanis] Mss. Reg. Eliens. et Vossii habent, resisti posse a Romanis. Quæ si vera lectio sit, jam hoc dicet Hirtius; Romanos neque, in unum coactis copiis, resistere posse tam multis in locis; neque, divisis copiis, resistere posse tantæ multitudini. Sed neque vulgata lectio loco movenda. Clark. A addunt quoque Mss. Urs. Brantii, uti et Bong. pr. Petav. Leid. pr. Voss. pr. Egm. Lovan. et 4 alii et Ed. Inc. Præstat tamen reliquorum Codicum lectio. Didicerant Galli cum alias, tum præcedenti æstate ad Alesiam, se Romanis pares non esse, si omnes copiæ in unum locum essent coactæ, uti bene exposuit Hotomannus. In Bong. sec. legitur et. Forsan olim fait posse a se Romanis. Illud a enim non videtur esse de nihilo.

8 Intulissent c.] Quanto elegantius Andina et Oxon. membranæ inissent: cujus glossa est intulissent. Ut inire prælium, sic inire bellum, passim adbibent Auctores. Livius XXXVI. 1. Vellent juberentne cum Antiocho sege bellam iniri:' et sæpissime. Vellei. 1. 3. bellaque non caussis inita.' Frontin. 1. 1. 8. ' majore bellum molitione inituros.' Justin. vIII. 2. tot bella victores illo duce inie rant.' Adde xi. 11, 6. xvI. et alios. Ipse demum Hirt. B. Afric. c. 91. • Inito bello.'

11, 2. Præficit] Ita reposui ex Ms. Reg. Meliusque convenit cum eo,

quod sequitur, proficiscitur, quam illud, quod habent Editi, præfecit. Clark. Errat Clarkins. Passim Historici jungunt præteritum et præsens, nt aliquoties jam monendum habuimus. Vide præter alia ad v. 11. 'delegit et jubet.' Immo ordo temporum recte servatur. Prius enim præfecit eum; tum profectus est. Constanter etiam præfecit servant Mss. mei. Adde B. Civ. 11. 26. 'se in castra recepit et Imp. appellatur.'

Equitatus præsidio] Sic Cuj. Scal. Leid. pr. cum And. et Oxon, Reliqui tam aliorum, quam mei, et Edd. Vett. equitum. Nil muta: adde potius e tribus prioribus Mss. cum, ut feci; sic enim solent loqui Cæsar et Hirtius. Vide exempla ad Frontin, III. 3. § 1. Cum præsidio Epirotarum urbem obtinebat.' Infra c. 46. Cum equitum præsidio:' ubi Leid. pr. etiam equitatus: et B. Afric. c. 79.

3 Kal. Januarii] In Pet. cod. erat Kall. scriptum imperitia librarii : credo, putavit Kalendæ quoque singularem habere numerum, ideoque imitatus veterem morem, quo coss. pro consules, cos. pro consul, scribebatur. Vossius. Januarii Mss. quidam et plerique Editi. alii Januariis: sed Januarias exhibui fide Bong. pr. Voss. pr. Egmund. Gott. et aliorum atque Edd. primarum, Stephani, &c. Vide Cl. Drak. ad Liv. 1v. 37.

4 Ad legionem XII.] Legionem, quæ cum T. Sextio in Biturigibus hiemabat, hujusce libri c. 11. vocat XIII.: adeo ut vel hic vel illic error sit in numeris. Davis. Hoc loco error est in numeris, uti patet ex vit. 51. ubi mentio fit ‘x111 legionis' et ‘legati T. Sextii.' Monuit hæc jam Glareanus, et ad oram suæ Editionis decimam tertiam adscripsit Vascosanus. Im mo e c. 24. patet Labienum præfuisse legioni XII.: si quidem sana est lectio: XIII. jam recepit Clarkius.

6 Ad inped. tuenda relictis] Docte et nervose membranæ Andinæ non

[merged small][ocr errors]

III. 1 Imparatis disjectisque] In primo et secundo Bong. et Petav. ac Palat. codd. erat dejectisque perperam. Nugatur Hotomannus, cum defectis veram lectionem putat: ipse sensus reclamat. Vossius. Defectis Mss. Stephan. Andin. et Oxon. confirmant, et Rhellican. jam legi voluit. Ceteri Codices, et Edd. Vett. habent dejectis, obvio errore pro di jectis seu disjectis i. e. dissipatis, dispersis; licet dejectis notare posset, turbatis, quod consilio suo et spe deciderint. Detritis Lipsius libri sui oræ adleverat. Nil muta. Sic Capite 7. Pabulatione cum exigua tum disjecta:' ubi itidem in quibusdam dejecta. c. 10. Raris disjectisque ædificiis.' Adde Ill. N. Heins. ad Ovid. Met. III. 726. Trunca sed ostendens disjectis corpora membris.'

[ocr errors]

2 Accidere fuit necesse] Vocem accidere nescio cujus audacia omissam repono, quando constanter omnes Mss. eam agnoscunt. Et Hirtius sæpe imitatur Cæsaris phrasin, qui de bello civil. c. 85. ait: Accidisse igitur his, quod plerumque hominibus nimia pertinacia atque arrogantia accidere soleat.' Quin infra ipse Hirtius: Accidebat autem quoti dianis pabulationibus, id quod accidere erat necesse,' &c. itaque et hic scribe accidere fuit necesse.' Vos sius. Vocem accidere, quam Scaliger aliique perperam omiserant, optime ex Mss. restituit Vossius. Atque infra ita loquitur Hirtius; de bello Gall. vIII. 10. Accidebat autem,id quod accidere erat necesse.' Clark,

[ocr errors]

Revocavi cum viris doctis verbum acɔ cidere, quod addunt tum Edd. Vett. tum Mss. omnes præter unicum Oxoniensem: ut v. 39. Huic quoque accidit, quod fuit necesse.' Nihilo. minus pleniorem locutionem præfero. Vide ad I. 44. et H. 9. Facerem, quod nostri majores fecerunt.' 1. 44. 'Quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi caussa habere.' Simile infra c. 24. Ne simile incommodum accideret, ac Tergestinis accidisset.' B. C. 1. 19. 'Idne fieret, fiebat.' Paullo aliter ac hic v. 33. 'Accidit, quod fieri necesse erat.'

4 Illud vulgare incursionis signum hostium] Trajecta verba ex primo Bongars. et Petav. codd. ita ordino, 'incursionis hostium signum;' pro vulgare in secundo est fugare: Ms. nostr. futuræ. Vossius. Illud vulgare incursionis signum hostium, quod incendiis ædificiorum intelligi consuevit. Lego illud incursionis hostium signum, quæ incendiis, &c. Ordo verborum est a Petav. Bongars. pr. Gottorp. Voss. Egmond. Sed quæ nobis de betur; nam pronomen ad incursionem videtur referendum. Davis. cur. sec. Ordo illa verborum hostium signum est etiam in plerisque meis et Edd. vetustis, sed non in Cujac. Leid. pr. et Oxon. At in Vossiano primo a manu prima est incursionibus. Opinor, Hirtium scripsisse illud, vulgare incursioni, signum hostium, quod scilicet, adesse hostes. Non temere enim contra Mss. quod in quae mutem; ut facit Davisius. Vulgare incursionà notat id, quod in incursionibus plerumque adhiberi solet. S autem e seq. voce signum facile adhærere potuit.

6 Cæsaris id erat] Voculam id expungo, nixus auctoritate quinque Mss. prim. sec. tert. Bong. Pet. ac Pala tini. Vossius. Deest quoque in Mas. Reg. et Eliens. Clark. Nimis obse quentem sibi Vossius habuit Clarkium, ejiciendo rò id: quamquam fate

tur.'

ar abesse quoque a Vossianis, Eg- Ep. 11. 16. 'Etiamsi jure deficeren mund. Lovan. et aliis, uti et Edd. primis, Beroaldi, Vascos. Steph. aliorumque. Verum tamen servant To id Cujac. Scalig. Andin. Oxon. et Leid. prim. Quare eam particulam expungere mihi religio fuit, cum sciam, sæpissime pronomina is, ille, hic, πλεονάζειν. Vide citatos viros doctos in Miscell. Observ. Vol. 11. T. 1. p. 221. Manut. ad Vellei. II. 3.

Arntzen. ad Aurel. Vict. de Vir. Ill. c. 27. et c. 43. et innumeris aliis locis. Immo ipse auctor c. 54. 'legionem, &c. eam dedit :' ubi male istam voculam ejecit Clarkius. Valer. Max. 1. 7. § 5. M. Cicero, cum in villa quadam campi Atinatis deversaretur, is animo,' &c. Sic Mss. in quibus optimus Harlem. Vide soceri

notas.

7 Deficeretur] Vulgg. deficeret; sed nos secuti sumus lectionem Codicis Norv. et locum ex aliis Mstis ita corrigendum esse vidit Marquardus Gudius ad Phædri Fab. I. 21. Sic B. C. III. 64. Quum gravi vulnere esset affectus Aquilifer, et viribus deficeretur.' De hac voce nos multis agemus ad illius libri c. 11. Davis. Optime, quomodo et in Vossii quoque Ms. scriptum est. Alii minus recte deficeret. Clark. Deficeret in paucissimis et recentioribus exstat Mss. sed et in Leid. primo: quod defendi posset, præsertim si vellent cum Egm. et Dorvill. legeremus; ut copia foret nominativus. Sic B. Civ. 11. 37. Non frumentum deficere poterat.' Sed malim accedere Viris doctis, Grutero, Gudio, uti et Editoribus, Aldo, Vasc. Stephano, Gryphio aliisque, et Mss. meis XIV. atque Ed. Inc. 1473. Valer. Maxim. vII. 6. § 2. Alimentorum facultate defici.' Multis hoc de verbo egi ad Front. 1. 7. 1. Ea, quibus deficimur.' Cellar. ad B. Civ. III. 64. Voss. ad Vell. 11. 64. Cort. ad Plin.

[ocr errors]

14 Fideles amicos ret.] Ciacconius mallet legere in fide am. retin. vel fideles ret. ejecta voce amicos. Ego, si quid mutandum est, cum Grutero præferrem facile amicos ret. præsertim cum huic lectioni suffragentur Lovan. Cod. in quo faciles; uti et Palat. Dorvill. et Brant. cum Edd. Beroal dina antiquioribus, quæ dant facile. Nihilominus facile et bene explicari potest lectio vulgaris. Amicos retinebat fideles:' id est, faciebat, ut amici manerent sibi fideles, et in fide

constareut.

6

16 Tali conditione Bituriges proposita] Sic Mss. Reg. et Vossii. Vulgg. minus eleganter, Tali conditione proposita, Bituriges,' &c. Vide supra ad v. 49. Clark. Contra plurimos Mstos tales verborum trajectiones non sunt inculcandæ, sed defen dendæ, si in Mss. reperiantur. E meis nihil mutati ordinis in excerptis adnotatum video.

IV. 4. 11 milia nummum] Sic reperit Gruterus in solo recentissimo Bong. tert. Ceteri Mss. omnes et Edd. primæ dant tot milia n. Quod fidem excedit. An scripsit Hirtius ad II milia? Sæpe enim hanc præpositionem numeralibus addi, et multis in locis corruptam esse, dudum doeuerunt celeberrimi instauratæ Latinitatis duum viri J. F. Gron. de Sestert. 1. 7. et J. G. Grævius ad Snet. Jul. c. 20. ad xx milibus civium.' Cæs. B. Gall. 1. 5. oppida sua nume. ro ad XII.' B. Civ. 1. 39. ' ad vi milia peditum.' . 4. Ad eumdem numerum Cotys dederat.' c. 53. ad II milium numero: ubi etiam vide Ciaccon. Davis. Clarkium et alios. B. Afric. c. 1. ' equitum ad 11 milia,' Adde c. 21. ad ternas cohortes.'

[ocr errors]

5 Condonanda pollicetur] Condonata in iv. Codd. est prim. sec. Bong. Pet. ac Pal. Ciacconius expungendam

vocem putabat. Et integra sententia abesse profecto poterat. Vossius. Præter Bong. tert. constantissime Mss. cuncti et Ed. Inc. præbent condonata. Forsan fuit ab Hirtii manu condonata: id est, eo, quod prædam ipsis condonasset, nomine. Id si minus placeat, a Ciacconii sententia non alienus sum. Ut solent cuique suæ, mea tamen adridet magis conjectura. Male Cellarius etiam ea prædæ nomine suspecta habuisse videtur. Apul. 1. vi. p. 114. accepturus indicinæ nomine VII savia.' Sic enim cum Elmenh, et Roaldo scribendum. Ms. noster indicive; vulgo indicii. Sic vII. 89. Exercitui capita singula, prædæ nomine, distribuit.' Suet. Jul. c. 48. Veteranis, prædæ nomine xx milia numum dedit.' li nomine' p. 121. stipendii nomine' Cicero, et Sueton. Cæs. c. 25. passim eo nomine.

[ocr errors]

nau

6 Recipit] Ita ex Ms. Regio reposui, propter præcedentem pollicetur. Al. recepit. Clark. Ratio, quam adfert Clarkius minus valet, ut vidimus ad c. sec. Nihilominus hoc loco præsens prætuli ex Bongars. pr. Leid. pr. Oxon. Voss. tert. et Dorvill. quia tempus id amant Historici: quod vel ex hoc ipso patet capite.

10 Ex hybernis ab Arare educit] Emendo ex pr. Bong. Pet. et Pal. ducit. Nam si retineas educit, scribendum erat ex hybernis ad Ararim educit. Sed Bong. habebat, ab Ara reducit, quod corruptum ex Arare ducit. Vossius. Ex pr. Bong. Pet. et Pal. Dionys. Vossius emendat ex hibernis ab Arare ducit. Sane ita exhibent editt. Rom. Ven. Beroald. Cum ta men sec. Bongars. repræsentet ab Ara reducit, rescribendum crediderim ab Arare reducit: frequenter enim fit, ut eadem syllaba repetita in causa sit, cur earum altera omittatur. Davis. Parvo admodum discrimine. Clark. Nihil varietatis e Scalig. Andino, Cu

jac. ac Bong. tert. enotatum est. Reliqui omnes cum Edd. primis habent ducit. Ex hibernis educere frequens est in his libris locutio. Malim tamen reducit, id est, revocat, retrahit. Ducit non inprobarem, si ipse adfuisset Cæsar, sed per nuncios ex hibernis evocavit. Dein conlectas vel conjectas, quod malebat Heinsius, est in Lovan. Vide ad B. G. 11. 28. ' Majores natu, quos in paludes conjectos dixeramus.' Contra ceteros Codices non muto vulgarem et propriam hac in re dictionem. Placet potius Gru teri conjectura, qui in seqq. volebat: abjicere rò caussa; cum in Palat. Cod. invenerit explicandæ caussa r. ƒ. Adi de hac ellipsi ad Iv. 1. et alibi.

v. 2 Ducti] Ciacconins malebat adducti, Cur non potius litterarum ductu insistens tum prætulit inducti? Nil contra Mstos mutandum, cam Latinus sit et elegans simplicis verbi hoc in sensu usus, ut cuivis notum V. ad vII. 37. Mox pro desertis vicio in Ms. Brant. Lovan. Dorv. aliisque et Edd. primis est vicis desertis, et in Andino ac Oxoniensi exaratur ad nec. rep. exigua constituerant ædificia; unde non inconcinne refingi posset, Vicia desertis, quæque t. h. c. ad nec, exigua constituerant ædificia (nuper enim,&c.) resectis Toîs oppidis et incolebant.

4 Complura oppida dimiserant] Sie pr. sec. tert. Bong. Pet. Pal. sed Cuj. Ms. amiserant. Prima locutio rarior est: tamen non rejicio. Fossius. Amiserant exhibent quoque Scalig. et Leid. pr. ac Gryphii ora. Cave quid mutes; quamvis dimittere frequentius ea dicamur, pro amittere, relinquere, quæ quasi a nobis recedunt, ut dimittere auctoritatem, occasionem, curam, animam, et similia. Verum et alterum non sine exemplo esta Cæsar v. 18. ut hostes inpetum le gionum sustinere non possent, ripas que dimitterent.' 'Dimittere Sicis liam et Sardiniam' Valer. Maxim.

VII. 6. § 1, quamquam ibi priore sensu posset, et forsan melius, explicari. 8 In tecta partim Gallorum, partim qua conjectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia, erant inædificata, militem contegit] Mira profecto constructio, contegit militem in tecta Gallorum.

Profecto vel dicendum est sui oblitum Hirtium subjecisse postremam hanc vocem, vel librariorum errore pro conlegit scriptum esse contegit. Sane ego hoc prope certum habeo: miror vero nemini doctorum hæc verba suspecta fuisse. At illa tentoriorum integendorum gratia Ciacconius putat glossema esse. Ego non arbitror. Tabernacula seu tentoria præter pelles, sua quoque fulcra (si ve asseres ii, seu pali fuerint) habuere: quis deinde corium insternebatur. Ita hic ait Hirtius, duplicis generis tecta fuisse, alia Gallorum, alia quæ Romani ipsi injectis celeri. ter stramentis exstruxerant, quo iis pelles insternerent. Vel dicere possimus propter truculentiam tempes. tatum extructas a Romanis casas fuisse, ac stramine contectas, et sub iis demum tensas pelles, quo tutiores adversus imbrium vim agitarent. Lib. de B. Afric. c. 47. locus est, qui huc pertineat: 'reliqui ex vestimentis tentoriolis factis, atque arundinibus scopisque contextis permanebant,' Sed vide, quæ ad illum locum notavimus. Vossius. Emendat Dionys. Vossius conlegit. Sed fortasse nihil opus. Neque enim absona prorsus est ista constructio, Milites in tecta contegere. Clark. Ciacconius legebat ponit, quæ tectis p. G. partim conj. c. str. ædificaverat, iisque mil. cont. At hoc pacto alios facillime accipiemus auctores. Videamus, num Mss. saniorem præbeant lectionem: nam in vulgatis scabiosi quid inesse, non dubito. Primo partim ante Gall. non agnosennt Leid. pr. et sec. dein Mss. longe plurimi, non omnes tamen, dant partemque, Mox que tent. Leid, sec.

uti et Edd. Rom. Med. Ven. Beroal di, Basil. sed illæ non habent quæ vel que post partim. Tentoriorumque Palat. tentorium Leid. pr. Scal. Cen turiorum Voss. pr. Centor. sec. Teu tonorum Ed. Inc. dein tegend. L. sec. Carrar, erat Palat. ædificata Beroald. et Leid. sec. in quo etiam contexit. Non me expedio; sed proxime verum est, ni fallor, atque in tecta partim Gallorum, partim quæ celeriter stramentis conjectis tent. int. gratia, erant inædifica ta, milites contegit. Videtis, me transposuisse vocem conjectis tantum, sed aliter distinxisse. Sensus auctoris esse videtur; Cæsarem milites dise posuisse partim in tecta Gallorum; partim in tecta, quæ ipsi inædifica. verant stramentis, conjectis et collectis ad tentoria integenda, si sub divo mansissent: unde etiam minore mutatione scribi posset p. in tecta G. partim conj. c. stramentis, quæ t. int. gratia erant, inædificata m. B. Hisp. c. 16. 'casæ, quæ stramentis erant ædificatæ.' Quidquid sit, hoc firmum maneat, stramenta illa fuisse collecta ad tentoria integenda. Audacior quis ejiceret rd inædificata, legeretque partem conj. c. stram. quæ tent. integ. gratia erant vel etiam sine gratia. Immo et prius partim posset deleri, suffragante præsertim Leidensi prima: nam in his divisionibus, pars, alii et similia semel omitti solent. Videad 1. 8. socerum ad Val. Max. 11. 5. § 3. 'pars capitali judicio damnatæ :' et omnino infra ad B. Alex. c. 29.

dispersi vada fluminis quærentes, partim dem. ripis.' 'Contegit in tecta? dicitur, ut occultare in terram' VII. 85. Quamvis et hac constructione non indigeas, si legamus partim conj. stramentis. Tunc enim contegit stramentis jungenda, et ad priora in tecta subintelligendum aliud verbum adfine dis ponit vel simile quid. Hæc enim elliptica locutio frequentissima est, et nota, ac sexcenties adversa a Viris doctis. Nune vide modo ad c. 16.

« ForrigeFortsæt »