Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

4

MARTINVS HERTZ IACOBO GEELIO ET CAROLO
BENEDICTO HASIO S.

'Septimus octauo propior` iam fugerit annus', ex quo uos adii, uiri illustrissimi, ut amplissimarum bibliothecarum curae uestrae subditarum copias mihi recluderetis, modeste rogaturus. Vos adulescentem uobis ignotum benigne excepistis, studia mea quouis modo adiuuistis, comitate et beneficiis ita me deuinxistis, ut et laetos inde Italiae campos peragrans et in patriam reuersus eorum, quos Leidae et Lutetiae degi, mensium suauissimam recordationem memoria semper custodierim. Huius memoriae ut documentum aliquod uobis offerre liceret, diu in uotis erat. Nihil autem, quod grati animi testificandi causa nomini uestro dicarem, magis aptum mihi uidebatur ea, quam iamdudum molior et praeparo, Atticarum Auli Gellii Noctium editione critica, apparatu et ditissimo et lectissimo instructa. Nam si mihi contigerit, ut in Gellio recensendo aliquid praestem, id uobis potissimum debebo, qui codices harum Noctium optimos, imperiales praesertim, tunc regios, Vossianos, Rottendorfianum, liberalissime mecum communicastis, solidam mihi materiam procurantes, qua criticum, ut ita dicam, aedificium extruerem.

At editionem illam ampliorem paranti Teubneri, bibliopolae honestissimi, epistula allata est, qua, Gellium bibliothecae suae scriptorum Graecorum et Romanorum additurus, eius recensendi negotium mihi obtulit. Quam prouinciam detractare nolui. Iam igitur prodit Gellius ad codices praestantissimos religiose excussos instauratus instauratum enim dicere licet, cum primum ad optimarum membranarum fidem constanter seruatam expressus sit. Quamobrem ne haec quidem editiuncula prorsus indigna uisa est, cui splendidissimorum uestrorum nominum лоóбшлоν τηλαυγές affigerem.

Multis aliis de causis excusatione eam egere, me ipso melius scire potest nemo. Nam emendatio aliquotiens derelicta,

a

*

IIII

saepius incohata tantum et semiperfecta. Quod uitium ut minus intolerabile factum sit, cum Henrici Iacobi et Gustaui Wolffii opera effectum est, qui in locis praesertim Graccis refingendis lectis libris rectisque consiliis saepe me adiuuerunt, tum Alfredi Fleckeisenii cura sollertissima, qua ueteris poeseos Latinae reliquias a Gellio seruatas continuo litterarum commercio mecum pensitauit. Cuius rationes per hoc uolumen his potissimum locis secutus sum: I. 7. 11; I. 15. 16; II. 23 passim; IIII. 17. 15; V. 6. 12; V. 15.9; VI. 7. 3; VI. 9. 4. Coniecturas uero eius iustas et ingeniosas saepius in uerborum ordinem recepissem, nisi id in hac editione adornanda consilium mihi stricte seruandum uisum esset, ut librorum manuscriptorum imaginem, ubicumque aliquatenus saltem liceret, exprimerem. Accuratius scita haec uiri doctissimi mihique amicissimi inuenta hoc ipso loco enarrarem, nisi ipse ex schedis ad me datis epistulam aliquam criticam compositurus esset, quae Schneidewini nostri Philologo olim inserta et commercii nostri gratissimum mihi erit monimentum et ad editionem maiorem exornandam copiosum emendationum elegantissimarum armamentarium.

De codicibus, quibus ad Gellium recensendum uti uestra potissimum liberalitate mihi licuit, in commentatione disputatum est, ab Augusto Meinekio, quem honoris causa nomino, in consessu academiae regiae scientiarum Berolinensis d. IIII m. Nou. a. MDCCCXLVII recitata et actis huius academiae menstruis inserta.

Libri septem priores refingendi erant ad formam eius exemplaris, quod communis fons erat cod. Vat.3452, imp. 5765, Rottendorfiani (cod. bibl. acad. Lugd. Bat. Gron. 21); singulis tantum quattuor priorum librorum locis (temm. lib. I. 15 sq.; XVII. 21; XVIII. 1 sq.; lib. I. 2. 15-I. 3. 7 ; I. 3. 16—I. 5. 2; I. 6. 1-I. 7. 2; I. 9. 12- I. 10. 1; I. 22. 7 extr.—13; II. 7. 8—13; II. 8. 6 II. 9. 5; II. 22. 22—25; II. 23. 20 sq.; II. 24. 4——7; II. 25. 8 extr. -II. 26. 2; II. 26. 13-19; II. 27. 2; ibid. 5 extr.-II. 28. 1; II. 29. 8-11; II. 29. 15-17; III. 13. 2—5; III. 16. 4;, IIII. 1. 7-13) ad antiquissimum et maxime reuerendum codicis palimpsesti Palatini in bibliotheea Vaticana exemplum conformari poterant, cuius neque aetatem neque auctoritatem recte olim aestimaui. Codice uero, si dis placet, Herculanensi ad Gellium emendandum uti me potuisse in illis regionibus morantem, sero proh dolor! comperi- mentionem enim et eius et alterius codicis, Iustinum

V

continentis, iniecit Eduardus Stern, Litterar. Anzeiger, Vindob. 1822 n. 92 p. 135, deceptus magis, opinor, quam decepturus.

Librorum posteriorum inde a nono recensione id exemplar instauraturus fui, ex quo originem ducunt cod. imp. 8664, cod. acad. Lugd. Bat. Voss. F. 7, cod. Bern. 404, in XII. 10. 3 desinens, in subsidium, ubi opus erat, assumptis libris partim uetustioribus, sed ex fonte minus limpido manantibus, codd. reginae in Vat. 597 et 1646, Lugd. Bat. Voss. F. 112, Vat. 3452 parte altera, Paris. bibl. S. German. 643, Franequerano, Florentino bibl. Magliabecch. 329. Horum omnium solus is, quem extremo loco nominaui, isque chartaceus, saec. XV, extrema libri XX capita inde a § 7 cap. X continet, quae praeterea in nouiciis tantum omnium librorum exemplaribus, foede ceteroquin interpolatis, sed ex pleniore quodam fonte ductis, seruata sunt. Ex hoc etiam solo lemmata libri octaui propagata sunt; at argumenta capitum libri XVIIII ne illud quidem exemplar continuit: utraque enim, quam libri isti nouicii circumferunt, horum lemmatum recensio aperte siue a grammaticis siue a librariis conficta est.

Haec de copiis meis sufficiant; librorum olim excussorum Buslidianum et Scioppianos frustra quaesiui, quae inde excerpta sunt, sedulo adhibui. Optimis uero meorum codicum praeter Palatinum, Vaticanum, Bernensem ad Gellium recensendum et emendandum iam usus est is, a quo omnia haec studia pendent, Ioannes Fridericus Gronouius, qui quo erat ingenio regios codices, Rottendorfianum, Vossianum 7 praestantissimos esse ad scriptorem refingendum duces probe perspexit et opera sua, etiamsi non absoluta, innumeros Gellii locos felicissime emendauit. Neque Iacobi Gronouii opera spernenda, qui aliquotiens certe, patris immortalis humeris nisus, rectam scripturam restituit. Mihi id potissimum relictum erat, ut Gellium, quem passim illi ad optimorum librorum normam refinxissent, nunc totum ad ipsam hanc normam accuratissime exigerem. Qua in re praeclaris Io. Frid. Grono uii et monitis et inuentis potissimum me adiutum esse, quae saepissime in uerborum ordinem recipienda erant, primo obtutu quiuis harum rerum gnarus perspiciet.

Haud raro igitur 'VARIETAS LECTIONIS GRONOVIANAE', i. e. editionis I a c. Gronouii Lugd. Bat. a. MDCCVI. forma quadrata editae, infra adiecta eo tantum orta est, quod ipsis Gronouiis ducibus siue librorum mss. lectiones siue et

« ForrigeFortsæt »