Billeder på siden
PDF
ePub

Harper's

Greek and Latin Texts.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][graphic][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

In hac, prout in maiore editionc, Wagneri editionem minorem ita secutus sum ut orthographiam quam vocant vix unquam, punctorum distributionem rarius mutarem. In lectionibus eligendis meo semper usus sum iudicio : quo tamen effectum est ut textus evaderet Heinsiano non multum dissimilis. Quae nova ex codicibus intuli leviora sunt quam ut lectori festinanti quicquam morae faciant. Itaque quaecunque de his rebus dicenda sint ca omnia commentario reservavi. Si quis interim lectionum a nobis admissarum rationem quaerat, consulat velim apparatum criticum Heynio-Wagnerianum.

hem

cant

rem.

icio:.

iano

ntuli

orae

sint

lec

sulat

BUCOLICON

LIBER.

ECLOGA I.

TITYRUS.

MELIBOEUS. TITYRUS.

10

M. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui Musam meditaris avena;
Nos patriae finis et dulcia linquimus arva:
Nos patriam fugimus; tu, Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.
T. O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem, calamo permisit agresti.
M. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protinus aeger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corylos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De caelo tactas memini praedicere quercus.
[Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix.]
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
T. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboee, putavi 20
Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similis, sic matribus haedos
Noram, sic parvis conponere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, 25

5

15

« ForrigeFortsæt »