Billeder på siden
PDF
ePub

950

atque etiam potius, si numquam sis moriturus,' quid respondemus, nisi iustam intendere litem naturam et veram verbis exponere causam ? #55 grandior hic vero si iam seniorque queratur 952 atque obitum lamentetur miser amplius aequo, non merito inclamet magis et voce increpet acri? 954 aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querellas. 955 omnia perfunctus vitai praemia marces.

chump

sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, jay. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita

et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte

960

965

aequo animoque agedum humanis concede: necessest.'
iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque.
cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra.
materies opus est ut crescant postera saecla;
quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur ;
nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.
sic alid ex alio numquam desistet oriri

fuR 970
loan

vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
respice item quam nil ad nos anteacta Vetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
hoc igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post mortem denique nostram.
numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
quicquam, non omni somno securius exstat?

Atque ca nimirum quaecumque Acherunte profundo prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.

975

nec miser inpendens magnum timet aere saxum 990

Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens; 3

sed magis in vita divom metus urget inanis
mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam 985
perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
quamlibet immani proiectu corporis exstet,
qui non sola novem dispessis iugera membris

Dava

99v

99.5

optineat, sed qui terrai totius orbem,
non tamen aeternum poterit perferre dolorem
nec praebere cibum proprio de corpore semper.
sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
quem volucres lacerant atque exest anxius angor
aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est
qui petere a populo fasces saevasque secures
imbibit et semper victus tristisque recedit.
nam petere imperium quod inanest nec datur umquam,
atque in co semper durum sufferre laborem,
hoc est adverso nixantem trudere monte
saxum quod tamen e summo iam vertice rusum
volvitur et plani raptim petit acquora campi.
deinde animi ingratam naturam pascere semper
atque explere bonis rebus satiareque numquam,
quod faciunt nobis annorum tempora, circum
cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
quod tamen expleri nulla ratione potestur.
Cerberus et furiae iam vero et lucis egestas

[ocr errors]

1000

1005

1016

101

Tartarus horriferos eructans faucibus aestus,
qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto.
sed metus in vita poenarum pro male factis
est insignibus insignis, scelerisque luella,
carcer et horribilis de saxo iactu' deorsum,
verbera carnifices robur pix lammina taedae;
quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis
nec videt interea qui terminus esse malorum
possit nec quae sit poenarum denique finis
atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
hic Acherusia fit stultorum denique vita.

Hoc etiam tibi tute inter dum dicere possis
'lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit
qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
inde alii multi reges rerumque potentes

1020

1025

1030

occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum stravit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit superare lucunas et contemsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,

1010

ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. 1035 adde repertores doctrinarum atque leporum, adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitu' quietest. denique Democritum postquam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius optulit ipse. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis restincxit, stellas exortus ut aetherius sol. tu vero dubitabis et indignabere obire? mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, qui somno partem maiorem conteris aevi et vigilans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris cassa formidine mentem nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis atque animi incerto fluitans errore vagaris.'

Si possent homines, proinde ac sentire videntur pondus inesse animo quod se gravitate fatiget, e quibus id fiat causis quoque noscere et unde tanta mali tamquam moles in pectore constet, haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper commutare locum quasi onus deponere possit. exit saepe foras magnis ex aedibus ille, esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit, quippe foris nilo melius qui sentiat esse. currit agens mannos ad villam praecipitanter, auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans ; oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, aut etiam properans urbem petit atque revisit.

1045

1050

1055

1060

1065

hoc se quisque modo fugit (at quem scilicet, ut fit, effugere haut potis est, ingratis haeret) et odit propterea, morbi quia causam non tenet aeger; quam bene si videat, iam rebus quisque relictis naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manenda. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis quae mala nos subigit vitai tanta cupido? certa quidem finis vitae mortalibus adstat nec devitari letum pote quin obeamus.

1070

1075

praeterea versamur ibidem atque insumus usque 1080 nec nova vivendo procuditur ulla voluptas.

sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
cetera; post aliut, cum contigit illud, avemus
et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.

posteraque in dubiost fortunam quam vehat actas,
quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
tempore de mortis nec delibare valemus,
quo minus esse diu possimus forte perempti.
proinde licet quot vis vivendo condere saecla;
mors aeterna tamen nilo minus illa manebit,
nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
lumine qui finem vitai fecit, et ille,

mensibus atque annis qui multis occidit ante.

1085

1090

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER QUARTUS.

[Avia Pieridum peragro loca nullius ante
trita solo. iuvat integros accedere fontis
atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
insignemque meo capiti petere inde coronam
unde prius nulli velarint tempora musae ;
primum quod magnis doceo de rebus et artis
religionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
id quoque enim non ab nulla ratione videtur.
nam veluti pueris absinthia tactra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
ut puerorum aetas inprovida ludificetur
labrorum tenus, interca perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali pacto recreata valescat,

sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
tristior esse quibus non est tractata, retroque
volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
carmine Pierio rationem exponere nostram
et quasi musaeo dulci contingere melle,
si tibi forte animum tali ratione tenere
versibus in nostris possem, dum percipis omnem
naturam rerum ac persentis utilitatem.]

Atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus o rebus cum corpore compta vigeret

10

15

20

25

5

« ForrigeFortsæt »