Billeder på siden
PDF
ePub

nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
corpora conficere et plagis infesta domare.

Sic igitur magni quoque circum moenia mundi fe

1145 expugnata dabunt labem putrisque ruinas. iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus

[ocr errors]

1150

vix animalia parva creat quae cuncta creavit quan
saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arva

nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.
praeterea nitidas fruges vinctaque laeta
sponte sua primum mortalibus ipsa creavit,
ipsa dedit dulcis fetus et pabula laeta;
quae nunc vix nostro grandescunt aucta labore,
conterimusque boves et viris agricolarum,
conficimus ferrum vix arvis suppeditati:
usque adeo parcunt fetus augentque labore.
iamque caput quassans grandis suspirat arator
crebrius, incassum manuum cecidisse labores,
et cum tempora temporibus praesentia confert
praeteritis, laudat fortunas saepe parentis
1170 et crepat, anticum genus ut pictate repletum
perfacile angustis tolerarit finibus aevom,

cum minor esset agri multo modus ante viritim. 1168 tristis item vetulae vitis sator atque vietae temporis incusat momen caelumque fatigat 1173 nec tenet omnia paulatim tabescere et ire ad capulum spatio aetatis defessa vetusto.

1155

1160

1165

11:0

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA

LIBER TERTIUS.

E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem
quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis cqui vis?
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurca dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.
nam simul ac ratio tua coepit vociferari
naturam rerum, divina mente coorta,
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt, totum video per inane geri res.
apparet divum numen sedesque quietac
quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina
cana cadens violat semperque innubilus aether
integit, et large diffuso lumine rident.
omnia suppeditat porro natura neque ulla
res animi pacem delibat tempore in ullo.

at contra nusquam apparent Acherusia templa
nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.
his ibi me rebus quaedam divina voluptas

[blocks in formation]

30

35

40

45

percipit adque horror, quod sic natura tua vi tam manifesta patens ex omni parte retecta est. Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent acterno percita motu quove modo possint res ex his quaeque creaìi, hasce secundum res animi natura videtur atque animac claranda meis iam versibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui vitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse voluptatem liqui am puramque relinquit. nam quod saepe homines morbos magis esse timendos infamemque ferunt vitam quam Tartara leti et se scire animae naturam sanguinis esse 46 aut etiam venti, si fert ita forte voluntas, 44 nec pro um quicquam nostrac rationis egere, hinc licet advertas animum magis omnia laudis 47 iactari causa quam quod res ipsa probetur. extorres idem patria longeque fugati conspectu ex hominum, foedati crimine turpi, omnibus acrumnis adfecti denique vivunt, et quocumque tamen miseri venere parentant et nigras mactant pecudes et manibu' divis inferias mittunt multoque in rebus acerbis acrius advertunt animos ad religionem. quo magis in dubiis hominem spectare periclis convenit adversisque in rebus noscere qui sit; nam verae voces tum demum pectore ab imo eiciuntur et eripitur persona, manet res. denique avarities et honorum caeca cupido quae miseros homines cogunt transcendere fines iuris ct interdum socios scelerum atque ministros noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes, haec vulnera vitae non minimam partem mortis formidine aluntur. turpis enim ferme contemptus et acris egestas semota ab dulci vita stabilique videntur et quasi iam leti portas cunctarier ante; unde homines dum se falso terrore coacti

50

55

60

39

65

i

20

70

75

80

effugisse volunt longe longeque remosse, sanguine civili rem conflant divitiasque conduplicant avidi, caedem caede accumulantes; crudeles gaudent in tristi funere fratris et consanguineum mensas odere timentque. consimili ratione ab codem saepe timore macerat invidia. ante oculos illum esse potentem, illum aspectari, claro qui incedit honore, ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur. intereunt partim statuarum et nominis ergo. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae percipit humanos odium lucisque videndae, ut sibi consciscant maerenti pectore letum obliti fontem curarum hunc esse timorem, hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai rumpere et in summa pietatem evertere fundo. nam iam saepe homines patriam carosque parentis 85 prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes. nam veluti pueri trepidant atque omnia caccis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque. NaPrimum animum dico, mentem quam saepe vocamus, in quo consilium vitae regimenque locatum est, esse hominis partem nilo minus ac manus et pes atque oculei partes animantis totius extant.

sensum animi certa non esse in parte locatum, verum habitum quendam vitalem corporis esse, harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens; ideant bona saepe valetudo cum dicitur esse

90

95

100

corporis, et non est tamen hace pars ulla valentis.
sic animi sensum non certa parte reponunt;
magno opere in quo mi diversi errare videntur.
saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
cum tamen ex alia lactamur parte latenti;

105

et retro fit uti contra sit saepe vicissim,
cum miser ex animo laetatur corpore toto;
non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
in nullo caput interea sit forte dolore.
praeterea molli cum somno dedita membra
effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
multimodis agitatur et omnis accipit in se
laetitiae motus et curas cordis inanis.

110

115

120

125

nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis esse neque harmonia corpus sentire solere, principio fit uti detracto corpore multo saepe tamen nobis in membris vita moretur; atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris diffugere forasque per os est editus aer, deserit extemplo venas atque ossa relinquit; noscere ut hinc possis non aequas omnia partis corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis semina, curare in membris ut vita moretur. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso corpore qui nobis moribundos deserit artus. quapropter quoniam est animi natura reperta atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai nomen, ad organicos alto delatum Heliconi; sive aliunde ipsi porro traxere et in illam transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat. bea quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.

130

135

[ocr errors]

Nunc anium atque animam dico coniuncta tenerifeinter se atque unam naturam conficere ex se,ftation of sed caput esse quasi et dominari in corpore toto tiber consilium quod nos animum mentemque vocamus. nu idque situm media regione in pectoris haeret.

dualism

Souky

140см

hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
laetitiae mulcent; hic ergo mens animusquest.
cetera pars animae per totum dissita corpus
paret et ad numen mentis momenque movetur.
idque sibi solum per se sapit, id sibi gaudet,
cum neque res animam neque corpus commovet una.
et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore

145

« ForrigeFortsæt »