Billeder på siden
PDF
ePub

effugere, errorem vitareque praemetuenter, lumina ne facias oculorum clara creata,

825 prospicere ut possemus, et ut proferre queamus proceros passus, ideo fastigia posse

surarum ac feminum pedibus fundata plicari, bracchia tum porro validis ex apta lacertis

825

835

840

esse manusque datas utraque ex parte ministras, 830
ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
cetera de genere hoc inter quaecumque pretantur,
omnia perversa pracpostera sunt ratione,
nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
possemus, sed quod natumst id procreat usum.
nec fuit ante videre oculorum lumina nata
nec dictis orare prius quam lingua creatast,
sed potius longe linguae praecessit origo
sermonem multoque creatae sunt prius aures
quam sonus est auditus, et omnia denique membra
ante fuere, ut opinor, corum quam foret usus.
haud igitur potuere utendi crescere causa.
at contra conferre manu certamina pugnae
et lacerare artus foedareque membra cruore
ante fuit multo quam lucida tela volarent,
et volnus vitare prius natura cocgit
quam daret obiectum parmai laeva per artem.
scilicet et fessum corpus mandare quieti
multo antiquius est quam lecti mollia strata,
et sedare sitim prius est quam pocula natum.
haec igitur possunt utendi cognita causa
credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
illa quidem seorsum sunt omnia quae prius ipsa
nata dedere suac post notitiam utilitatis.

815

850

quo genere in primis sensus et membra videmus; 855 quare etiam atque ctiam procul est ut credere possis utilitatis ob officium potuisse creari.]

[Illud item non est mirandum, corporis ipsa quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.,

Explanatio phenom quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus 860 multa modis multis docui, sed plurima debent eating

ex animalibu'. quae quia sunt exercita motu, multaque per sudorem ex alto pressa feruntur,

multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
his igitur rebus rarescit corpus et omnis
subruitur natura; dolor quam consequitur rem.
propterea capitur cibus ut suffulciat artus
et recreet virės interdatus atque patentem
per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
umor item discedit in omnia quae loca cumque
poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
urere ne possit calor amplius aridus artus.
sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
abluitur, sic expletur iciuna cupido.]

[ocr errors]

Tunc qui fiat uti passus proferre queamus, cum volumus, varieque datum sit membra movere, et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta. dico animo nostro primum simulacra meandi accidere atque animum pulsare, ut diximus ante. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam rem quisquam, quam mens providit quid velit ante. id quod providet, illius rei constat imago. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto per membra atque artus animai dissita vis est. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota paulatim moles protruditur atque movetur. praeterea tum rarescit quoque corpus et aer, scilicet ut debet qui semper mobilis extat, per patefacta venit penetratque foramina largus et dispargitur ad partis ita quasque minutas corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus, aeque id ut ac navis velis ventoque feratur. nec tamen illud in his rebus mirabile constat, tantuia quod tantum corpus corpuscula possunt contorquere et onus totum convertere nostrum. quippe etenim ventus suptili corpore tenvis trudit agens magnam magno molimine navem et man"s una regit quantovis impete euntem

865

870

875

880

885

890

895

900

atque gubernaclum contorquet quolibet unum, multaque per trocleas et tympana pondere magno commovet atque levi sustollit machina nisu.

905

Sleep

910

Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
inriget atque animi curas e pectore solvat,
suavidicis potius quam multis versibus edam;
parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
tu mihi da tenuis aures animumque sagacem,
ne fieri negites quac dicam posse retroque
vera repulsanti discedas pectore dicta,
tutimet in culpa cum sis neque cernere possis.
principio somnus fit ubi est distracta per artus
vis animae partimque foras eiecta recessit

et partim contrusa magis concessit in altum.
dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
nam dubium non est, animai quin opera sit
sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
tum nobis animam perturbatam esse putandumst
eiectamque foras; non omnein; namque iaceret
aeterno corpus perfusum frigore leti.
quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
unde reconflari sensus per membra repente
posset, ut ex igni cacco consurgere flamma?

Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
perturbari anima et corpus languescere possit,
expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
principio externa corpus de parte necessum est,
aeriis quoniam vicinum tangitur auris,
tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
proptereaque fere res omnes aut corio sunt

915

920

925

930

935

aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.

interiorem etiam partem spirantibus aer
verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
perveniant plagae per parva foramina nobis
corporis ad primas partis elementaque prima,
fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
conturbantur enim positurae principiorum

940

corporis atque animi. fit uti pars inde animai
eiciatur et introrsum pars abdita cedat,

pars etiam distracta per artus non queat esse
coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
inter cnim saepit coetus natura viasque;
ergo sensus abit mutatis motibus alte.

et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
debile fit corpus languescuntque omnia membra,
bracchia palpebracque cadunt poplitesque cubanti
saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aer,
haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat
quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
corpora conturbant magno contusa labore.
fit ratione eadem coniectus partim animai
altior atque foras eiectus largior eius,
et divisior inter se ac distractior in test.
Et quo quisque fere studio devinctus adhaerct
aut quibus in rebus multum sumus ante morati
atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
in somnis eadem plerumque videmur obire;
causidici causas agere et componere leges,
induperatores pugnare ac proelia obire,
nautae contractum cum ventis degere bellum,
nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
semper et inventam patriis exponere chartis.
cetera sic studia atque artes plerumque videntur
in somnis animos hominum frustrata tenere.
et quicumque dies multos ex ordine ludis
adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
relicuas tamen esse vias in mente patentis,
qua possint eadem rerum simulacra venire.
per multos itaque illa dies eadem obversantur
ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
cernere saltantis et mollia membra moventis
et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
auribus accipere et consessum cernere eundem
scenaique simul varios splendere decores.

915

950

955

960

965

970

975

980

usque adeo magni refert studium atque voluptas, et quibus in rebus consuerint esse operati non homines solum sed vero animalia cuncta. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt, in somnis sudare tamen spirareque semper et quasi de palma summas contendere viris aut quasi carceribus patefactis SAEPE QUIETE. 999 venantumque canes in molli saepe quiete 991 iactant crura tamen subito vocesque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras, ut vestigia si teneant inventa ferarum, expergefactique secuntur inania saepe 995 cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se. at consueta domi catulorum blanda propago 998 discutere et corpus de terra corripere instant

985

990

995

999 1001

1010

proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
tam magis in somnis eadem saevire necessust.
at variae fugiunt volucres pinnisque repente
sollicitant divom nocturno tempore lucos,
accipitres somno in leni si proelia pugnas
edere sunt persectantes visacque volantes.
porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
tollunt clamorem quasi si iugulentur ibidem.
multi depugnant gemitusque doloribus edunt
et quasi pantherae morsu saevive leonis
mandantur magnis clamoribus omnia complent.
multi de magnis per somnum rebu' loquuntur
indicioque sui facti persaepe fuere.

multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
ut qui praecipitent ad terram corpore toto,
externantur et ex somno quasi mentibu' capti
vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
puri saepe lacum propter si ac dolia curta
somno devincti credunt se extollere vestem,

1015

1020

1025

« ForrigeFortsæt »